PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Quia respexit humilitatem ancillae suae : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes."
Hic beneficia commemorat, quae extollendo laudat.
Et primo quaedam specialia, secundo generalia ponit, et tertio ponit ea quae pertinent ad veritatum promissam de Incarnatione.
De se autem specialiter dicit duo. Unum quidem quod est in ipsa per humilitatis meritum : secundum autem, quod est in Domino per potentiae divinae effectum. Id autem quod est in ipsa per humilitatis meritum, est praedicatio suae beatitudinis : secundum autem quod est in ea per potentiae effectum, est operatio magnitudinis per nomen sanctitatis.
Circa primum dicit duo : respectum videlicet meriti, et per congruitatem adaptationem praemii.
De respectu meriti dicit: " Quia respexit humilitatem. "
Et dicit tria : respectum divini beneplaciti, et acceptationem meriti, et talis meriti devotissimam exhibitionem.
Sic continua : Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia omnem sic canentem Deo excitat aliquod bonum divinum : ideo et ego cano.
" Quia " Dominus Deus salutaris meus " respexit, " oculo beneplaciti sui approbando. Sic, Genes. IV, 4 et 5 :
Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. Ad Cain vero, et ad munera illius, non respexit, sed potius eum et munera ejus despexit.
Attende, quod respicere est visum in id quod posterius relictum est reducere. Humana enim natura post tergum Dei relicta fuit post ejectionem Adae de paradiso (ubi in praesentia Dei relicta fuit, et oculos suos ibi super ea posuit) : nuuc autem per beatae Virginis humilitatem visum super eam reduxit: misericordiae primo, et gratiae consequenter, et beneplaciti tertio, et deinde oculos quasi fixos super eam firmavit. Misericordia enim primo ad nos faciem Dei convertit. Gratia quae gratos fecit, intueri nos fecit. Beneplacitum autem quod est placens voluntas, oculos in nobis ne iterum averterentur tenuit. Suffragium vero Virginis in nobis eos fixit et firmavit. De primo dicit David, Psal. XXIV, 16 : Respice in me, et miserere mei. De secundo, item in Psalmo lxxxiii, 10 : Protector noster, adspice, Deus, et respice in faciem Christi tui, hoc est, uncti chrismate gratiae. De tertio, item in Psalmo lxviii, 18 : Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et, Isa. lxiv, 9 : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. De quarto, adhuc in Psalmo XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.
Aliter enim Dominus respicit communiter homines, aliter obstinatos, aliter paenitentes, et aliter perfectos sive electos.
Communiter enim omnes respicit, gressus eorum discutiendo, Cantic. II, 9 : En ipse stat post parielenm ostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries enim corpus est, post quem solus in rectitudine stetit. Cancelli sunt rimae luminis, quibus conscientias illustrat. Fenestra, illustrationes apertae quibus opera ponderat et manifestat.
Obstinatos autem respicit condemnando, iratum vultum ad. eos convertendo. Exod. XIV, 24 et 23 : Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra aegyptiorum per columnam ignis et nubis. interficit exercitum eorum : et subvei tit rotas euriutum, ferebanturque in profundum. Et de hoc respectu dicit Habacuc, I, 13 : Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?
Paenitentes autem respicit respectu misericordiae, dissolvendo glaciem cordis eorum, Luc. XXII, 61 et 63 : Conversus Dominus respexit Petrum :... et egressus foras Petrus, flevit amare. Nec mirum quia oculi Domini sunt sicut flamma ignis , et a facie ignis dissolvitur glacies. Psal. lxvii, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Electos autem et perfectos respicit oculo beneplaciti sui, Sapient. IV, 13 : Respectus ejus in electos illius. II Reg. XIX, 38 : Mecum transeat Chamaan, hoc est, transmutatus, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, etc.
" Humilitatem. "
Non dicit: Castitatem : quia sicut dicit Augustinus in libro de Sancta virginitate : " Plus humilitas virginis quam " castitas placuit, quando cum humili-" tale ea quae non casta fuit placuit : " sicut mulier quae erat in civitate pec-" catrix . " Numquam autem placuit castitas sine humilitate. Unde virgines latuae vanitate superbiae evanescentes dissplicuerunt . Humilitas autem ab humo dicitur, eo quod se in humum in inlimo prosternit. Spernit enim mundum, spernit nullum, spernit sese, spernit se sperni. Unde beatus Malachias versu :
Spernere mundum, spernere nullum, spernere
[sesc.] Spernere se sperni : quatuor haec bona sunt.
Et idco dicit Beatus Bernardus : " Ve-"rus humilis vilis vult reputari, et non " humilis praedicari. " Hoc solo sane superbit quod laudes contemnit.
De contemptu mundi, Isa. XXXVII, 22 : Despexit te,... virgo filia Sion : post te caput movit, filia Jerusalem.
De hoc quod nullus spernatur, Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris. Ad Roman. XIV, 10 : Tu quare spernis fratrem tuum ?
De contemptu suiipsius, ad Philip. II, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.
Quod autem et contemnat se contemni, I ad Corinth. IV, 3 : Milii pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Psal. LII, 0 : Qui hominibus placent, hoc est, placere intendunt, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Ad Galat. I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, hoc est, placere quaererem, Christi servus non essem.
Haec fuit gloriosae Virginis humilitas, quae mundum sprevit, et ideo cultum muliebrem non quaesivit . Quae nullum sprevit, quia omnibus matrem pietatis se exhibuit. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut laetantium omnium habitatio est in te. Quae se sprevit, et ideo se inferiori servituram exhibuit, I Reg. xxv, 41 : Ecce famula domini mei. Sprevit se sperni, et ideo castitatem vovit, quae in lege improperio et maledicto subjacebat. Unde Elisabeth dixit : Quia sic fecit mihi Dominus, in diebus quibus respexit auferre opprobrium meum infer homines .
Sic ergo " respexit humilitatem. "
Modus autem quo humilitatis meritum exhibuit subjungitur, quando dicit :
" Ancillae, "
Quae ad omnem nutum parebat et circummovebalur, ad omne obsequium Domini parata. Et hoc est quod dicitur, Cantic. v, 14 : Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Aurum enim in manibus splendorem divinae sapientiae significat in operibus : tornatilitas, obedientiam volubilem ad omne signum voluntatis : hyacinlhi (qui caelestis sunt) in omnibus his caelestem intentionem. Ecce vere ancilla Domini, sapiens in ordine obsequii, volubilis in celeritate ministerii, et omnino caelestis intentione.
Respexit ergo humilitatem ancillae " suae. " Pro certo in qua nihil juris invenit alienus. Unde confidenter dicit illud Genesis, XXXI, 37, ad diabolum, et ad mundum : Quid invenisti, scilicet in me, de. cuncta substantia domus tuae? Et illud Joannis, XIV, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
Et ideo congruum hujus meriti sequitur praemium.
" Ecce enim ex hoc beatam. "
Tangit autem circa hoc quatuor : evidentiam, causam, praemium, et a quibus.
Evidentiam tangit cum dicit : " Ecce : " quia jam pignus et arrham in utero clausit. Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua, hoc est, in carne coronata cum lapide pretioso virtutis : in die desponsationis illius, quando sibi nostram naturam desponsavit : et in die laetitiae cordis ejus, quo in utero tam florigero tam delectabiliter quievit.
" Ex hoc, " hoc est, ex nunc : vel, a ex hoc, " hoc est, ex isto humilitatis meae merito. Cantic. I, 11 : Bum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus enim humilis est frutex, optimi odoris, et redolentiam significat humilitatis. Odorem enim secutus rex caelestis in accubitu uteri delectatus est, ita ut seipsum exinaniret.
" Beatam me dicent, "
Hoc est, nominabunt. Et ideo, sicut secundum Poetas tonans nominatur Jupiter : et Paulus secundum Sanctos intelligitur. cum dicitur Apostolus : ita cum dicitur Beata Virgo, intelligitur mater Dei. Nec aliter est nominanda quam Beata Virgo, ex quo ipsa sibi hoc nomen dicit ab omnibus deberi.
