Theophylactus. Licet matrem dominus superius negligere videretur, tamen reveretur eam: propterea namque egreditur circa mare; unde dicitur et iterum coepit docere ad mare. Beda. Si enim evangelium matthaei inspicimus, patet hanc doctrinam domini ad mare eadem die qua superiorem in domo celebratum esse sermonem: terminato enim primo sermone continuo subiunxit matthaeus dicens in illo die exiens de domo sedebat ad mare.
Hieronymus. Coepit autem docere ad mare, ut locus docendi indicet auditores amaros fuisse et instabiles. Beda. Relicta etiam domo coepit docere ad mare quia relicta synagoga ad colligendam per apostolos populi gentilis multitudinem venit; unde sequitur et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens sederet in mari. Chrysostomus. Quod non sine causa factum oportet intelligi; sed ut post se neminem dimitteret, sed omnes auditores ante faciem haberet. Beda. Praefigurabat autem haec navis ecclesiam in medio nationum aedificandam, in qua dominus dilectam sibi consecrat mansionem.
Sequitur et dicebat illis in parabolis multa. Hieronymus. Parabola est rerum natura discrepantium sub aliqua similitudine facta comparatio: paravoli, enim Graeco vocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intelligi volumus, per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi: cum velocem, ventis, aut avibus comparamus.
Loquitur autem turbis in parabolis more providentiae suae, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudinem terrenam audita percipere potuissent. Chrysostomus in Matth.. Erigit enim per parabolam audientium mentem, ut manifestiorem sermonem faceret, res visui ostendens. Theophylactus. Et ut attentiores faceret auditores, primam parabolam proponit de semine, quod est verbum dei; unde sequitur et dicebat illis in doctrina sua; non Moysi, non prophetarum, quia suum praedicat evangelium: exiit seminandum. Seminans autem christus est. Chrysostomus in Matth..
Non autem loco exivit qui praesens existit omnibus, et implet; sed habitu, et dispensatione, qua nobis factus est propinquior per carnis amictum. Quia enim non valebamus ire ad eum, peccatis impedientibus iter nostrum, ipse exiit ad nos.
Exiit autem praedicans pietatis seminare sermonem, quem copiose loquebatur. Non autem inculcat sermonem eumdem in eo quod dicit exiit seminans ad seminandum: exit enim aliquando seminans, aut ut faciat novale, aut herbas malas evellat, aut aliquod aliud operetur. Iste autem exiit ad seminandum. Beda. Vel exiit ad seminandum, cum post vocatam ad fidem suam partem synagogae electam, ad vocationem quoque gentium gratiae suae dona diffudit. Chrysostomus in Matth.. Sicut autem seminans non discernit terram subiectam, sed simpliciter, et absque discretione semen mittit, sic et ipse omnes alloquitur; et ad hoc significandum subdit et dum seminat, aliud cecidit circa viam. Theophylactus. Vide quia non dixit, quod proiecit illud in via, sed quia cecidit: qui enim seminat, quantum in se est, in terram bonam proicit; sed illa, si sit mala, corrumpit verbum.
Via autem christus est; infideles autem sunt circa viam, idest extra christum.
Beda. Vel via est mens sedulo malarum cogitationum motu trita, ne verbi semen in ea germinare sufficiat. Et ideo quidquid boni seminis vicinia talis viae contigerit, perit, et a Daemonibus rapitur; unde sequitur et venerunt volucres caeli, et comederunt illud. Recte autem Daemones volucres caeli dicuntur, sive quia caelestis spiritualisque sunt naturae, sive quia in aere habitant. Vel qui sunt circa viam, sunt negligentes et desides.
Sequitur. Aliud vero cecidit super petrosa.
Petram dicit duritiam protervae mentis, terram levitatem animae obedientis, solem fervorem persecutionis saevientis.
Altitudo ergo terrae, quae semen dei debuerat accipere, probitas est animi disciplinis caelestibus exercitati, atque ad obediendum divinis eloquiis regulariter instituti.
Petrosa autem loca, quae vim radicis suscipiendae non habent, illa sunt praecordia quae dulcedine tantum auditi sermonis, ac promissis caelestibus ad horam delectantur; sed in tempore tentationis recedunt, quia parum est in eis salutaris desiderii, quod semen vitae concipiat.
Theophylactus. Vel petrosa sunt qui modicum adhaerentes petrae, idest christo, inquantum ad tempus verbum recipiunt, postmodum abiciunt recedentes.
Sequitur et aliud cecidit inter spinas, per quod significantur animae multa curantes: spinae enim curae sunt. Chrysostomus in Matth.. Ulterius vero ponit terram bonam, dicens et aliud cecidit in terram bonam. Secundum enim conditionem terrae est differentia fructuum.
Multa est autem dilectio seminantis ad homines: quoniam et primos commendat, et secundos non reicit, et tertiis tribuit locum. Theophylactus. Vide etiam quomodo mali sunt plurimi et pauci qui salvantur; quarta enim pars seminis invenitur salvata. Chrysostomus in Matth..
Non tamen maior pars seminis occasione amittitur seminantis, sed terrae recipientis, idest animae audientis. Et quidem materialis agricola hoc modo seminando congrue incusaretur: non enim ignorat lapidem, aut viam, aut terram spinosam, terram pinguem non fieri; in rationalibus vero non est sic: petram enim possibile est fieri terram pinguem, et viam non conculcari, et destrui spinas; quod si fieri non posset, non ibi seminasset. Per hoc ergo nobis tribuit poenitentiae spem.
Sequitur et dicebat: qui habet aures audiendi, audiat. Hieronymus. Quoties haec admonitio in evangelio, aut in Apocalypsi ioannis interponitur, mysticum hoc quod dicitur, atque ad audiendum, discendumque insinuatur: aures enim audiendi sunt cordis et sensus interioris aures, obediendi et faciendi quae iussa sunt.
Sequitur et cum esset singularis, interrogabant eum hi, qui cum eo erant, duodecim parabolam exponere. Et dicebat eis: vobis datum est scire mysterium regni dei: illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt. Beda. Quasi diceret: vos qui estis digni omnia quae ad praedicationem sunt congrua edoceri, parabolarum manifestationem addiscetis. Ad istos autem parabolis usus sum, quia digni non sunt addiscere propter eorum malitiam: qui enim legis quam acceperant, obedientiam non tenebant, iustum fuit ut novi sermonis participationem non haberent; sed ab utroque sint alieni. Ostendit enim per discipulorum obedientiam quod per contrarium indigni facti sunt reliqui mysticae doctrinae. Postea vero inductione vocis propheticae, eorum confundit nequitiam, tamquam a longe confutatam: unde sequitur ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant; quasi dicat: ut prophetia impleatur quae hoc praedicit. Theophylactus.
Deus enim eos fecit videntes, idest intelligentes bonum; ipsi vero non vident, voluntarie se fingentes non videre, ne convertantur, et corrigant se, tamquam suae saluti inviderent.
Sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. Chrysostomus in Matth.. Sic ergo vident et non vident, audiunt et non intelligunt: quod enim vident et audiunt, contingit eis ex gratia dei; sed quod vident, et non intelligunt, contingit eis, quia gratiam recipere nolunt, sed oculos claudunt, et fingunt se non videre, neque dictis acquiescunt; et sic a peccatis non mutantur per hoc quod vident et audiunt, sed contrarium patiuntur.
Theophylactus. Vel potest aliter intelligi, quod reliquis loquebatur in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Deus enim dat visum, et intellectum his qui petunt, reliquos autem obcaecat, ne in maiorem redargutionem sit eis, quod cum intelligerent, noluerunt facere quae oportet; unde sequitur ne quando convertantur et dimittantur eis peccata.
