Postquam ostendit philosophus per proprias rationes, quod natura agit propter aliquid, hic intendit hoc manifestare removendo ea per quae aliqui contrarium existimabant.
Et dividitur in tres partes, secundum tria ex quibus aliqui moveri videbantur ad hoc negandum.
Secundum incipit ibi: omnino autem destruit etc.; tertium ibi: inconveniens autem etc..
Primum autem ex quo aliqui moveri videbantur ad negandum naturam agere propter finem, ex hoc erat; quia videbant aliquando aliter accidere, sicut accidit in monstris, quae sunt peccata naturae. Unde etiam empedocles posuit quod a principio constitutionis rerum, fuerunt producta quaedam, non habentia hanc formam et hunc ordinem qui nunc in natura communiter invenitur.
Ad hoc ergo excludendum inducit quatuor rationes.
Circa quarum primam ostendit quod licet ars agat propter aliquid, tamen in iis quae fiunt secundum artem, contingit fieri peccatum; quia aliquando grammaticus non recte scribit, et medicus quandoque potat aliquem medicinali potione non recte.
Unde manifestum est quod contingit peccatum esse etiam in iis quae sunt secundum naturam, quamvis natura propter aliquid operetur.
In arte autem, eorum quae propter aliquid fiunt, quaedam fiunt secundum artem, et recte fiunt; quaedam autem sunt, in quibus artifex fallitur, non secundum artem agens: et in his contingit peccatum, arte propter aliquid agente. Si enim ars non ageret ad determinatum finem, qualitercumque ars operaretur, non esset peccatum; quia operatio artis aequaliter se haberet ad omnia. Hoc ipsum igitur quod in arte contingit esse peccatum, est signum quod ars propter aliquid operetur.
Ita etiam contingit in naturalibus rebus; in quibus monstra sunt quasi peccata naturae propter aliquid agentis, inquantum deficit recta operatio naturae. Et hoc ipsum quod in naturalibus contingit esse peccatum, est signum quod natura propter aliquid agat.
Unde in substantiis quas in principio mundi empedocles dixit esse constitutas bovigenas, idest ex media parte boves et ex media homines, si non poterant pervenire ad aliquem finem et terminum naturae, ut scilicet conservarentur in esse; non hoc fuit quia natura non hoc intendat, sed quia haec non possibilia salvari, generata sunt non secundum naturam, sed corrupto aliquo naturali principio; sicut nunc etiam accidit aliquos monstruosos partus generari propter corruptionem seminis.
Secundam rationem ponit ibi: amplius necesse est etc.; quae talis est.
Ubicumque sunt determinata principia et determinatus ordo procedendi, ibi oportet esse determinatum finem propter quem alia fiant: sed in generatione animalium est determinatus ordo procedendi; quia oportet primum fieri semen, et non statim a principio est animal; et ipsum semen non statim est induratum, sed a principio est molle, et quodam ordine ad perfectionem tendit: ergo in generatione animalium est determinatus finis.
Non ergo propter hoc accidunt monstra et peccata in animalibus, quia natura non agit propter aliquid.
Tertiam rationem ponit ibi: amplius et in plantis inest etc.; quae talis est.
Licet natura in plantis agat propter aliquid sicut in animalibus, tamen minus est dearticulatum, idest distinctum, in plantis; vel minus ex operationibus eorum colligi potest.
Si ergo propter hoc accidant peccata et monstra in animalibus, quia natura non agit propter aliquid, magis deberet accidere in plantis. Utrum igitur sicut fiunt in animalibus bovigena viriprora, ita fiant in plantis vitigena oleoprora, id est ex media parte olivae et media parte vites, vel non? dicere enim quod fiant, videtur inconveniens: sed tamen oportet ita esse, si in animalibus contingit hac de causa, quia natura non agit propter aliquid.
Non ergo ista de causa in animalibus contingit quia natura propter aliquid non agit.
Quartam rationem ponit ibi: adhuc oportuit etc.; quae talis est.
Sicuti animalia generantur a natura, ita et semina animalium; si igitur accidit aliquid in generatione animalium qualitercumque contingit, et non quasi natura agente ad determinatum finem, sequetur etiam idem in seminibus; scilicet ut a quodcumque semen produceretur. Et hoc patet esse falsum: unde et primum falsum est.
Deinde cum dicit: omnino autem destruit etc., excludit secundum ex quo movebantur ad ponendum naturam non agere propter aliquid.
Videbatur enim hoc quibusdam, quia ea quae naturaliter accidunt, videntur ex prioribus principiis procedere, quae sunt agens et materia, et non ex intentione finis.
Sed ipse contrarium ostendit dicens, quod ille qui sic dicit, naturam scilicet non agere propter aliquid, destruit naturam et ea quae sunt secundum naturam. Haec enim dicuntur esse secundum naturam, quaecumque ab aliquo principio intrinseco moventur continue, quousque perveniant ad aliquem finem; non in quodcumque contingens, neque a quocumque principio in quemcumque finem, sed a determinato principio in determinatum finem: semper enim ab eodem principio proceditur in eundem finem, nisi aliquid impediat. Contingit autem id cuius causa fit aliquid, aliquando fieri a fortuna, quando non propter hoc agitur: sicut si aliquis extraneus veniat, et recedat balneatus, dicimus hoc esse a fortuna, eo quod ita fecit, se balneando, ac si propter hoc venisset, cum tamen propter hoc non venerit; unde secundum accidens est ipsum balneari (fortuna enim est de numero causarum secundum accidens, ut prius dictum est)p sed si semper aut frequenter ei venienti hoc accidat, non dicitur esse a fortuna.
In rebus autem naturalibus, non per accidens sed semper sic est, nisi aliquid impediat: unde manifestum est quod determinatus finis, qui sequitur in natura, non sequitur a casu, sed ex intentione naturae. Ex quo patet quod contra rationem naturae est, dicere quod natura non agat propter aliquid.
Deinde cum dicit: inconveniens autem est etc., excludit tertium ex quo aliquis opinari potest quod natura non agat propter aliquid. Videbatur enim quibusdam quod natura non agat propter aliquid, quia non deliberat.
Sed philosophus dicit quod inconveniens est hoc opinari: quia manifestum est quod ars agit propter aliquid; et tamen manifestum est quod ars non deliberat. Nec artifex deliberat inquantum habet artem, sed inquantum deficit a certitudine artis: unde artes certissimae non deliberant, sicut scriptor non deliberat quomodo debeat formare litteras. Et illi etiam artifices qui deliberant, postquam invenerunt certum principium artis, in exequendo non deliberant: unde citharaedus, si in tangendo quamlibet chordam deliberaret, imperitissimus videretur. Ex quo patet quod non deliberare contingit alicui agenti, non quia non agit propter finem, sed quia habet determinata media per quae agit. Unde et natura, quia habet determinata media per quae agit, propter hoc non deliberat. In nullo enim alio natura ab arte videtur differre, nisi quia natura est principium intrinsecum, et ars est principium extrinsecum. Si enim ars factiva navis esset intrinseca ligno, facta fuisset navis a natura, sicut modo fit ab arte. Et hoc maxime manifestum est in arte quae est in eo quod movetur, licet per accidens, sicut de medico qui medicatur se ipsum: huic arti enim maxime assimilatur natura.
Unde patet quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum: sicut si artifex factor navis posset lignis tribuere, quod ex se ipsis moverentur ad navis formam inducendam.
Ultimo autem epilogando dicit, manifestum esse quod natura sit causa, et quod agat propter aliquid.