Beata igitur dicetur : quia quatuor sunt Beati diffinitiones, quas omnes sibi Beata Virgo singulariter vindicavit. Dicit enim Tullius, ut dicit Augustinus, quod " Beatus est, cui omnia optata succedunt. " Augustinus aulem dicit, quod " Beatus est, qui habet omnia quae vult, et nihil mali vult. " Aristoteles autem dicit, quod " Beatus est habens actus secundum perfectam animi virtutem. " Boetius autem in libro de Consolatione philosophiae dicit, quod " Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. " Beata igitur haec sola fuit, cui omne quod voluit, in uno solo volito et laeto ad votum successit. Psal. lxxii, 25 : Quid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ? Quasi diceret : Nihil.
Haec eliam fuit quae nihil umquam mali voluit, et ideo numquam peccavit : quia voluntas mala causa est peccati, sicut dicit Augustinus. Et ideo, Cantic, v, 2, dicitur immaculata columba, et tota formosa . Habens ergo omne quod vult, et nihil mali volens, beata est Virgo.
Haec sola est etiam, quae secundum perfectam animi virtutem semper operata est : quia aliter in vacuum plenitudinem gratiae accepisset. Contra quod dicitur, II ad Corinth. VI, 1 : Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipia-
tis. Et ideo dicta est gratia plena, quia gratiam in omni virtute animi ad perfectum eduxit. Et ideo dictum est ei, quod perfecta sunt ea quae dicta sunt ei a Domino.
Haec etiam sola fuit, quae omnium bonorum congregatione statum habuit perfectum : quia praeter bona quae clausit in utero, virgo fuit et mater, virgo et matrona sancto matrimonio juncta, quod sanctissimum fuit pari voto continentium et vidua : postea tamen commissa fuit Joanni Apostolo . Proverb. XXXI, 29 : Tu supergressa es universas. Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, fulgore divinitatis circumamicta. Beatificatur Virgo ab omnibus hominibus, varietate omnium bonorum congregatione perfecta.
Merito igitur eam simpliciter et universaliter dicent beatam.
" Omnes generationes. "
Cum enim Dominus salutem nostram operatus sit in ipsa, tamquam in medio terrae operatus est eam. Ipsa enim medium terrae dicitur : proprietate illa medii, qua ad ipsam omnia extrema sicut ad reparatricem respiciunt. Caelestium quidem generatio, quia per eam quae in caelo corruerant sunt restaurata. Terrestrium vero, quia omnes qui veniunt ab Oriente et Occidente et ab Aquilone et Meridie, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno caelorum , sunt reconciliati. Infernorum autem, quia tam in his qui in limbo patrum Christum exspectabant, quam in illis qui in purgatorio continuo purgantur, per ipsam sunt a captivitate reducti. Unde ipsa est mulier quae in caelo amicta sole apparuit in splendore divino, et coronam duodecim stellarum, hoc est, claritatis Sanctorum restauratae ruinae habuit in capi- te . Ipsa est item, quae in mundo gratia plena effulsit: de qua dicitur, Ruth, III, 11: Scit omnis populus,... mulierem te esse virtutis. Ipsa est, de qua ejulanles clamant apud inferos daemones : Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor, qui diabolum significa .
Vel adhuc, " Omnes generationes " virorum, mulierum, conjugatorum, virginum et viduarum, viventium, morientium, et mortuorum.
Virorum enim generatio dicit beatam : quia ad viros per eam propagata benedictio, sicut per primam matrem maledictio. Etenim sicut dixit vir : Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, scilicet vetito, et comedi 3: ita nunc dicat: Mulier quam dedisti mihi dominam, dedit mihi lignum vitae, et maledictum primum ademit. Sic enim dicitur. Eccli. XXVI, 1: Mulieris bonae beatus vir. I ad Corinth. VII, 14: Sanctificatus est vir infidelis, scilicet nimium incredulus verbis conjugis, per mulierem fidelem, in qua perfecta sunt quaecumque dicta sunt ei a Domino.
Mulierum autem generatio beatam dicit, quia per eam liberata est a maledictionis opprobrio. Genes. xxx, 13 : Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres.
Virginum generatio dicit beatam : quia Virgo virginum est, et flos florum, florem servans pudicitiae, quae numquam emarcuit. Cantic. VI, 8, secundum antiquam translationem : " Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt "
Viduae autem praedicant beatam in Annae persona, Luc. 11, 38 : Anna confitebatur Domino, et loquebatur de illo.
Conjugatae autem in persona Elisabeth clamant : " Beata quae credidit, quoniam perficientur a Domino quae- cumque sunt dicta . " Omnes enim fuerunt filiae suae per gratiam, quas visceribus charitatis progenuit, et visceribus carnis redemptorem edidit.
Beatam dicent, Proverb. XXXI, 28: Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt: ecce generatio morientium. Generatio enim viventium est, de qua dicitur in Psalmo XXVI, 13: Credo videre bona Domini in terra viventium. Haec ergo beatam dicit, quia decus caeleste et similitudinem immortalis vitae in terra moriens caelibatum ostendit. Matth. XXII, 30 : In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in caelo.
Generatio autem mortuorum beatam dicit, quae suae beatitudinis fructum et gustum etiam in inferno gustavit : cum Christus in plenitudine divinitatis descenderet ad inferos. Isa. IX, 2 : Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Unde haec est mulier de qua dicitur, Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus: non exstinguetur in nocte lucerna ejus.
Unde, Judith, xv, 10 et 11, dicitur : Tu gloria Jerusalem, et hoc dicunt hi qui sunt in patria : Tu laetitia Israel, et hoc dicunt qui adhuc sunt in via: Tu honorificentia populi nostri, et hoc dicit generatio mulierum : Quae fecisti viriliter, et hoc dicunt qui redempti sunt ab inferis, quos a captivitate absolvit: " Eo quod castitatem amaveris, et hoc dicunt virgines : Et post virum tuum alterum nescieris, et hoc dicunt viduae.
Vel sic : Dixit Dominus ad Abraham, quod serviturum sit genus suum quadringentis annis in terra non sua : generatione autem quarta revertentur huc . Reductores de servitute aegyptiaca fuerunt de tribu Levi : Moyses, et Aaron. Et ideo quatuor generationes secundum tribum Levi computatae, significant omnes generationes de servitute diaboli liberatas. Levi ergo genuit Cbaat. Chaat genuit Amram. Amram genuit Aaron. Aaron genuit Eleazar. Intravit autem in aegyptum Chaat cum patre suo Levi : et Aaron cum filio suo Eleazar exivit de aegypto. Erant ergo generationes quatuor, Chaat, Amram, Aaron, Eleazar. Chaat vero dolens interpretatur, qui significat paenitentes : Amram pater excelsus, qui significat innocentes : Aaron montanus, qui figura est Praelatorum: Eleazar separatio Domini, qui significat jam beatos a miseria separatos. Et hae omnes generationes beatam dicunt. Ipsa enim est spes veniae dolentium et expiantium peccata in mundo. Et in inferno ponent exemplum, miraculum Theophili, quem per veniae gratiam reformavit. Excelsi autem in gratia innocentes, habent eam canalem gratiae, qua a peccato custoditi sunt. Eccli. XXIV, 41: Sicut aquaeductus exivi de paradiso. Praelati venerantur ut Dominam, cui nihil negatur a summo pastore Filio. III Reg. ii, 20: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam. Beati refundunt ,in eam, sicut in causam suae beatitudinis, gloriam. Psal. viii, 2: Elevata est magnificentia tua, hoc est, magnificata mater tua, super caelos, Deus.''
Sic ergo beatam me dicent omnes generationes, dicit Virgo Beata.
" Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. "
Hic tangit quod est in ipsa per divinae potentiae effectum.
Dicit autem tria. Primo, tangit effectum : secundo, potentiae facientis modum : tertio, laudem secundum nomen Dei sanctum.
Sic ergo continua: Magnificat ideo anima mea Dominum, " Quia fecit mihi magna. "
Vel, ideo beatam me dicent omnes generationes, " Quia fecit mihi magna. " II Machab. i, 11: De magnis periculis a Deo liberali, magnifice gratias agimus ipsi. Et hoc quantum ad continuationem primam. Quantum autem ad secundam, Psal. xcv, 4: Magnus Dominus, et laudabilis nimis, scilicet in civitate Dei nostri : quae tota matrem veniae, gratiae, et gloriae beatam dicit.