Augustinus de quaest. Evang.. Vel hoc intelliguntur peccatis suis meruisse, ut non intelligerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis est factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur.
Beda. Illis ergo qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, et facta scilicet, et verba salvatoris: quod neque in his quas operabatur virtutibus, neque in eis quae praedicabat arcanis eum cognoscere deum valent; ideoque ad remissionem peccatorum attingere non valent. Chrysostomus.
Quod autem non loquebatur eis, nisi in parabolis, nec omnino loqui desistebat, demonstrat quod his qui bono propinqui sunt, etsi in seipsis bonum non habeant, occultum tamen eis ostenditur.
Cum autem aliquis cum reverentia ac recto corde accedit, occultorum revelationem consequitur abundanter; cum autem non sana sentit, nec his quae multis facilia sunt dignus fiet, nec etiam eorum auditu.
Sequitur et ait illis: nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Hieronymus. Oportebat siquidem ut illi, quibus in parabolis loquebatur, requirerent quod non intelligerent, et per apostolos, quos contemptos habebant, discerent mysterium regni, quod ipsi non habebant. Glossa. Et ideo dominus haec dicens, ostendit oportere eos et hanc primam, et omnes consequentes parabolas intelligere; propter quod exponens subdit qui seminat, verbum seminat. Chrysostomus in Matth.. Et quidem propheta doctrinam populi plantationi vineae comparavit; hic vero seminationi, manifestans per hoc quod brevior est nunc et facilior obedientia, et statim fructum dabit. Beda. In hac autem domini expositione omnes eorum qui audire verba salutis potuerunt, sed ad salutem pervenire nequeunt, distantia comprehenditur. Sunt namque qui verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis occasione percipiunt; de quibus dicit hi autem sunt qui circa viam. Cordibus enim eorum mandatum verbum, confestim immundi spiritus, quasi viae tritae volucres semen, eripiunt. Sunt qui auditi verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant; sed ne ad id quod probant perveniant, alios huius vitae adversa terrendo, alios prospera blandiendo retardant; de quorum primis dicitur et hi sunt similiter qui supra petrosa; de aliis dicitur et alii sunt qui in spinis. Spinae autem divitiae vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant; et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant.
Dicit autem et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum: quemcumque enim supervacuus divitiarum decipit appetitus, necesse est mox curarum aerumna continuarum affligat. Addit autem et circa reliqua concupiscentiae: quia qui mandatis dei contemptis, circa reliqua concupiscens aberrat, ad gaudium beatitudinis non potest attingere. Suffocant autem huiusmodi concupiscentiae verbum: quia bonum desiderium, ad quod intrare non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant.
Excipiuntur autem ab his hominum differentiis gentiles, qui nec audire verba vitae merentur. Theophylactus. Eorum vero qui semen suscipiunt, convenienter rursus tres sunt gradus; unde sequitur et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt. Qui in centum fructificant, sunt qui perfectam, et obedientem habent vitam, ut virgines et eremitae; qui autem in sexaginta, qui mediocriter se habent, ut continentes, et qui in coenobio sunt; qui autem triginta, qui parvi quidem sunt secundum propriam virtutem fructum ferentes, ut laici, et qui in coniugio sunt.
Beda. Vel triginta fructificat, cum aliquis fidem sanctae trinitatis electorum cordibus insinuat; sexaginta, cum perfectionem docet bonae operationis; centum, cum caelestis regni praemia demonstrat: centum namque computando in dexteram transferuntur: unde recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis. Terra autem bona est electorum conscientia, quae omnibus praedictis tribus terris contraria facit: quia et commendatum sibi semen verbi libenter excipit, et exceptum inter adversa et prospera constanter ad fructus usque tempora conservat. Hieronymus.
Vel fructus terrae in triginta et sexaginta et centum continetur; hoc est lege et prophetia et evangelio.