De Simplicitate.
A. Simplicitas vera et perfecta est neminem loedere, sed omnibus proficere : sicut dicit Glossa super Parabolas, Hoec est prima virtus, de qua commendatur Job : Vir erat in terra Hus, nomine Job, et erat vir ille simplex et rectus , quasi proecellens in ea proe coeteris virtutibus.
Hanc proecepit Dominus, cum mitteret Apostolos in universum mundum, ad unitatem Catholicae fidei convocare incredulos, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, ei simplices sicut columbae , ubi prudentia simplicitati conjungitur. Nam prudentia sine simplicitate, calliditas est: et simplicitas sine prudentia, stultitia est. Columba nec rostro, nec ungue laedit : ita vere simplex nec verbo, nec opere nocet
B, Vere ille simplicitatem diligit, qui non occupatur circa multa, sicut Martha . Nam ibi plicae sunt, ubi plura,. Sed tantum unum quaerit, de quo Dominus : Porro unum est necessarium . De quo laudatur Maria Magdalena : quae
optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea . Hoc est unum bonum, in quo sunt omnia bona, aeterna et immensa.
C. Ad simplicitatis amorem inducere nos debet utilitas ex ea proveniens. Scriptum est enim : Et cum simplicibus sermocinatio ejus , id est, Domini. Familiaris est enim Dominus simplicibus, quibus non dedignatur arcana sua revelare. Unde Dominus Apostolis prohibentibus venire pueros Ad praesentiam ejus, respondit: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum . Haec est virtus, sine qua non est salus. Dicit enim Dominus Jesus : Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum . Non dicit, efficiamini parvuli, sed sicut parvuli: id est, simplices et innocentes.
Alia est utilitas simplicitatis, de qua dicitur: Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter . Nam ad regnum caelo- rum via securissima, est via simplicitatis. Nam scriptum est In Proverbiis : Proteget gradientes simpliciter .''
D. Argumentum verae simplicitatis habet, qui nullius facta pervertit, Sed bonum de omnibus praesumit : qui nullius bonum depravat, nullius bonum diminuit : omnium salutem desiderat, nulli malum optat : et qui bona facit et bene : et qui bona sentit de Domino, et in simplicitate cordis quaerit illum : qui voluntati ejus se subjicit, et mandata ejus custodit.
E. Argumentum duplicitatis habet, qui unum sig. erit in ore, et aliud in corde, et aliud in opere. Sicut Joab, tenens mentum Amasae, dixit: Salve, mi frater : et interim occulte educeris gladium, occidit eum. Contra hoc dicit Dominus Jesus: Sit sermo vester : Est, est : Non, non , ''id est, quae habetis in corde, proferte ore, et exhibete opere.
Et B. Jacobus : Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis . Et duplicibus Dominus maledicit, qui scilicet servire volunt simul Deo et diabolo, id est, in peccatis et bonis operibus sese exercere. Contra hos namque dicit Dominus : Nemo potest duobus dominis servire , scilicet contrariis : nam virtus et vitium, bonum et malum, penitus adversantur. Contra eos vero qui intendunt Deo placere et mundo, dicit Jacobus : Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur .
F. Argumentum falsae simplicitatis habet, qui simplicem se exhibet in exteriori conversatione, et tamen dolum gestat in corde. De hoc dicit Jeremias : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet .