LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De plantae substantia et origine.
Haec omnia tradita sunt ab Antiquis physice de plantis loquentibus, et videntur habere quamdam confusionem : et ideo iterum erimus incipientes ab uni- versalioribus, et usque in particularia tractatum deducentes.
Cum igitur in genere plantae nihil communius inveniatur quam ipsa natura a qua planta dicitur, primum investigandum est quae sit natura illa a qua planta est et vocatur, et quae sint sibi prima et per se convenientia, et quae sibi et aliis quibusdam attributa. Natura autem qua planta est, sumenda proportionabiliter est ex natura animati secundum quam est animatum. Natura autem hujus .est actus corporis physici organici potentia vitam habentis. Omne enim quod habet operationem et potentiam secundum actum vitae, est animatum. Et si habeat operationem secundum actum vitae occultae, planta, et natura communius quam planta dicitur. Est secundum formam quidem actus ad potestatem vitae occultae : secundum materiam autem est sus-
ceptibilitas hujus actus vitae, per quidem susceptibilitas in duobus consistit, in complexione videlicet in .qua dominantur terrae virtutes, et inter complexiones minus recedit a contrariorum excellentia, propter quam complexionem non suscipit nisi vitam occultam. Alterum autem est compositio organica, qualem habet compositum ex officialibus partibus, sicut est radix, et stipes, et rami, et folia, et hujusmodi, in quibus expelluntur particulares potestates hujusmodi vitae occultae.
Haec igitur est natura per quam planta est planta : plantae tamen nomen ab actu artis imponitur, qui est plantare : et ideo hoc nomen non convenit plantae secundum suum genus, sed secundum accidens : et si volumus nomen significare secundum genus, dicemus quod illud vocamus plantam proprie, quod vocatur vivum vel occultum animatum, et diffinitio ejus est compositum ex corpore virium terrestrium et anima quae est principium vitae occultae. Quae autem sit vita occulta, et quae ejus causa, ex supra dictis est manifestum. Conveniunt autem plantae secundum quod planta est, vegetari tantum, et exercere actum vitae secundum augmentum et alimentum et generationem tantum. Secundum causam autem agentem plantae convenit a sola virtute caelesti et elementorum commixtione pullulare. Forma enim prima vitae operationem habens, invenitur in planta, et hoc non habet suarum magnam potestatum diversitatem : propter quod etiam ex parte corporis plantae non requirit magnam in complexione partium diversitatem : et cum complexio tanto sit facilior quanto similior, sufficit in productione ejus agens unum commune, quod est virtus caelestis cum materia convenienter commixta : et ideo planta omnis caret sexu, quia sexus foecmineus est propter principii generationis susceptionem et praeparationem : et haec est potestas in terra convenienter commixta et. praeparata : et ideo locus terrae in quo oritur planta, sicut matrix in animalibus, et succus sive humor in tali loco praeparatus et attractus est sicut sanguis menstruus in matricibus animalium : vis autem caelestis in eis est sicut virtus masculi indistincta et non determinata ad speciem, quae quantum ad plantae naturam sufficienter determinatur et distinguitur et qualitatem elementorum et modum commixtionis in materia seminis plantae : propter quod dixit Pythagoras, omnium plantarum solem esse patrem, et terram esse matrem : et est verum quod dixit, praeter hoc solum quod sol deficit in altero paternitatis principio : ministrat enim pater substantiam seminis et virtutem activam generationis in conceptu, sol autem virtutem solam : et ideo non convenit in substantia cum plantis universaliter, et active solum sit in. sole, In semine autem plantarum et in plantis sit percepta materialiter et determinata et infirmata et occulta. Consequens est solem etiam affinitatem proprie cum plantis non habere : et Ideo procul dubio caelum nihil univocum sui habet in planta : pater autem et substantiam et virtutem univocam habet in conceptu : ex quibus duabus proportionibus necessario concluditur, quod sol vel caelum non est pater plantarum nisi metaphorice et aequivoce. Terra autem magis accedit ad rationem matris, quoniam ministrat materiam et fomentum et cibum : et haec omnia facit mater : sed deficit in hoc quod figuram instrumentalem quemadmodum foeminae animalium non habet, sed secundum modum commixtionis terrae cum elementis, ita quod semper terrae virtutes emineant et vincant, terra concipit et impraegnatur virtute caelesti. Haec igitur plantae conveniunt secundum substantiam et generationem.
Opera autem ejus quae secundum potestatem vere exercentur, in multis sunt ad modum naturae. Cum enim natura in multis operatur unum et uno modo per se et ex necessitate, hoc fere habet planta in omni opere suo quae est secundum
principium unum et idem. Cum enim vegetatur, non quandoque quidem vegetatur, quandoque autem non, sed semper et ex necessitate vegetatur : sed in hoc differt, quod non ad speciem corporis vel elementi vel elementati tantum vegetatur, sed ad speciem, vivi secundum aliam potentiam vitae, nec operatur actum vitae nisi per elementa instrumentalia, quae sunt qualitates elementales, quas movet et ordinat et dirigit ad opus vitae anima vegetabilis quae est in eis. Quod autem planta diversa operatur cibando, augendo, et generando, hoc non indicat recessum ejus magnum a natura : quoniam omnia haec operatur ex uno et eodem nutrimento secundum substantiam, licet esse ejus sit diversum : et ideo etiam in hoc planta fere unum modum tenet operis sui. Sic autem in animalibus non est, in quibus magna est operum diversitas, quae nec ex uno materiali nec ad. unum finem proximum diriguntur.