Hic ergo qui potens est, fecit mihi magna. Et quaenam magna fecit in humili ancilla ? Magna quidem quantitate gratiae, majora vero per administrationem virtutis angelicae, maxima autem per mirabilia virtutis divinae.
Magna autem in quantitatem gratiae perfecit quatuor. Perfecit in utero sanctificationem, in virtute perfecit vitae puritatem, in volo primam virginitatis oblationem : et quod omnibus majus est, in tot bonis humilitatis profunditatem.
Secundum primum est ipsa arca de lignis setim perfecta , quae sunt ligna spinae albae imputribilia et incombustibilia, sicut dicunt Sancti. Spina enim alba, est compungens poena sine culpa. Nigra enim spina, est paena cum culpa. Quamvis enim culpam traxerit, tamen ante ortum ejus ex utero, spina per sanctificationem dealbata fuit, imputribilis per libidinem contractam, incombustibilis per concupiscentiam alienam.
Quantum autem ad vitae puritatem, dicitur, Cantic. IV, 11, quod odor vestimentorum ejus est sicut odor thuris quo thurificatur Deo : quia tota conversatio ejus in odore Domini fragrabit cultus et devotionis.
De voto autem virginitatis intelligitur hoc quod dicitur in Psalmo xliv, 15 : Adducentur regi virgines post eam: quia ipsa prima fuit : etexemplo ejus post eam secutae sunt aliae quae se offerunt in templum regi Domino.
De profundo humilitatis in tot bonis, intelligitur hoc quod dicitur, Cantic. II, 1 sicut lilium convallium . Valles enim humiles sunt: convalles autem profundae et humiles. Psal. lxiv, 14 : Valles abundabunt frumento, quia in vallibus multiplicavit humilitatem ipsius : seminatum est granum illud frumenti quod de caelo descendit: et sicut germen Domini in omnem justitiae frugem abundavit, ita quod omnes Ecclesiae jam albae sunt ad inessem.
Per angelicam etiam administrationem fecit quatuor magna, vel etiam majora : magnum videlicet salutationis, magnum confortationis, magnum annuntiationis, et magnum expeditionis suae quaestionis. Salutationis quidem, quando ingressus Angelus salutavit eam in signum pacis: confortationis, quando trepidantem confortavit in signum specialis amoris: magnum annuntiationis, in signum sublimis honoris : magnum expeditionis quaestionis, in signum altissimae admirationis.
Primum significatur per olivam speciosam in campis . Sic enim fundit pinguedinem pacis in omnes, in tota latitudine campi habitantes.
Quoad secundum, exaltata est quasi palma in Cades . Cades autem sancta interpretatur. Palma autem vietoriae est signum, quia confortata et vicit, et sanctitatem perpetuae gratiae invenit. Quod signum fuit specialis amoris.
Quoad tertium, exaltata est quasi plantatio rosae in Jericho , quia per illud jam rosa fulgoris aeterni rubens sanguine plantari jam incipit in defectibus nostris. Jericho enim interpretatur defectus.''
Quoad quartum, exaltata etiam est quasi platanus juxta aquam in plateis . Platanus procera et celsa est ar- bor : et significat, quia omnes transeuntes plateas Scripturarum latas, juxta aquas intelligentiae Spiritus sancti, altitudinem mirantur hujus mysterii (quod auditum et cognitum est) in exemplo quaestionis Virginis. Unde Augustinus non satiabatur illis diebus prae dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii divini super salutem humani generis .
Magna igitur et alta, et ideo majora fecit ei Dominus.
Maxima autem fecit sibi per seipsum, in Spiritus divini superventione, in virtutis Altissimi obumbratione, in Filii incarnatione, in sui in omnibus his in integritate conservatione. Magnum enim est, quod Spiritus quoad dona gratiarum in aliquem venit : majus, quod per seipsum ; maximum autem, quod de supernis mirabilibus venit ad istius sacramenti effectum.
Quantum ergo ad primum, quod est in Spiritus superventione, dicitur, Eccli. XXIV, 21: Quasi balsamum non mistum odor meus. Per balsamum enim quod in toto redolet, significatur sancti Spiritus unctio, quae in toto redolentiam ponit unctionis spiritualis. Isa. lxi, 1: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me.
Quantum autem ad umbrationem virtutis Altissimi, dicitur, Eccli. XXIV, 21: Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam. Habitatio enim illa fuit uterus ipsius, numquam incisus, sed integer et intemeratus Libanus, qui candidatio interpretatur. Umbra enim illa in candore custodivit, et virtus evaporans suavitatem in fragrantia.
Quantum ad tertium dicitur, ibidem, v. 23: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Ipsa enim est terra, in qua vitis illa plantata est, quae dicit:
Ego sum vitis vera, et Pater mens agricola est . Et addit Ecclesiasticus, ibidem : Et flores mei fructus honoris et honestatis '': quia omnes boni et honesti sunt palmites et flores et fructus vitis hujus: palmites in spiritu, flores in virtutibus, et fructus in operibus.
Quantum ad quartum vero, comparatur myrrhae electae, quae dedit odoris suavitatem . Myrrha enim conservativa est corporis a putredine. Et haec est gratia divina, quae in maternitate conservavit virginitatem, in gravidatione levitatem conservavit, in puerperio conservavit sine omni dolore maximam jucunditatem.
Sic ergo fecit mihi magna : et hoc nemo facere potuit nisi
" Qui potens est. "
Sunt autem quatuor modi potentiae imperfectae : privata videlicet potentia, obligata, determinata, et limitata. Quas potentias sequitur quinta, quae sola est perfecta, quae plena est, et absoluta. Privata est materialis. Obligata est addicta materiae, et extra congruentiam illius nihil agens penitus. Determinata est quae extra terminos suos nihil agit vel poterit. Limitata vero est illa cui superior potentia modum praefigit et limirtem.
Privata quidem et materialis est, quae nihil expedite poterit: sicut claudicantis potentia adgressum. Et talis est potentia ejus quod peccato vulneratum est, sicut in libro de Libero arbitrio dicit Augustinus. De qua dicitur, Matth. vii, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere. Luc. x, 30 : Plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Jerem. xiii, 23 : Si mutare potest aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
Obligata est quae quidem non saucia, vel privata, sed tamen non potest aliquid ultra proportionem naturae suae : sicut visus potentia in oculo non potest aliquid, nisi ad quod complexionatus est: potentias multas Deus posuit in corpore, ut pro invicem sollicita sint membra. I ad Corinth. XII, 15 : Si dixerit pes : quoniam non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore ? Et sic sunt potentiae gratiarum in membris corporis mystici : ubi quod potest Doctor, non potest Procurator vel Praepositus, et sic de aliis. Et quod potest sapiens, non potest ille, qui accepit gratias curationum. Et de omnibus subditur, I ad Corinth. XII, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. I ad Corinth. VII, 7 : Unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. Et hoc potest ad quod accepit donum ut possit.
Sunt autem potentiae determinatae, quae licet in multa possint, et universaliter possint in illa ad quae acceperunt potentiam, tamen determinatas habent potentias : sicut in naturis intellectus qui potest in omnia intelligibilia, sed tamen in alia non potest, quae non sunt intellectualia, et his potentibus similia. Sunt autem gratuita, quae sunt sicut capita, quae potestatem in multa alia membra acceperunt. Psal. XVII, 44 : Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium.
Potentia autem limitata est potentia potestatum ordinatarum a Deo, quae limitatae sunt, nec possunt ultra quam sibi concessum est. Ad Roman. xiii, 1 : Non est potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Et secundum hoc dicit Apostolus, II ad Corinth, xiii, 8 : Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
Potentia autem absoluta est, quae nec privatione, nec obligatione, nec termino, nec limite a quoquam posito vel ponendo potest coarctari. Et ista est potentia Dei. Et ideo simpliciter dicit sine determinatione adjuncta : " Qui potens est. " Numer. xxiii, 22, et XXIV: Cujus fortitudo similis est, scilicet potentia, rhinocerolis, in uno cornu potestatis, omnia quaecumque vult facientis. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis. Luc. XXIV, 24: Potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Hic est ergo qui potens est.
