APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XXX.
De disciplina in hospitio .
1. In hospitii domo cum fuerint, studeant se in omnibus gerere humiliter ac prudenter circa custodiam disciplinas.
Humilitatem erga personas in conversatione ostendant, personis maioribus humiliter deferant, personis humilioribus et pauperibus tanquam confratribus suis socialiter et benigne loquantur. Conversatio quoque signum aliquod snperbiae non praetendat. Nunquam ad prima se ingerant loca, nec tamen, ad ea vocati, nimis refugiant, senioris tamen Fratris, quem praeponere debent, in omnibus semper honore servato. Quod honori vel certe deliciis deservire videtur humiliter utique declinatur et honesta modestia recusatur. Ubi autem senioris aut sociorum accedit instantia, cedere magis quam diutius repugnare oportet. Parendo potius quam obstinatius repugnando sorvatur humilitas. Reprehensibilis difficultas, ubi palam nutui obviatur senioris. Lectos saecularium non ascendant indifferenter per diem nec familiam hospitii obsequiorum exactione molestent. Decet pauperes paucis esse contentos, ipsique necessitati est pro loco et tempore detrahendum. Nunquam hospitum familiaritas vel alicuius affinitatis propinquitas praesumtionem inducat, ut in domo praecipere, curiosa quaerere, aut de factis domus vel familiae indagandis vel disponendis se iterum intromittere velint, qui propriae rei familiaris curam, ut Deo servirent liberius, abiecerunt.
2. Prudentiam quidem necessariam habent, ut sint in sui custodia circumspecti: unde Apostolus : In sapientia, inquit, ambulate ad eos qui foris sumti et Dominus: Cavete, ait, ab hominibus. Caute igitur in disciplinae censura non solum in publico, verum etiam in privato se habeant. " Nullum, ait quidam , putaveris locum 6ine teste ". Narrabat quidam Frater, se in quibusdam saecularium domibus occultas deprehendisse fenestras, per quas ea quae in domibus illis existentes agebant, ipsis non percipientibus , poterant aperte videri. In aestate meridiano tempore dormitionis iacentes, aliquod, si possunt, super habitum operimentum, saltem usque ad cingulum habeant, ne, quando dormiunt, eos indecenter quidem inter homines discooperui contingat. Erubescenda nimis quibusdam ex hoc accidisse feruntur.
3. Habenda ubique prudentiao circumspectio et cautela circa personas, loca, negotia et res, si quas habuerint reponendas.
Circa personas , ut se nimis hominibus non committant, quantumcumque familiares fuerint aut propinqui. Attendant sibi in omnibus, quae dicunt aut faciunt. " Spiritualis ille, qui omnia diiudicat , ut ipse a nemine iudicetur, omne opus suum trina quadam consideratione praeveniet: primum quidem, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an expediat ". In omnibus semetipsos sicut Dei ministros exhibeant. Sint in aspectu, gestu et in omni actione sua serii, religiosi et modesti, sicut decet sanctos. Verumtamen modus quidam est religionis ; superstitiosum esse nimis non oportet. Dabit congruum inter homines modum discretio personarum. Status et qualitas hominum differens differentiam exigit conversandi. Habet se prudens cum differentibus differenter, cum omnibus tamen caute. Erit simplex, non stolidus: humilis, non deiectus ; mansuetus, non blandus; hilaris, non lascivus ; affabilis non vaniloquus, aut scurrilis. Quin immo interest sapientis, sic, si res exigat, a rigore interdum disciplinae remitti, ut modum tamen modestiae nec in ipsa remissione dimittat. Potest gravitatis censura remitti pro tempore, non dimitti . Imputanda tamen remissio, ubi nulla decentiae vel utilitatis intentio. Prudens Domini servus utilitatis fructum ex sua novit remissione afferre. Ad haec, quoniam attendenda est honestis congrua personarum honestas, honestioribus semper adhaereant.
4. Mulierum tam propinquarunt quam aliarum caute, prout poterunt, societatem declinent earumque familiare nimis obsequium et tactum omnino refugiant. Nulla ratione sustineant, quod pedes sibi a muliere laventur. Nudam autem mulieris manum tangere, aut ad eius caput vel corpus ubilibet absque necessaria et evidenti causa manum extendere, ab omni prorsus Religionis honestate quis dubitat alienum? Quando Eeligiosus cum muliere sedet aut loquitur, manus suas occultare et ad se retrahere debet, quas etiam, quandocumque cum personis extraneis loquitur, simul iunctas et velut invicem colligatis, vel. alias religiose haberi, locutionis disciplina requirit . Nunquam mulierem, quantumcumque sibi affinitate coniunctam, sive sororem, sive neptem, quantumcumque pueriles, sed nec facile matrem propriam osculentur. Fugiant omnino feminea oscula milites Christi, cum osculum etiam viris offerri non deceat, nisi forte ubi de proprio patre vel aliis honestis personis moris exacta sine scandalo vitari non potest. Religiosam personam Religionis honestas os indifferenter osculis communicare non patitur. Denique periculo animae mulierum habetur societas. Igitur, ut docet sanctus Augustinus , " ubique gustanda est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed (quasi transeunter feminis exhibenda est accessio quodam modo fugitiva ". " Tutius est non posse perire quam iuxta periculum non perisse ". Illum autem nec castum dixerim nec honestam, qui mulierem aut tangere, aut tactam eius admittere non abhorret. Quomodo tangere liceat quod intueri non licet? 5. Ad custodiendam cordis munditiam exterior quoque sensuum disciplina servanda est. Loca igitur , quae periculi vel suspicionis materiam dare possunt, caute declinent, nec soli cum muliere in locis huiusmodi, vel ad modicum morentur. Domina quaedam, ut fertur, dum duo Religiosi ad domum eius divertissent, alterum seorsum vocavit in cameram, quasi secreto sibi aliquid locutura ; quem ingressum mox ad turpitudinem provocans, asseruit firmiter, se.continuo contra ipsum, quasi ei violentiam inferentem, nisi statim sibi acquiesceret, clamataram. Tunc doctus a Domino Frater, antequam mulier in vocem clamoris prorumperet, ad Fratrem consocium, qui cum pluribus personis in atrio domus erat, alta voce clamavit, librum sibi continuo afferri requirens, sicque adveniente Fratre, necesse habuit mulier ab huiusmodi nefaria sollicitatione cessare, et Frater hominum confusionem evasit. Nonnulli ob causam similem confusi turpiter et graviter fuisse verberati dicuntur. Qui mitem cavet laqueos securus erit ; qui autem non cavet est aut stultissimus, aut perversus: nec est eius excusatio admittenda. De nocte, si per domos hospitum ad necessaria exeunt, simul quidem et cum lumine ut filii lucis eant.
6. Ceterum de mundanis saecularium negotiis oxpediondis Religiosus temerarie se non debet impedire . Si de animae negotio agitur, apponendum est quidem consilium ab his qui habent officium et peritiam consulendi. Alias non est militantis Deo, se iterum occasione propinquorum vel amicorum saecularibus implicare negotiis , quae mundo moriens abdicavit. Impius est qui animae suae pro parentibus suis est crudelis. Sed nec saecularium litterae ad portandum vel praesentandum alicui recipi debent, nisi de ipsarum tenore opus forsitan aliquod pietatis habente constiterit. Nec religiosis viris expedit, quod verborum etiam sine litteris pro negotiis uniusmodi baiuli fiant, vel internuntii. Sed si super talibus requirantur, hoc per alios, quos deceat, fieri rogent.
7. Circa rerum custodiam, sive libros sive alia secum detulerint, nequaquam negligentes existant, sed omnia, libros praecipue, antequam illa deponant de manibus, vel de sinu, certae fidelique personae commendent, quae a muribus et canibus, qui libros, ut experientia docuit, destruunt, et cooperturae corio non obstante, corrodunt, custodiat diligenter. Ipsae quoque personae, quibus res huiusmodi committuntur, sunt super his instruendae. Noctibus tamen consultius propter pericula in loco certo et propinquo habentur. Quidam quos recommendaverat libros repentino superveniente incendio perdidit.