LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Sacrosancta hodiernae
festivitatis praeconia
2. Digna laude universa
categorizet ecclesia
3. Mitissimi sanctorum
sanctissima
extollendo merita
4. Apostoli Andrae
admiranda
praefulgentis gratia.
5. Hic accepto
a Iohanne Baptista,
Quod venisset,
qui tolleret peccata,
Mox eius intrans
habitacula
audiebat eloquia ;
6. Inventoque
fratre suo Bariona
"Invenimus",
ait ovans, ''Messiam "
Et duxit eum
ad dulcifluam
salvatoris praesentiam.
7. Hunc perscrutantem maria
Christi vocavit clementia
8. Artem piscandi commutans
dignitate apostolica.
9. Huius animam post sacra
festi paschalis tempora
10. Sancti Spiritus praeclara
perlustravit potentia
11. Ad praedicandum
populis paenitentiam
12. Et Dei patris
per filium clementiam.
13. Gratulare ergo
tanto patre, Achaia,
Illustrata eius
salutari doctrina,
Honorata multimoda
signorum frequentia.
14. Et tu gemens plora,
trux carnifex Aegea ;
Te lues inferna
et mors tenet aeterna.
Sed Andream felicia
per crucem manent gaudia.
15. Iam regem tuum spectas,
iam adoras,
iam in eius conspectu,
Andrea, stas,
16. Odorem suavitatis
iam aspiras,
quem divini amoris
aroma dat.
17. Sis ergo nobis inclita
18. Dulcedo spirans intima
19. Caelestis vitae balsama.