Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod in aetate puerili : quia de eodem est nuntiatio, de quo processit prophetatio : sed prophetia est de puero : ergo annuntiatio est de puero : sed proprietates nuntii debent secundum proprietates nuntiati taxari, ut dictum est, quod Gabriel ideo appellatus est fortitudo Dei: ergo in specie puerili apparere debuit, quia puerum nuntiavit.
Sed contra :
1. Augustinus dicit: " Nuntiare venit id quod erat supra naturam, et quod erat gratiae, et non naturae. " Sed quod foemina concipit, hoc est secundum naturam : quod autem foemina circumdat virum in utero, erat supra naturam. Ergo Angelus annuntiabat virum : ergo in specie virili apparere debuit.
2. Item, Annuntiatio Isaac fiebat in specie virili: ergo et ista.