" Et sanctum nomen ejus. "
Meminimus nos in expositione Evangelii secundum Matthaeum dixisse , quod nomen quoddam imponit natura: quoddam autem est ab impositione. Natura quidem imponit nomen cujus formam donat: sicut hoc nomen homo a natura imponitur, quantum ad causam impositionis. Sic etiam nomen divinum imponitur ei, cui Deus suam largitur deitatem, secundum quod de quibusdam, in Psalmo lxxxi, 6, dicitur : Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes. Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.
Hoc est nomen, quod nomen a Deo imponitur, clarificatur, et sanctificatur. Imponitur autem, ut dictum est, in prima participatione : clarificatur in deputatione : sanctificatur in consummatione.
De primo dicitur, Jerem. XIV, 9 : Tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos. Per hoc enim invocatur, quod in nos vocatur, et participatur a nobis. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
De clarificatione nominis, Joan. xii, 28 : Pater, clarifica nomen tuum. Hoc enim intelligitur non in se, sed in mem- bris : in quibus depuratur, ut in eis auferatur quidquid contrarium est nomini.
Et sanctificatur, quando mundum et sine omni terrenitate confirmatur. Et consummatur ut sit Deus in nobis, omnia in omnibus : sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 28: Erit Deus omnia in omnibus. Matth. VI, 9 : Sanctificetur nomen tuum.
Et sic fuit in Beata Virgine, in qua nihil fulsit nisi divinum. Anselmus : " Decebat ut ea puritate Virgo illa nite-" ret, quam Deus Pater Filio suo (quem " de corde suo genitum tamquam se-" ipsum diligebat) matrem praeparaverat: " et quam Spiritus sanctus ei (de quo " ipse secundum dignitatem procedebat) " in matrem sanctificavit: et quam Fici lius (qui est speculum sine macula Dei " majestatis, et imago bonitatis illius) " sibi in matrem elegit. "
Hoc ergo nomine in ipsa sanctificato, effectum est quod magna cum ipsa fecit qui potens est.
" Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. "
Hic tangit beneficia communia Sanctorum, et duo tangit: primo quidem beneficia misericordiae : secundo autem beneficia potentiae.
Beneficia quidem misericordiae dicit continua esse, et timentibus eum debita.
Dicit igitur : " Et misericordia. " Quasi diceret: Sic fecit mihi qui potens est: et hoc fecit maxime nomen sanctum ejus, cui debetur omne quod Deus facit nobis. Ezechiel. XXXVI, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Propter idem autem nomen, " misericordia ejus, etc. "
Attende quod secundum Joannem Chrysostomum, duplex est misericordia: liberans videlicet, et relaxans. Liberans est quae in toto dimittit: relaxans autem est, quae absolvit in parte. Relaxans igitur est in omnibus operibus Dei, sicut dicitur : Misericordia ejus super omnia opera ejus . Quia secundum illam punit, quos punit, citra condignum. Et illa est de qua dicit, Jacob. ii, 13: Superexaltat autem misericordia judicium. Misericordia autem liberans illa est absolvens in totum. Psal. lviii, 11 : Misericordia ejus praeveniet me, scilicet omnibus diebus vitae meae. Prima igitur misericordia est a progenie in progeniem omnibus timentibus, et non timentibus Deum. Exod. xx, 5 : Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem: tamen cum dulcore misericordiae relaxantis partem paenae, et faciens misericordiam in millia his qui timent nomen meum.
Haec igitur misericordia Dei magna est, continua, et multa, suavis, et discreta.
Magna, quia magna remittit, sicut dicitur in Psalmo l, 3 : Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et iterum, Psal. lxxxv, 13 : Misericordia tua, Domine, magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Continua autem est, quia numquam deficit: proprium enim non derelinquit subjectum suum. Dicit autem Gregorius quod " natura Dei dulcedo est, proprium " autem misereri et parcere. " Unde, Thren. III, 22 : Misericordiae Dei auia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes ejus. "
Multa vero est, quia multis et multa remittit: et ideo dicitur suavis et mitis et copiosus in misericordia omnibus invocantibus. Psal. l, 3 : Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Isa. lv, 7 : Multus est Dominus ad ignoscendum.
Suavis autem est misericordia sua : quia dulciter ignoscit sine impropera- tione. Psal. cviii, 21 : Tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Sapient. VIII, 1: Disponit omnia suaviter. Psal. XXXIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus.
Discreta autem est misericordia paterna, quae per flagella corripit et corrigit, ne gladio extremi judicii interficiendo saevire cogatur. Isa. liv, 7 et 8 : Ad punctum in modico dereliqui te: et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, in misericordia sempiterna misertus sum tui, hoc est, ad tempus tribulationibus te exposui, ut in aeternum misericordia sempiterna te colligerem. II Machab. VI, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Sapient. XII, 1 et 2 : 0 quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Ideoque eos qui exerrant partibus, corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. Dicitur autem hic spiritus ira, quia irati sufflant spiritum per nares. Et ille bonus est in nobis: quia partibus, hoc est, particulariter corrigit et admonet, ut relicta malitia credamus in Deum fide operante per dilectionem.
Sic igitur misericordis Domini est proprium.
Proprium autem misericordis est, exspectabilem esse, patientem, longanimem, praestabilem, et benignum. Expectabilem, in non statim ulciscendo. Patientem, in non statim irascendo. Longanimem, in diu cum aequanimitate dissimulando. Praestabilem, in facile condonando. Benignum, in dulciter suscipiendo.
De expectatione habes, Isa. xxx, 18: Exspectat Dominus ut misereatur vestri, hoc est, ut misericordia locum habeat in vobis.
De patientia, Isa. xlii, 14 : Tacui semper, silui, patiens fui. Ad Rotnan. IX 22 et 23 : Sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
De longanimitate, ad Roman. II, 4 : An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ?
De praestabilitate, Joel, II, 13: Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
De benignitate, ad Roman. II, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adduxit ? Exemplum de filio prodigo, quem pater cum adhuc longe esset cum amplexibus et osculo suscepit, prolato annulo, et stola prima, et calceamentis in ornatum .
Est autem misericordia differens a miseratione : quia misericordia dicit habitum, et miseratio dicit actum. Misericordia autem habitus, non est sine passione, et ideo non cadit in Deo nisi metaphorice, et non proprie. Et cum dicitur Deus misericors, intelligitur per humanam similitudinem, hoc est, quod habet se sicut homo in opere misericordiae, in hoc quod afflicto condescendit et subvenit. Osee VI, 6: Misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Et hac similitudine dicitur in Psalmo CXI, 4: Misericors, et miserator, et justus Dominus. Et iterum, Psal. CXXIX, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Haec igitur copia divitiarum misericordiae apud Deum est.
" A progenie in progenies. "
A progenie videlicet caelesti, in progenies terrestres: et a progenie Judaeorum, in progenies Nationum sive Genuum : et a progenie patrum, in proge- nies filiorum : et a progenie Sanctorum, in progenies peccatorum.
De progenie caelestium et terrestrium dicitur, ad Ephes. III, 14i et 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Est enim prima progenies, hoc est, generis sive naturae propagatio ex Patre in Filium per aeternam generationem : et a Patre et Filio in Spiritum sanctum per aeternam charitatis spirationem. Et est secunda progenies in caelo a Trinitate beata, et luminis, et beatitudinis in angelicam naturam propagatio. Et tertia caelestis progenies, ab Angelo in Angelum, luminis a Deo accepti per assimilationem illuminationis et transfusionem informatio, et in Deum reductio. Sic enim, ut dicit Dionysius, fiunt dii, et deorum patres, et deorum filii. Dii quidem per acceptam illuminationem a Deo : deorum autem patres, per illuminationis transfusionem: deorum autem filii, per similem unius ex altero ad lumen informationem. I ad Corinth. viii, 5 : Etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi et domini multi). Ibi Glossa, " quod sunt qui participative dii sunt, et dicuntur. " Et haec participatio est per dictum modum.
