REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat primo triplicem mensuram, et quinque modos existendi rerum. Secundo, supponit existentiam Angeli mensurari aevo, et formam quae actu fluit, tempore. Tertio, ponit sententiam D. Thomae et Henrici, operationem Angeli mensurari tempore discreto, de quo agit latet hic quaest. 34.
Dicitur primo de ratione mensurae, quod mensura durationis distinguitur ab aliis mensuris, ut a mensura perfectionis, cum aliquid est eminens, sicut vult Philosophus 10. Metaphysicae, t. 4. quod mensura est primum in genere. Mensura durationis quaedam dicitur secundum quantitatem dimensivam, vel secundum quantitatem discretam, quia mensurare sic est per quantitatem notam, ignotam cognoscere. Haec autem triplex est, quaedam excedens, quaedam excessa mensurans per replicationem, quaedam aequaliter mensurans per applicationem aequalis ad aequale. Et illae aliae mensurae abstrahunt ab existentia actuali, quia licet sint rerum existentium, non tamen secundum earum existentiam. Sed mensura durationis est rei existentis, ut existens est, prout concernit existentiam ; unde est mensura rei in permanentia actuali, et inquantum durat. Et est triplex, una increata, quae est aeternitas, qua mensuratur Deus, et duae creatae, videlicet aevum et tempus. Unde mensura durativa accipitur a verbo duro, inquantum est non cedens corruptioni, et durare convenit per excessionem formalem et virtualem.
Ex his sequitur corollarium, quod mensurare Angelum inferiorem per esse Angeli superioris, est aequivocare vocabulum ad mensuram perfectionis.
Secundo, quod existentia actualis rei creatae potest intelligi quinque modis. Primo, alia est existentia actualis, quae est ipsius fluxus, vel formae inquantum actu est in fluxu. Secundo, est existentia alicujus rei, quae nec est fluxus, nec forma actu sub fluxu, sed tamen nata est esse sub fluxu, sicut calor in esse quieto. Tertio, est existentia rei, quae nec est actu sub fluxu, nec nata est esse sub fluxu ; habet tamen aliquid annexum, ratione cujus potest esse sub fluxu, quia secundum illud annexum potest esse per se fluxus, ut forma substantialis ignis, si est in indivisibili, ipsa neque actu, neque potentia est fluxus, tamen ratione qualitatum annexarum potest acquiri per fluxum, et deperdi ; similiter exemplum de substantia caeli, et motu annexo. Quarto, est existentia rei, quae nec actu est sub fluxu, neque potentia secundum se, nec ratione annexi, tamen illa existentia non est sempiterna, sicut intellectio Angeli. Quinto, est existentia rei, quae nullo istorum modorum est sub fluxu, et est sempiterna, ut existentia Angeli, quia tantum mensuratur aevo, sicut ex adverso fluxus et forma, ut actu sub fluxu, tantum mensuratur tempore. De prima itaque non est dubium, quia mensuratur tempore ; et de ultima certum est quod mensuratur aevo. De tribus igitur existentiis intermediis videndum, qua mensura mensurantur.
Primo videndum de quarto membro, videlicet de operatione Angeli, an mensuretur aevo, vel tempore ? Dicitur quod mensuratur tempore discreto. Et declaratur, quia mensura et mensuratum sunt unigenea, et sibi invicem correspondentia, sicut intellectum es Angeli non sunt continuatae, sed habet primo hanc, et postea istam, et nulla istarum continuatur cum alia, quia aliquando non sunt ejusdem rationis ; igitur mensura erit proportionabilis sibi; nullum tamen est aevum, nec etiam tempus medium ; igitur mensura ejuserit tempus Angelicum.
Ulterius dicitur, quod illud tempus est quantitas discreta, differens realiter a numero et oratione. A numero, in hoc quod paries hujus temporis non possunt esse simul, sed discrete proferuntur, tamen alia pars orationis, ut syllaba bene potest esse continua, sed istius temporis discreti non potest esse alia pars in se continua.
Et si quaeras, quare Philosophus non posuit hoc tempus ? Dicitur quod ipse posuit Angelos esse quosdam Deos, ideo non posuit operationes differre a substantiis, ideo non dedit aliam mensuram operationi quam substantiae.
Et si quaeras, quomodo illud tempus comparatur ad tempus nostrum ? Dicitur quod semper coexistit parti temporis nostri, aliquando tempori majori, aliquando minori, secundum quod diutius moratur in una intellectione quam in alia, et nunquam potest solum coexistere uni instanti temporis nostri, quia si Angelus haberet unam intellectionem solum cum uno instanti nostro, et post immediate habet aliam ; igitur unum instans nostrum esset immediatum alteri uni instanti nostro.