IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum iste paralogismus, Quod unum solum potest ferre, plura potest ferre, sit distinguendus secundum compositionem, et divisionem, prout ly solum tenetur adverbialiter
Occam ubi supra cap. 8
Videtur quod non, nam Adverbium est Adjectivum Verbi: sed Adjectivum Verbi Nomen determinare non potest; ergo, etc. Minor patet, nam Adjectivum Verbi habet modos significandi, quibus non proportionatur ipsi Nomini. Et confirmatur ratio, nam Adjectivum Nominis verbum determinare non potest ; ergo Adjectivum Verbi Nomen determinare non potest.
Item, Adverbium circa idem ponit suum significatum, et modum significandi. Sed suos modos significandi solum ponit circa Verbum ; ergo solum Verbum determinabit, quare, etc.