Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
Postremo, modus curationis originalis hic est , quod sic curatur culpa, quod remanet poena temporalis, sicut patet in parvulis baptizatis: sic curatur quantum ad reatum poenae aeternae, quod remanet quantum ad actum et motum concupiscentiae: sic curatur in parente, quod nihilominus ab eo qui curatus est per baptismum, transmittitur in prolem originale peccatum ; sic tollitul originalis peccati macula, quod remanet sequela, cum qua oportet pugnarc, quamdiu vivimus in hac vita, quia in nullo prorsus exstinguitur concupiscentia per gratiam communem: quod dico propter beatissimam Virginem, in qua in conceptione Filii Dei exstincta fuit per gratiam singularem.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut infectio derivatur in omnes a principio creato, a quo fit corporum propagatio, et hoc a parte inferiori, scilicet carnis: sic curatio fieri habet a principio increato, a quo fit animarum infusio, et hoc a parte superiori, scilicet mentis. Quoniam igitur ex parte mentis distinctio est in hominibus, ita quod secundum illam non propagatur unus ab alio, sed immediate exit a Deo : gratia curativa, menti nostrae a Deo infusa respicit unumquemque, in quantum tenet rationem personae singularis et individuae , non in quantum tenet rationem productivi secundum virtutem naturae. Quia ergo originale est morbus inficiens personam pariter et naturam, personam in voluntate, naturam in carne: ideo sic curatur macula originalis in mente, quod remanet infectio et sequela in carne.
Et quia homo generat, non secundum quod curatus in mente, sed secundum quod corruptus in carne, non secundum quod spiritualis, sed secundum quod carnalis: hinc est, quod quamvis sit baptizatus et sic ab originali mundatus in se, transmittit tamen originale in prolem.
Rursus, quia reatus poenae aeternae respicit deformitatem mentis et personae, motus autem respicit inclinationem carnis et naturae; ideo transit originale per baptismum quantum ad reatum et remanet quantum ad actum .
Postremo, quia temporalis afflictio conditionem respicit ex parte carnis; cum caro remaneat semper subiecta cuidam infectioni, remanere debet semper subiecta poenalitati: et ideo, sicut poenali tas et corruptio per gratiam non aufertur a carne: sic sequela illa sive concupiscentia et languor membrorum simul stare potest cum gratia curativa. Et ideo, quamvis paulatim minuatur, quia tamen radix non tollitur, nunquam omnino aufertur in viatore nisi in beatissima Virgine per gratiam singularem. Quia enim Virgo concepit eum qui erat expiatio omnis culpae, ideo data fuit ei gratia singularis, qua exstincta fuit in ea radicitus omnis concupiscentia, ad concipiendum Dei Filium absque omni peccati labe et corruptela. " Nempe decens erat, ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium, quem de corde suo genitum sibi aequalem tanquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius: et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem eligebat, et de qua Spiritus sanctos volebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedebat ".