DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT XL

De modo per quem anima humana per intellectum applicabilis est lumini intelligentiarum.

Quaereret autem aliquis per quem modum anima humana per intellectum applicabilis et quasi immissibilis, ut ita liceat loqui, est lumini intelligentiarum : non enim videtur attingere posse usque ad lumen earum cum sit diffinito in corpore suo, et extra corpus suum non videatur aliquid posse pertingere.

Adhuc autem si detur, quod superius miscetur luminibus, cum haec lumina sint formae mundi, non videtur ex his luminibus aliquid distinctum in ipso fieri et determinatum : et ideo licet clarioris efficiatur intellectus, non tamen ex hoc aliquam accipit notitiam determinatam.

Hae autem et hujusmodi quaestiones moventur ab imperitis ignorantibus naturas formarum mundi : sicut enim forma materiae ambit et illuminat totam materiam in qua est, et totum quod est in materia, proportionatur unicuique parti materiae, ita forma mundi ambit et illuminat totam materiam ordinis sibi subjecti, et unicuique proportionaliter lumen suum ubique praesens impartitur. Sed in hoc est differentia, quod forma materiae corporis est actus, et partes ejus sunt actus partium corporis : sed in- telligentia non est alicujus corporis actus, sed substantia separata per esse et opera : et per hoc potentior est ad movendum, sicut et nauta distinctus est a navi, nihil recipiens a navi, sed gubernationis motus ponens in navi. Omnis enim motus est ab aliquo primo immobili : sed nos de hoc loquemur in libro de Principiis motuum animalium. Hic autem hoc sufficit, quod intelligentia per substantiam separata, lumen diffundit et ingerit per totum orbem sibi subjectum, sicut anima per corpus suum, et hoc lumen ubique praesens proportionaliter efficitur in his quae se extendunt ad ipsum. Et hoc est quod dicit magnus Dionysius, quod " lumen extendit se per omnes vultus, et fit in intellectu intellectualiter, et in anima animaliter, et in corpore naturaliter secundum uniuscujusque propriam analogiam : sicut et lumen animae differenter participatur a membris secundum uniuscujusque analogiam. " Intellectus igitur extendens se invenit lumen ubique praesens, et informatur et imbuitur illo et clarificatur ad pulchritudinem caelestem. Et hoc est quod dicunt Philosophi intelligentiam ubique esse, non referentes hoc ad praesentiam substantiae, sed luminis expansi per totum : et hoc etiam modo animae excellentium virorum plura ambiunt quam corpora propria, quando animae eorum formis mundi applicantur : et ideo aliquando obediunt eis transmutationes exteriorum, sicut obediunt formis mundi : et hi sunt de quibus, sicut Philosophi dicunt, quod operantur mirabilia in conversionibus hominum et naturarum. Et per haec igitur patet solutio quaestionis primae.

Secundae autem quaestionis solutio est, quod illud lumen cujuscumque sit intelligentiae, sive etiam sit divinum, est lumen activum et formativum omnium eorum quae sunt ordinis inferioris : et ideo semper extendit se ad rerum naturas determinatas, sicut lumen artis se extendit ad materiam. Propter quod etiam quando informat intellectum, extendit eum ad

rerum naturas determinatas : et ideo cognoscit in ipso lumine per quem modum rebus immittitur, et dat esse rebus, ad quam notitiam non extenditur nisi ut actualiter ad res in ipso lumine convertatur, et habebit naturam, omnium secundum quod sunt notiora. Et multi viri illustres in hoc lumine ordinem rerum naturarum percipiunt in ordine istius luminis, et praedicunt : et quidam imperiti credunt eos vera non dixisse aliquando, cum ea quae praedicunt, non eveniunt, non intendentes quod hoc quod non evenit, non sit ex defectus ordinis qui est in lumine movente et agente ad hoc quod deveniret, sed potius ex contraria dispositione materiae. Hujusmodi autem ordinis praescientiam quidam excellentiores Philosophi vocaverunt prophetiam : et quia somnium est praefiguratio quaedam hujus ordinis in imaginationibus et figurativis obumbrantibus claritatem talis ordinis intellectualis, ideo vocaverunt somnium casum a prophetia vel prophetiae lapsum. Ex his ergo et hujusmodi solutio patet inductorum.