Initum Evangelii, Jesu Christi, Filii Dei .
Domina Evangelistarum, Virgo Maria comparatur grano sinapis. Mare. IV, 31
et 32, de quo dicitur, quod minus est omnibus seminibus, et hoc per humilitatem : ei cum seminatum fuerit, scilicet in mundo apparendo, ascendit in arborem, quae altitudine, amplitudine, annositate transcendet herbarum naturam. Alta est, quia ad caelestia attollitur: ampla, quia totum mundum occupat: annosa, quia non potest finiri. Haec tria sunt in arbore, scilicet Maria, quae est major gloria, et charitate omnibus oleribus, id est, Angelis, et hominibus, ei facit ramos. Glossa: misericordiae, et compassionis, magnos, ita ut possint sub umbra protectionis ejus, aves caeli, id est, sancti Dei, imo et peccatores habitare, fiducialiter , propter securitatem : gaudenter, propter umbrositatem : utiliter, propter fructuositatem.
Item, Ipsa est cervical omnium virtutum, in quo Filius Dei dormit. Marc. IV, 38 et 39 : Erat ipse in puppi super cervical dormiens, in Maria, quia talem alibi requiem non invenit. Et excitant eum discipuli, et dicunt ei: Magister, non ad te perimet quia perimus ? Et exsurgens in resurrectione, comminatus est venio, id est, diabolo, ei dixit mari, id est, omnibus tentationibus : Tace, obmutesce.
item, Ipsa est vidua pauper, Sed largissima ditatrix totius Ecclesiae : nullus enim hominum, vel Angelorum, tantum dedit, quantum ipsa. Marc. XII, 43 :
Vidua haec pauper, scilicet rebus, id est, Maria, plus omnibus misit. Plus In quantitate, pretiositate, utilitate : quia misit Christum filium suum, in laetitiam desolatorum, in illuminationem caecorum, in liberationem captivorum.
Item, Ipsa est prima, quae post Deum revertenti peccatori, occurrit. Marc. XIV, 13: Ite in civitatem, scilicet Ecclesiae communionem, quam, o peccatores, per peccatum amisistis, et occurret vobis homo, id est, Maria, tamquam mater festinans. Eccli, xv, 2 : Et obviabit illi quasi mater honorificata, lagenam aquae, scilicet amphoram gratiarum et misericordiae, bajulans. Sed nunc audiamus consilium Dei: Sequimini eam : veraciter, quia tunc non errabitis : et secure, quia ab omni incursu defendere potest: et laetanter, quia ducit ad Jesum. Unde sequitur: In domum, scilicet coelestem, in quam intrat, scilicet in gloriosa ejus assumptione. Ergo merito beatus homo, cui tu occurris, Maria: occurre, quaeso, milii peccatori, et duc clementer in domum tuam. .