Quia igitur haec participatio a Deo et Angelis etiam in homines, ad similem utcumque luminis informationem descendit, et hoc ex Dei misericordia nobis in hoc subveniente : est misericordia Dei " a progenie " caelestium " in progenies " terrestrium. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ? Apocal. XXI, 2 : Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de caelo. Et ut de aliis taceam, in hoc sacramento sic per misericordiam Dei factum est: quia a Deo in Gabrielem, et a Gabriele in Beatam Virginem, et a Beata Virgine in omnem mundum sic
est propagatum. Psal. lxvii, 9: Terra mota est: etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Sic rorant caeli desuper, et nubes pluunt justum : aperitur terra et germinat Salvatorem . Sic efficimur et nos Dei progenies, Act. XVII, 28 et 29: Ipsius et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile.
Est etiam " a progenie " Judaeorum " in progenies " Nationum sive Gentium. Isa. II, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et praecedit ibi, quod ex hoc fluent ad montem Domini omnes Gentes. Ad Roman. xv, 8 et seq.: Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis... ad confirmandas promissiones patrum: Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est :... Laetamini, Gentes, cum plebe ejus. Act. XI, 18: Ergo et gentibus paenitentiam dedit Deus ad vitam.
Est etiam a a progenie " patrum " in progenies " filiorum. Psal. XXI, 42: Annuntiabitur Domino generatio ventura. Et adjungit de progenie caelestium dicens : Et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus : per hujus gratiae informationem. Deuter. XXXII, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. Psal. lxxvii, 6 et 7 : Filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Sic etiam reputantur filii legitimi, qui in timore et fide Dei suscipiuntur, et in timore Dei nutriuntur.
Est etiam " a progenie " justorum " in progenies " peccatorum : quia sic peccatores efficiuntur justi, et justorum filii. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Tsa. lx, 21 et 22 : Populustuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus (hoc est, humilis) in gentem fortissimam. Unde subdit :
" Timentibus eum. "
Eccli. I, 28 : Qui sine timore est, non poterit justificari : et ideo non valet ei haec propagatio. Timentes autem Deum, multis modis timent: qui omnes modi boni sunt ex misericordia Dei. Sunt timentes magnitudinem ejus, et sunt timentes ejus justitiam. Magnitudo ejus timetur timore admirationis, et timore reverentiae. Admirans enim Deum timet, stupens in seipso : eo quod fugit in impotentiam suam : eo quod non valet in id quod non videt, cognoscendo causam, vel operando aliquid simile. Et de hoc dicitur, Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Exod. xx, 18 : Perterriti, ac pavore concussi, steterunt procul. Non enim aliquid mali, sed multum de magnitudine viderant sic pavore concussi. Facit enim magna et incrustabilia et mirabilia, quorum non est numerus : et ideo parvum cor humanum credens hoc stupet, et pavet in seipso, et suspenditur cogitando magnitudinem ejus. De timore autem reverentiae dicitur, Malach. l, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est Umor meus? Reverentia enim Domino debetur majestatis.
Timor autem mali est servilis recedens ab actu peccati ex concussione creditae paenae. Et timor initialis simul ex timore paenae et amore justitiae. Et timor filialis qui timet iram non occidentis, sed corrigentis patris. Et timor sponsalis, quo sponsa timet differri sponsi amplexus.
De primo horum dicit Beda : " Cum " judex sic timetur, quod facies judicis " non amatur, timor ex timore est, et
" non ex charitate. " Et de hoc habes, I Joan. IV, 18 : Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. De hoc dicitur quod introducit sapientiam, sicut seta introducit filum, de filo nihil existens. Sic enim iste timor nihil est de sapientia. Genes. XXI, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. Filius enim manet in domo in aeternum. Joan. xv, 15 : Servus nescit quid faciat dominus ejus.
De initiali autem dicitur, Eccli. I, 27 :
Timor Domini expellit peccatum. Iste enim timor non actum solum peccati,
sed cum actu formidat peccandi affe- ctum.
De tertio dicitur in Psalmo xviii, 10 : Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. Item, Psal. xxxiii, 10: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
De quarto dicitur, Proverb. XXXI, 30: Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
Omnibus igitur sic timentibus Deum concessa est ista misericordia, sicut dicitur, Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus.
" Fecit potentiam in brachio suo. "
Hic tangit effectus potentiae.
Et tangit primo quidem potentiam efficientem : secundo autem, quinque effectus tam in bonis quam in malis.
Primo quidem tangit dispositionem potentiae efficientis per metaphoram cum dicit : " Fecit. " Dicitur autem Deus facere, cum se fecisse demonstrat. Potentia sicut supra dictum est, est potentia absoluta, de quam jam ante dictum est.
Hanc autem potentiam fecit " in brachio suo. " Brachium enim Filius incar- natus est : quia sicut brachium de corpore, et de brachio manus, sic Filius de Patre, et de Patre et Filio est Spiritus sanctus. Unde cum adjutorium bonorum fecit in Filio, tunc potentiam fecit in brachio. Propter quod etiam superior pars brachii, quae est inter cubitum et humerum, apud Naturales vocatur adjutorium, quia in illo est fortitudo adjutorii. Isa. LI, 9 et 10 : Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini : consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ? Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ? Bis dicit, Consurge, et tertio quod induat fortitudinem, et quarto quinque ponit effectus fortitudinis ejus. Consurgit enim hoc brachium adversus diabolum fortem, et adversus mundum. Contra carnem enim Christus in se non pugnavit. Contra diabolum, Matth. IV, 3-11, et Luc. IV, 3-14, ubi in tentatione vicit diabolum. Contra mundum, Joan. XVI, 33 : Confidite, ego vici mundum. Fortitudinem autem exercuit in reducendo captivitatem, Luc. XI, 21 et 22, et Matth. xii, 29, ubi intravit in domum fortis fortior, et omnia vasa ejus distribuit in quibus confidebat.
Quinque autem effectus ejus sunt. Primus quidem, quod percussit superbum in statu et pompa saeculi, per humilitatem sui et suorum. Matth. XI, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Habacuc, III, 13 : Percussisti caput de domo impii, hoc est, superbiam.
Secundus est, quod vulneravit, non exstinxit draconem, hoc est, pectore et ventre repentem concupiscentiam per abstinentiam et carnis austeritatem. Unde non legitur delicatis usus, sed pane hordeaceo et pisciculis, qui minores sunt quam parvi pisces, et paucis. 1 ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar.
Tertius est, quod siccavit mare fluctibus ambitionis hujus saeculi per contemptum mundi : quia cum quaereretur ad regnum, abscondit se . Et coram Pilato dixit : ''Regnum meum non est de hoc mundo .
Quartus est, quod siccavit aquam abyssi vehementis, quae est aqua avaritiae hujus saeculi : quae sunt aquae de fontibus Tantali.
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae:
sicut dicit poeta. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Matth. VIII, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet .
Quintus est, quod in mari, hoc est, in mundo, dedit viam omnibus suis ut transeant liberati : et hoc per viam studii spiritualis, cui nihil adhaeret de cogitationibus seculi. Psal. cxxxv, 13 : Qui divisit Mare rubrum in divisiones. Habacuc, III, 13 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Equi enim quibus insidet Dominus ut proelietur in fortitudine brachii sui, sunt viri spiritualis vitae studium habentes.
Est autem hoc brachium formans nos in forma Dei, adversarios expugnans, suos liberans, liberatos protegens, protectos congregans et portans, portatos autem gubernans et regens, et quos rexerit amplexans.
De formatione, Eccli. XXXVIII, 32 et 33 : Figulus sedens ad opus suum,... in brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
De brachio expugnationis, Isa. lxiii, 3 : Salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea auxiliata est mihi.
De brachio liberationis, Psal. xcvii, i : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
De brachio protectionis, Psal. xvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
De brachio congregationis et portationis, Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit: foetas ipse portabit.
De brachio gubernationis et regiminis, in Psalmo cxxxv, 11 et 12 : Eduxit Israel de medio eorum, in manu potenti et brachio excelso : in quo rexit eos quos eduxit et deduxit. Psal. lxxxviii, 22 : Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
Duobus autem brachiis amplexatur dilectos, Cantic. viii, 3 : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Omnia haec fecit Dominus, postquam fecit potentiam in brachio suo, hoc est, in Filio suo incarnato : cui Pater vitae et mortis et omnium dedit potestatem. De potestate vitae et mortis, Sapient, XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem. Joan, x, 18 : Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quod autem omnium habeat potestatem, Matth, xxviii, 18 et 19 : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.
Sic ergo fecit potentiam in brachio suo. Et hoc praesciens Propheta oravit, dicens, Psal. cxliv, 7 : Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me.
" Dispersit superbos mente cordis sui. "
Quinque tangit effectus potentiae brachii : quorum primi duo sunt contra superbos : duo autem in humilibus, et unus in divitibus hujus saeculi.
Primus est quod " Dispersit, " hoc est, in diversa sparsit: quia non sunt unius voluntatis ambitiosi, sicut nec luxuriosi, et sicut nec avari. De ambitiosis quidem dicitur, Genes. XI, 9 : Inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum gentium, evellens eos de campo, scilicet, Sennaar, qui aedificaverunt turrim Babel : et illi fuerunt superbi. Sic dispersi sunt luxuriosi : quia non unum diligunt, sicut dicitur in Psalmo lxxxii, 11 : Disperierunt in Endor : facti sunt ut stercus terrae. Endor enim interpretatur fons generationis. Sapiens autem, Eccli. IX, 10, dicit quod mulier quae est fornicaria, quasi sicut stercus in via, ab omnibus praetereuntibus conculcabitur. Avari etiam dispersi sunt in diversa volita, sicut habetur. Exod. v, 12 : Dispersus est populas... ad colligendas paleas, hoc est, temporalia.
Sic ergo dispersit " superbos, " hoc est, supervios, hoc est, super alios in omnibus viam excellentiae habere quaerentes.
Superbia autem triplex est: specialis, generalis, et generalissima.
Specialis, ut dicit Augustinus, est improba voluntas excellendi alios in dignitatis honore et potestate. Generalis est improba voluntas excellendi in laude cujusque rei. Generalissima est voluntas, sive fastus efferens se extra praeceptum et praecipientem : cui tamen, subesse tenetur.
Prima est Luciferi et suorum, qui dicit, Isa. XIV, 13 et 14 : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis :... similis ero Altissimo. Hoc enim adhuc dicunt hi qui praeter vocationem et merita cathedras et gradus dignitatum concupiscunt. In caelum enim conscendere quaerit, qui ad domum Dei quaerit ascendere. Super astra solium locare, est super bonos quaerere dominari. In monte teslamenti sedere. est in eminenle dignitate quiesce-
re. In lateribus Aquilonis (quae plaga est frigida et tenebrosa) exaltari, est ad modum daemonis (cum sit zelo animarum, et charitatis destitutione frigidus) quaerere dignitate excellere. Hos dispersit Dominus de loco dignitatis ejiciens, et in infimum sempiterni opprobrii projiciens. Ezechiel. XXVIII, 17 : In terram projeci te : ante faciem regum dedi te, hoc est, in exemplum superborum. Isa. XIV, 15 : Ad infernum detraheris in profundum laci.Generalis est, quae vocatur excellentia sive in nobilitate, sive in victoriis, sive in scientiis, sive in quibuscumque aliis. Et hi sunt qui volunt sibi acclamari vocibus Dei et non hominum, in omni laudabili facto. Et ideo significantur per Herodem . Et hos dispersit Deus. Unde, ibidem, vv. 22 et 23, populo acclamante voces Dei, et non hominum, Angelus Domini percussit Herodem, et consumptus a vermibus exspiravit. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Generalissima superbia proprie vocatur lumor vel inflatio cordis. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? Gregorius : " Timor mentis obstaculum " est veritatis. " Isti significantur, Exod, IX, 9, ubi dicitur, quod erant in hominibus et jumentis ulcera et vesicae turgentes. Et, ibidem, v. 10, dicitur, quod steterunt turgentes in conspectu Pharaonis. Haec superbia est initium omnis peccati. Eccli, x, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Quia statim ut homo peccare proponit, voluntatem praecepto Dei et Deo non subjicit. Tob. IV, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Hos dispergit Deus, sicut beato Job loquitur, dicens : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantemhumilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco, suo .
Hos igitur omni modo superbos dispersit
" Mente cordis sui. " Mens autem, ut Joannis Damascenus, dicit, a metiendo dicitur : quia mente ea quae corde tractamus mensurantur. Mens igitur superborum mensura est eorum, qualiter fastum et altitudinem quam corde tractant, ad effectum perducant. A mente autem cordis dispersi sunt, quando inique conceptum et tractatum perficere non possunt. Job, v, 12 : Dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod caeperanl. Isa. viii, 10 : Inile consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet. II Reg. xv, 31 : In fatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel.
" Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. "
Hic tangit secundum effectum brachii Domini in superbis. Et continuatur sic : Dispersit enim superbos : et modus quidem dispergendi est, quia " Deposuit potentes de sede. "
Tria autem notantur in hoc effectu. Primum est, quod dejiciuntur inviti. Secundum autem est, quod scilicet obnilantur, tamen nihil perficiunt per potentiam saeculi. Tertium est, confusio prioris honoris indigne accepti.
Dicit igitur: " Deposuit, " quod sonat dejectionem involuntariam : non enim per se cedunt, sed contra voluntatem deponuntur. Isa. XXII, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Hi significantur per Saul, qui contra voluntatem depositus est, I Reg. xv, 28 : Scidit Dominus regnum Israel ate hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. I Machab, ii, 62 et 63 : A cerbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in tetram suam, et cogitatio ejus periit.
" Potentes, "
Hoc est, in potestate gloriantes, et potestate abutentes : de quibus dicitur, Sapient. VI, 5 et 6 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicatis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum his qut praesunt, fiet.
Sunt autem hujusmodi potentes, qui non nisi potentia utuntur ad pauperum oppressionem : de quibus dicitur, Sapient. II, 11: Sit fortitudo nostra lex justitiae: quod enim infirmum est inutile invenitur.
Et isti sunt qui proprie vocantur tyranni : quia potestas est quae stat circumterminata limitibus justi.et aequi: sicut dicitur, ad Roman. XIII, 1 : Non est potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Hi ergo potentes sunt in tyrannide potentiam exercentes : qui nomine usuali potentes vocantur, et potentia ad voluntatem, non ad rationem utuntur. Potentia autem tali etiam utuntur, quia perversa potestate contra Deum in peccatis abuntur. Isa. lvii, 10 : Vitam manus tuae invenisti, hoc est, perversae potestatis ad peccandum. Isa. v, 22: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, scilicet usque ad vesperam, ut vino aestuetis, hoc est, saeculari gaudio.
Hos igitur potentes deponit Dominus. Job, xii, 21 : Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
" De sede "
Honoris : ut ultimum genus miseriae eorum infelicitatis sit, recordari de pristino statu suae gloriae. Eccli, x, II : Omnis potentatus brevis vita. Et, Infra Ibidem, v. 18 : Radices gentium superbarum arefecit Deus. Et, Ibidem, v. 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Ibidem, vv 19 et seq. : Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. Memoriam superborum perdidit Deus.
" Et exaltavit humiles. "
Humiles sunt ab humo cui prostrati sunt, dicti: eo quod nihil inferius se reputant nisi humum, et se conculcandos omnibus exhibent : et isti exaltari propter hoc merentur. Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Placet enim Deo ut quaelibet creatura sibi congruentia cogitet. Et ideo qui factus est de humo, humiliari debet: et exaltatio sibi non debetur, nisi per humilitatis meritum. I Petr, v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
Debentur autem humili quatuor praemia per quatuor quae sunt ipso. Est enim in eo sui depressio, sensus suae vacuitatis, exiguitas, et abjectio. Per depressionem, debetur ei exaltatio : per vacuitatem, impletio : per exiguitatem, gratia: per abjectionem autem sui, gloria.
De primo dicitur, Luc. XIV, 11 : Omnis qui se humiliat, exaltabitur, De secundo dicitur, IV Reg. IV, 5 et 6, quod mulier offerentibus sibi filiis implevit vasa vacua, non pauca. De tertio, Jacob, IV, 6, et I Petr. v, 5 : Humilibus dat gra-tiam. De quarto, Proverb. XXIX, 23 : Humilem spiritu suscipiet gloria.
