IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum sit distinguendus secundum compositionem, et divisionem, prout ly solum nominaliter tenetur
Videtur quod non,nam,ul supra,Adjectivum Nominis Verbum determinare non potest.
Ad oppositum, haec est distinguenda, Omnis homo est unus solus h omo,secundum compositionem, et divisionem.
Ad primam quaestionem, et secundam, dicendum, quod ista, Quod unum solum, etc. est distinguenda secundum compositionem, et divisionem, prout ly solum tenetur Adverbialiter, non autem prout Nominaliter tenetur. Ratio primi est, nam Adverbium, licet sit Adjectivum Verbi, non tamen habet modos significandi speciales, quibus ipsi soli Verbo proportionatur. Unde quia habet modos significandi generales, ideo determinare potest Participium, et Pronomen, et ipsum Nomen. Quod determinet ipsum Nomen patet. Nam talis oratio admittitur, Iste mediocriter bonus, bene currit. Quod determinet Participium,patet. Nam bene dicitur, Iste fortiter pugnans, vincit. Propterea ly solum, potest determinare ly potest, et tunc est sensus compositus falsus, et tunc significatur quod illud, quod potest ferre unum,ita quod non aliud, ferre potest plura. Si autem ly solum determinet ly unum, sic est sensus divisus verus, et tunc significatur, quod illud quod potest ferre unum ens,et nulli associatum, potest ferro plura,et hoc verum est divisive. Unde paralogismus potest sic formari. Quod unum solum potest ferre, plura potest ferre ; sed quod unum solum potest ferre, non potest plura ferre ; ergo quod potest plura ferre, non potest plura ferre. Major et minor est distinguenda, sed major est vera in sensu divisionis, et minor est vera in sensu compositionis.
Secundum acceptum patet, scilicet,quod si ly solum teneatur Nominaliter, non est distinguenda secundum compositionem, et divisionem, nam Adjectivum Nominis habet modos significandi speciales, quibus suo Substantivo proportionatur, puta numerum, casum, et genus ; sed per tales modos significandi ipsum Adjectivum Nominis Verbo non proportionatur,propter quod accepto ly solum Nominaliter, propositio est distinguenda secundum aequivocationem, ex eo quod ly solum potest teneri categorematice, vel syncategorematice ; si categorematice, sic potest esse vera, quia tunc significatur, quod illud quod potest ferre unum non associatum alteri, potest ferre plura. Nam sic ly solum significat quamdam solitudinem, sed si teneatur syncategorematice, tunc significat praecisam acceptionem illius cui adjungitur. Sed hoc potest esse dupliciter, vel absolute, ut Socrates est unus homo, vel in comparatione ad actum,ut Solus Socrates currit. Sed sive sic, sive sic, syncategorematice tenetur et est propositio falsa.
Ad primum argumentum dicendum, quod Adverbium est Adjectivum Verbi, et aliarum partium, unde est proprium Verbo, sed non soli verbo, sicut Priscianus dicit, quod Ablativus casus est proprius casus passivorum, et Accusativus proprius activorum, et tamen cum aliis verbis construi possunt.
Ad confirmationem dico, quod non est simile, ut dictum est, nam Adjectivum Nominis habet modos significandi speciales quibus suo substantivo solum proportionatur. Sed Adverbium habet modos significandi generales, et ideo non est simile, et per idem patet ad ultimum primae quaestionis.
Ad illud secundae quaestionis in oppositum, dicendum est quod ista, Omnis homo est unus solus homo, est distinguenda secundum aequivocationem.
Circa tamen modos intelligendum est, quod tot sunt modi secundum compositionem,et divisionem, quot modis componere contingit, quae nata sunt componi, et illa ad invicem dividere, resultante diversitate sententiae. Sed ad videndum quae nata sunt componi, intelligendum est, quod Priscianus dicit, in majori volumine, quod omnis determinatio, et omnia adjectiva Nominaliter, vel adverbialiter designata, et praeponuntur aptius suis substantivis, ut, fortis Imperator fortiter pugnat, et ratio potest esse, nam Adjectiva de se quasi infinita sunt, et ideo per sua Substantiva determinantur. Dicit etiam Priscianus, quod licet omnia postponere, exceptis monosyllabis, ut nunc, tunc, et hujusmodi, sed hic videtur esse dicendum, quod quando determinatio componitur cum determinabili subsequenti, tunc dicitur oratio composita ; et quando ab eodem removetur, dicitur divisa : sed huic modo dicendi repugnat iste paralogismus, Ex quinquaginta virorum
centum reliquit divus Achilles, nam si praedicta oratio dicetur composita, quando ly virorum componitur cum ly Quinquaginta, tunc propositio est falsa, cum tamen ille paralogismus sit paralogismus divisionis, et tunc dicitur esse vera in sensu composito, sed tunc dicendum est, quod haec est littera, Quinquaginta ex centum virorum, etc. vel quod paralogismus ille est compositionis, ponitur tamen inter paralogismos divisionis, etc.
Secundum Accentum autem in his quidem, quae sunt sine scriptura Dialecticis, non est idoneum facere orationem. In scripturis autem et poematibus magis, etc. Cap. 3. primi hujus.