In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Resolvit Sacramentum esse definibile, ad modum secundarum intentionum. Explicat quaestionem si est non intelligendam de actuali,sed de potentiali existentia, et sic competere Sacramento. Ponit ordinem ejus quod dicitur per nomen, ad cognitionem si est.
Ex his praedictis patet secundus articulus, quod Sacramentum, ( supposito quod ejus sit ratio nominis, quae supra posita est, ) potest simpliciter et per se definiri, eo modo, quo intentiones secundae sunt per se definibiles, et quod absolute nihil repugnat, quin absolute et verissime definiatur, nisi quia proprium ejus formale est ens rationis, vel nisi quia includit aliquid, quod est praecise ens rationis. Ex isto articulo patet corollarie, quomodo se habent cognitio quid est et si est, ordinate. In cognitione namque si est, secundum quod praecedit cognitionem quid est, non intelligitur de actuali existentia, alioquin demonstratio, (cujus medium est definitio,) non posset haberi de non existente, cujus oppositum vult Philosophus primo Posteriorum, et 7. Metaph. sed intelligitur si est, de ente, cui non repugnat esse in effectu.
In prima conditione istarum quinque, applicando ad propositum, ostensum est de Sacramento si est isto modo, quia ostensum est Sacramentum esse tale, cui non repugnat esse in effectu, et hoc supposito, inquirebatur in speciali, quid esset. Apparet etiam ordo cognitionis ejus, quod dicitur per nomen ad si est, quia in prima conditione istarum quinque praesupponitur quid dicitur per nomen, et ex illa ratione praesupposita concluditur si est. Et licet idem sit quid nominis et quid rei in habentibus quid rei, tamen prius cognoscitur aliquid esse quid nominis, quam quid i rei. Primum enim cognoscitur cognoscendo illud nomen esse intelligibile et significabile: secundum cognoscendo istud esse alicujus possibilis esse in effectu ; et ex ratione ejus possibili concipi et signari, potest concludi aliquid posse subesse illi conceptui, et per consequens illam rationem exprimere verum quid est.