Sic ergo exaltavit humiles. Ad Philip, II, 7 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et sequitur, v. 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.
a Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes."
Ecce secundus effectus brachii in bonis : quia " Esurientes, etc. "
Est autem esuries, ut dicit Aristoteles in libro II de Anima, appetitus desiderii naturalis : et est appetitus refectionis secundum naturam : quod est calidum et siccum quod reficit et restaurat substantiam. Unde esurientes sunt, qui appetunt cibum qui non perit , quem Pater caelestis dat petentibus se.
Est autem haec esuries gratiae, Eucharistiae, sapientiae, et consolationis Spiritus sancti.
De esurie gratiae, Matth, v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. I Reg. II, 5 : Famelici saturati sunt. Et, I ad Corinth, IV, 11 : isque in hanc horam et esurimus, et sitimus.
De esurie Eucharistiae dicitur, Jerem. XXXI, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Anima enim ibi dicitur desiderium animale, quod desiderat refectionem. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea, supple, desiderat, esurit et sitit. Sapient, XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Et sequitur, v. 21: Deserviens uniuscujusque voluntati, ad quodquisque volebat convertebatur. Voluntas enim hic dicitur esuries.
De esurie sapientiae dicitur in Psalmo lxxx, 11 : Dilata os tuum, hoc est, desiderium tuum, et implebo illud. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Isa. XXI, 14 : Occurrentes sitienti ferte aquam:... cum panibus occurrite fugienti. Cum panibus (inquam) gratiae, Eucharistiae, et sapientiae. Luc. X, 5 et 6 : Commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. Qui de via venit, propter viae laborem, refectionem esurit.
De esurie consolationis Spiritus sancti, Eccli. XXIV, 29 : Qui edunt me adhuc esurient. Dulcedo enim illius consolationis semper excitat desiderium ut iterum accipiatur, et amplius infundatur, et etiam ut habita continuetur.
Sic igitur esurientes implet Deus.
Et hoc est quod dicit :
" Implevit, "
Hoc est, intus plenos fecit. Ut in hoc notet, quoniam mentem reficit, non ventrem, neque esurientem avari crumenam. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, etc. Act. II, 14 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Hoc enim implet, quod desiderium saliat et quietat. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati sunt nimis : et desiderium eorum attulit eis Dominus: non sunt fraudati a desiderio suo.
Taliter ergo esurientes implevit
" Bonis. " Bonum quidem in tria dividitur : quorum tamen primum est in secundo, sed non convertitur: et secundum et primum sunt in tertio, sed non convertitur. Haec autem tria sunt: utile, delectabile, et honestum. Omne igitur vere delectabile
est utile, sed non convertitur: et omne vere honestum est delectabile et utile, sed non convertitur. Primum horum est adminiculans ad meritum, secundum trahens desiderium. tertium autem perficiens ad virtutis actum. Primum est sicut instrumentum quo utimur, secundum autem sicut dulcedo qua provocamur, et tertium sicut quoddam praemium ad quod vocamur. Primum est quod ad aliud referimus, ut quod appetendum est obtineamus : sicut necessaria ad vitae sustentationem, vel ad morum emendationem, vel ad peccati per paenam emundationem, sive expiationem : sicut, Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Ad Hebr. XII, 9 : Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum erudiebant nos secundum suam voluntatem : hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Sapient viii, 7 : Sobrietatem, et prudentiam docet, et justitiam et virtutem: quibus utilius nihil est in vita hominibus. De bono delectabili dicitur in Psalmo xv, 10: Delectationes in dextera tua usque in finem. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae : et torrente voluptatis tuae potabis eos. De bono honesto (quod optimum est), Eccli. XXIV, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Fructus enim est quo fruimur. Dicit autem Augustinus, quod " fruimur " cognitis, in quibus voluntas delectata " conquiescit. " Eccli. XXIV, 12 : Rami mei honoris et gratiae.
Haec bona duplicem habent saporem animae secundum naturam delectabilem : dulcem videlicet, et pinguem : qui soli sapores sunt secundum naturam delectabiles. Dulce solum nutrit, et pingue facile resolvitur in spiritum.
De dulci, Sapient. XVI, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat. Eccli. XXIV, 27 : Spi-ritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum.
De pinguedine dicitur in Psalmo lxii, 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Isa. lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum : et delectabitur in crassitudine anima vestra. Hos esurientes ut sic esuriant esurit Deus, et comedens et bibens incorporat eos sibi. Matth. xxv, 35 : Esurivi, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere. Joan. XIX, 28 et 30, cum penderet in cruce dixit : Sitio. Et statim postea : Consummatum est.
Sunt autem alii esurientes, quos numquam replet Deus. Et isti sunt triplices: esurientes videlicet pompam saeculi, res hujus mundi, et lacerationem famae proximi. Prima est esuries vana, secunda avara, tertia detractoria. Vana, est ambitiosorum : avara, cupidorum : detractoria, est canum. De prima dicitur, Isa. XXIX, 8 : Sicut somniat esuriens et comedit,... et sicut somniat sitiens, et bibit: et postquam fuerit expergefactus. lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic facti sumus. De secunda, Isa. lxv, 13 : Ecce servi mei comedent, et vos esuerielis: ecce servi mei bibent, et vos sitietis. Et causa redditur, Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. De tertia dicitur, Isa. lvi, 11 : Canes impudentissimi nescierunt saturitatem, quia detractor non ponit finem detractionibus. Hi ergo numquam saturabuntur : sed alii boni implentur bonis Domini, sicut dictum est.
" Et divites dimisit inanes. "
Tertius effectus brachii divini in malis.
Dicit autem tria. Primum est circa quos est iste effectus: secundum, efficiendi modus: et tertium, est ipse effectus : qui tamen potius defectus est appellandus.
Hi autem circa quos est iste brachii potentis effectus, sunt " divites. " Divites, inquam, qui hujus saeculi sunt divi- tes. Et divites hypocritae qui se divites ostentant in spiritualibus.
De divitibus saeculi, I ad Timoth. VI, 17 : Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Nam, ibidem, supra, v. 9 : Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
De divitibus qui sola ostentatione divites sunt, sicut Judaei et hypocritae, dicitur, Apocal. III, 17 : Dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. I ad Corinth. IV, 8 : Jam divites facti estis: sine nobis regnatis. Hos divites extollit divitiarum jactantia, Sapient, v, 8 : Divitiarum jactantia quid contulit nobis ? Unde, Luc. XVI, 19, legitur de divite qui epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et bysso. Bysso quidem, propter resolutam mollitiem : et purpura, propter divitiarum jactantiam et ostentationem.
De his dicit, quod brachium Domini
" Dimisit inanes. " Non dicit fecit, sed dimisit: quia etiam ante inanes fuerunt. Quando enim bona intus implentia non contulit, tunc inanes reliquit: sed apparentem ad tempus plenitudinem in eis divitiarum jactantia praetendit: sicut sol tenebrosum relinquit, quod suo non implet lumine. Psal. lxxx, 12 et 13 : Non audivit populus meus vocem meam : et Israel non intendit mihi. Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: ibunt in adinventionibus suis. Sic dimissus, est a Deo derelictus, et a Sanctorum bonis satiantibus derelinquendus. Osee, IV, 17 et 18 : Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. Separatum est convivium eorum. Dives enim idololatra, sicut dicitur, ad Ephes, v, 5: Avarus, quod est idolorum servitus. Iste a veri boni possessoribus praecipitur dimitti, quia separatum ab eis habet convivium : sicut,
Luc. XVI, 19 et seq., dives purpuratus a Lazaro paupere. Et ideo sicut boui veri possessor primum ab eo dimissus est, ita postea in inferna dives a Lazaro absque consolatione dimissus est vacuus, cum Lazarus jam sederet in mensa convivii regalis : de quo dicitur, Luc. xxii, 30 : Ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Unde sequitur ille qui est ex tali dimissione defectus : fiunt enim " inanes " sive vacui. Job, xxvii, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus.suis. Divites enim hujus saeculi nihil habent in futuro saeculo, quia hic receperunt bona in vita sua. Et ideo si divitiis suis non mercantur caelestia a pauperibus, quorum est regnum, nihil invenient in futuro saeculo. Unde dicitur, Luc. xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Simul enim taliter divites defraudantur incerto divitiarum, et spe quam habent in ipsis : quae est spes sufficientiae ex divitiis. Et ideo dicitur, Psal. lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere.