Opera autem plantae secundum quod planta est, sicut alibi determinatum est, sunt tria, uti alimento, et augere, et generare. Et alimento utitur planta speciali modo, qui non nisi plantae convenit. Cum enim alimentum conveniens animalibus, tribus ingrediatur viis in animal quod nutritur, per poros videlicet manifestos, sicut est os, et oesophagus, et alia talia, et per venas concavas per quas et attrahitur et diffunditur ab hepate vel a corde secundum modos diversos, et per poros occultos qui sunt in ipsa membrorum spongiositate, Oportet quod propter primum tractum habeant animalia receptacula superfluitatum suarum, et vias per quas illae emittuntur : quia per poros manifestos substantia nutrimenti materialis ingreditur magis habens de impuro quam convenienti. Propter secundum autem modum exigitur incollatio amplior et separatio : eo quod licet venae sint angustae, tamen intra concavum suum trahunt impurum subtile cum puro, et hoc separatur per urinam, et sedimen quod in urina cernitur in habentibus re- ceptaculum superfluitatis humidae, quod est vesica : aut redundant ad stomachum et intestina, et per illa cum sicca superfluitate emittitur, sicut fit in non habentibus vesicam. Sed ratione tertii modi trahendi alimentum non exigitur receptaculum alicujus superfluitatis : quoniam membra spongiositate sua non trahunt nisi purum conveniens et simile sibi, et hoc totum est convertibile in substantiam membrorum : et hoc tertio solo modo trahunt plantae alimentum, et ideo non habent ventres et venas, sed tantum poros, et terra est eis pro ventre, in qua .dimittunt utramque impuritatem, siccam videlicet et humidam. Et haec est causa quod infigunt radices ori suo similes in terram, ex qua sicut ex stomacho sugunt nutrimentum, et dirigunt radices deorsum majores plantae omnes ad locum calidum terrae, ubi calor melius commiscet et digerit nutrimentum : et si aliquae plantae magnae in superficie spargant radices et non in profundum dirigant, cito arescunt : quia nutrimentum quod est in superficie terrae, evanescit ab eis in fumum per calorem solis, et non cogitur spirare in radices earum per loci continentiam. Iste igitur modus nutrimenti est plantae secundum quod est planta.
A autem ipsarum plantarum di-
cunt quidam esse in infinitum, asserentes plantam augeri quamdiu radicitus terrae adhaeret : cujus dicti sui tres inducunt rationes. Quarum una est, quia ex humido nutrimentali augeri videntur ad oculum : hoc autem est continuum, et non deficiens. Altera est similitudo quae est in partibus plantae, propter quam nutrimentum digestum in una qualibet parte, potentia est tota planta, et sic ex nutrimento continue aggregantur ei partes ex quibus augetur. Tertia, est, quod sicut dicunt, calor est modicus : eo quod vires terrae quae praecipue dominantur in planta impediunt virtutem caloris : et ideo calore aut nihil aut parum deperditur in ipsis, ad quod etiam cooperatur durities plantae, qua) etiam generaliter in omnibus plantis major est quam sit durities carnis in animalibus. Cum igitur (ut inquiunt) non fit deperditio in plantis, ex nutrimento non fit restauratio deperditi. Sequitur igitur quod fiet tantum secundum additionem ad praeexistentem substantiam et quantitatem plantae, ex quo relinquitur, ut dicunt, plantas augeri continue. Dicunt autem Plinium apud Latinos et Theophrastum apud Graecos hanc tenuisse sententiam.
Non. autem consentiendum videtur hujusmodi rationibus : eo quod jam probatum est omnium natura constantium esse quantitatem determinatam inter duos terminos maximi in suo genere et minimi : habent enim, sicut egregie dicit Aristoteles, omnia rationem et magnitudinis et augmenti : licet enim ex nutrimentali formentur et augeantur humido plantae, tamen pars cui facienda est additio, in tantum induratur processu temporis ut extendi non possit: et tunc stat augmentum in longum : et tandem ex. eadem causa stabit etiam ad alias duas diametros, quae sunt in latum et in profundum . D e his autem alibi satis dictum est.
Quod autem dicunt calorem nihil consumere de planta, omnino falsum est : quia calor qui non potest aperire poros et dividere substantiam nutriti, impotens est nutrire : calor autem plantae utrumque facit. Apertio autem poronim et divisio per calorem numquam fiunt nisi per consumptionem partium humidarum, et etiam aliarum quae sunt in humidis permixtae : et ideo istis consumptis restauratio fit ex cibo. Sed verum est quod minor fit consumptio : et ideo nova generatione partium plantae redit ad eam juventus ipsius, sicut dictum est alibi. Similitudo autem corporis plantae non causat perpetuum ejus incrementum, eo quod similes ejus partes indurescunt et conversioni non semper obediunt. Stabit igitur augmentum plantae, licet pluri tempore quaedam earum extendantur quam animalia. Hic ergo est modus conveniens plantis in eo quod sunt plantae.
De operatione autem generationis plantarum multa dicta sunt in iocis aliis : sed hoc quod hic observandum est quantum ad corpus plantarum pertinet, est quod in nullo genere tantum in quantitate distant ab invicem secundum aetatem, et incipientia primo generata, sicut in plantis. In his enim ultimum perfectum maximae est aliquando quantitatis, et in prima sui pullulatione est multum minimum vix sensu discernibile.
Adhuc autem omnia alia generantia receptaculum habent : in quo formant partum figuratum, aut illud ex quo fit partus, sicut ovantia formativam ovorum habent intra se : sed plantae nihil habent istorum : cujus causa est, quod sugendo per poros habent nutrimentum, et hoc modo emittunt idipsum. Quia autem parum extrinsecus in gemmis elevatis a spiritu egrediente per poros formant omne quod gignunt : et ideo proprie loquendo non concipiunt nec pariunt. Sed modus generationis earum est pullulatio proprie dicta.
Haec igitur sunt essentialia et communiter omni plantae in quantum planta est convenientia.