Et causa redditur, Sapient. v, 15 : Spes impii quasi lamugo est, quae a vento tollitur : et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur : et tamquam fumus, qui a vento diffusus est. Tria enim sunt in divitiis, et tria in judicio divitis. Tria in divitiis, Hos saeculi qui arescit ut lanugo : fastus jactantiae, qui in ampullas surgit ut spuma : amaritudo sollicitudinis, quae est sicut fumus excaecans oculos. In divitibus autem sunt aculei spinarum in difficultate acquirendi, et timore perdendi : quae significantur per carduum ferentem florem, qui arescit in lanuginem. Instabilitas quae significatur per aquam, quia dives undique persequitur fugientes divitias : et ignem in aestu cupiditatis, qui elevat fumum quemdam instabilem et amarum tetrarum divitiarum.
Tria judicia divitis sunt : ventus irae Dei, procella, impetus in eum insilienlis poenae. Ventus autem diffundens fumum est vapor debilis vitae separatus ab omni consolatione, Jacob. IV, 13 : Quae est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens : et deinceps exterminabitur. Sic igitur divites dimisit inanes. Genes. I, 2 : Terra erat inanis et vacua, hoc est, terrenorum cupidus affectus. Jerem. IV, 23 : Adspexi terram, et ecce vacua erat, et nihili. Quia etiam seipsum dives eviscerat, Eccli, x, 10 : Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Job, xx, 13 : Divitias quas devoravit, evomet, et de venire illius extrahet eas Deus.
Et ergo dimittitur inanis talis dives.
" Suscepit Israel puerum suum. "
Tertia pars est hujus Cantici, propter quam totum introductum est canticum.
Et dicuntur in ea tria. Primum est humanae naturae in divinam personam susceptio : secundum est, Dei ab antiquo irascentis nunc ad misericordiam conversio : tertium est, promissorum omnium in hoc verificatio.
Sed attende primo ad litterae constructionem : quia sicut jacet non habet congruam grammaticam. Ordina ergo sic : Deus ipse " suscepit Israel puerum suum, sicut locutus est ad patres nostros. " Et hoc fecit, " recordatus misericordiae suae Abraham, " hoc est, Abrahae exhibendam, " et semini ejus usque in saeculum. "
Revertamur ergo nunc ad primum, dicentes :
" Suscepit Israel. "
Tria dicit : unionis videlicet modum, et assumptum, et assumpti actum.
In unionis modo duo sunt : unum quidem ex verbi supposito subintellecto, quod est assumens : et secundum ex verbi significatione, quod est assumptionis modus.
Suppositum verbi est, quod primo in Cantico inductum est, cum dixit : Magnificat anima mea Dominum : quia Dominus est assumens, vel brachium Domini, in quo Dominus fecit hanc potentiam.
Dicamus igitur : Ipse Dominus in brachio suo potente " suscepit, etc. " Non enim hoc facere poterat nisi Dominus : nec conveniens erat facere nisi in brachio, quod est Filius. Non enim Pater ab alio est : et ideo neque aeternaliter, neque temporaliter nascibilis est. Spiritus autem sanctus quamvis ab alio sit, tamen nascibilis non est, et ideo Filius inconvenienter esset. In brachio ergo quod est Filius, qui et ab alio est, et nascibilis, ut dicit Hilarius, hanc perficit potentiam operationis. Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ad Hebr, ii, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Frater enim non esset, qui per nativitatem non processisset ex eodem patre, nec participavit naturam fratrum. Et ideo Pater in se non suscipere debuit, nec Spiritus sanctus: sed Filius ut frater esset, et fratres reconciliaret, et in regnum Patris introduceret susceptos. Psal. XXIX, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me.
Hic est ergo assumens sive suscipiens.
Susceptionis autem modus est in compositione quaerendus. Quod verbum componitur a sursum et cepit, quia assumendos nos, sursum erexit. Suscepit enim in naturam, in gratiam, in defensionem, m gubernationem, et in beatitudinem.
Per assumptionem quidem in naturam, erexit nos extra mortem, et Dei Patris iram : per assumptionem autem in gratiam, extraxit nos extra culpam : per assumptionem in defensionem, nos erexit extra hostis victoriosam impugnationem : per assumptionem in gubernationem, nos eduxit extra viae periculosam dubitationem : per assumptionem in beatitudinem, nos extraxit extra miseriam.
De assumptione autem in naturam, ad Hebr. II, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Jerem. XIII, 11 : Sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Jerem, XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans.
De susceptione in gratiam, dicitur in Psalmo CVI, 17 : Suscepit eos de via iniquitatis eorum : propter injustitias enim suas humilitati sunt. Et ipsa humana natura dicit: Non discedimus a te: vivificabis nos, Domine, et nomen tuum invocabimus .''
De susceptione autem in defensionem contra hostis impugnationem dicit, Psal. CXVIII, 122 : Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi. Psal. XXIX, 2 : Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me. Job, XVII, 3 : Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
De susceptione in gubernationem, Genes, xliii, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum, nisi reduxero et reddidero eum tibi. Psal. cxviii, 116 : Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam : et non confundas me ab exspectatione mea.
De susceptione in beatitudinem dicit, Psal. lxiv, o : Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis.
Per primam assumptionem homo est unctione deitatis inunctus. Per secun- dam autem est per gratiam sanctificatus. Per tertiam, per virtutem deitatis defensus. Per quartam, per lucem divinam secure deductus. Et per quintam, omni beatitudine glorificatus. Primam fecit Deus per seipsum : secundam, in quantum gratia plenus : tertiam, in quantum est virtus Patris : quartam, in quantum veritate plenus et sapientia Patris : quintam, in quantum est solus beatus qui solus habet immortalitatem, et habitat lucem inaccessibilem .''
Sic igitur
" Suscepit Israel. " Quidam voluerunt Israel, hic esse nominativi casus, ut sit sensus : Israel plebs Judaeorum suscepit puerum suum sibi promissum in lege. Isa. IX, 6 : Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Sed ista expositio non videtur esse conveniens. Sed dicamus quod Israel accusativi casus est, ut sit sensus : Suscepit Israel, hoc est, Israelem. Israel enim suscepit, quando semen Israel suscepit. Ad Roman. xv, 7 : Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Ad Philip. III, 12 : Sequor, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
Et hoc est assumptum.
" Puerum suum. "
Ecce tangit assumpti actum. Et secundum consuetudinem hebraici sermonis, puerum ponit pro servo. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Matth. xx, 28 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Isa. lii, 13 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
Iste autem puer a puritate dictus est:
quia purus puro corde, et pure implevit omne genus servitutis ad salutem nostram pertinens. Unde, Act. IV, 27 et 28, dicunt discipuli in oratione ad Deum : Convenerunt vere, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus,.., facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Sequitur :
" Recordatus misericordiae suae. "
Videbatur enim Dominus diu oblitus generis humani ex ira primi peccati. Sed tandem pietate victus, " recordatus est, " hoc est, ad modum recordantis se habuit, " misericordiae suae. " Habacuc, iii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Est enim prima promissio redemptionis facta ex misericordia. Sed impletio promissionis est ex veritate. Infra, in eodem, v 78 : Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.
Et subjungit de veritate, dicens :
" Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. "
Ad Hebr. I, 1 : Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis. Locutus est enim per seipsum . Locutus est per Angelos . Locutus est per Moysen . Locutus est per ora omnium Prophetarum . Locutus est nobis tandem in Filio . Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc loculus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium meum in potente, et exaltavi ele- dum de plebe mea. Locutus est etiam in corde per Spiritum sanctum. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam.''
Ecce sic " locutus est ad patres nostros, " quorum nos sumus haeredes. Nec tantum locutus est, sed sicut dicitur ad Hebr, VI, 17 et 18 : Consilii sui interposuit jusjurandum, ut per duas immobiles res quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum habeamus solatium. Infra, in eodem, v. 73 : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.