QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Actus transeuntes versari circa singularia, immanentes autem posse versari circa naturas communes seu universales negative. Tangit an actio sit in agente, et affirmative resolvit 4. d. 13. q. 1. n. 14. et q. 7. de An. ubi id fusius explicui. Ad tertium quomodo unitas potentiae vel actus sumitur ex objecto. Vide ipsum 4. de. 14. q. 2. num. 6. et 1. d. 3. q. 3. ad 1. pro opin. et 2. d. 16. ad. 2. et d. 24. quaest. 1. ad i. Dicendum quod tantum extrinsece seu causaliter, et quandoque tantum, non semper ut si sunt diversi generis, ut sensibile respectu sensus et intelligibile cura hoc respectu intellectus, de quo Doctor d. 9. 3. ad i. de quo late egi disp. 1. de An. sect. ult. Adverte quod Doctor hic num. 6. negat expresse universale a parte rei, quod etiam habet 2. d.3. q. 1. et 6. de quo etiam fuse agit 9. hujus q. 13. et 18. et alias passim; unde mirum est, quomodo multi tribuant ei, quod posuerit universale a parte rei, hic disserit sine resolutione, an intellectus agens, an vero possibilis, universale fabricet, de quo lib. 7. q. 18.
Dicendum quod propositio est vera de actibus transeuntibus in extrinsecum, et hoc de illis secundum quod existunt extra in rebus, non de illis secundum quod considerantur a ratione.
Duo dicuntur in glossando propositionem. Probatio primi, quia cum actio transiens in extrinsecum sit per se singularis, et existat in aliquo sicut in subjecto, oportet quod illud in quo existit, sit per se singulare; singulare enim non existit in subjecto universali. Non sic de actu manente in agente, quia non est in objecto circa quod est, et ideo talis actus singularis est, quia est in singulari subjecto, sicut patet de intelligere, licet objectum circa quod est, sit per se universale. Sed haec probatio non valet si sit omnis actio in agente, ut in subjecto.
Per hoc patet ad argumentum primum, quod propositio non intelligitur de actibus manentibus in agente, cujusmodi est intelligere. Ad secundum dico, quod quodlibet moveri in natura, est in aliquo particulari, tamen ex hoc moveri et illo potest abstrahi unum commune moveri , et illud potest esse passio demonstrabilis per se et primo de aliquo subjecto communi in aliqua scientia, cujusmodi est subjectum Philosophiae naturalis.
Quod probatur sic, quia quod inest multis univoce, et nulli eorum per alterum, oportet quod primo insit uni communi illis, per cujus naturam insit illis multis. Contra, tunc non magis est actus alicujus singularis, quam quodcumque accidens reale, ut albedo;quodlibet enim tale ut existit
in re, singulare est, et alicujus singularis. Ad tertium dicendum est, quod non ex quacumque diversitate vel unitate objecti, vel actus, sequitur diversitas vel unitas potentiae, sed ex unitate vel diversitate secundum genus. Quod confirmatur, quia sicut potentia receptiva materiae respectu formarum est eadem respectu omnium formarum ejusdem generis, sic et potentia cognitiva respectu objectorum. Probatio primae partis similitudinis, quia inter omnes formas ejusdem generis est transmutatio ex 10. hujus, text. com. 12. transmutatio non est inter formas, nisi quia habent idem susceptivum per se. Confirmatur etiam per Philosophum 2. Poster. in fine, dicentem quod sensus est uni versalis ut hominis, non Calliae hominis, sentire vero singularis.
Contra istud, ex hoc sequuntur tria inconvenientia. Primum, quod aliquid secundum rationem universalis, esset per se objectum sensus. Probatio consequentiae, objectum secundum unitatem generis, est per se universale. Probatio falsitatis consequentis, quia tunc non distingueretur sensus et intellectus penes objecta secundum rationes formales, sic quod proprium esset intellectui esse circa universale, quod est contra Philosophum 2. de Anima, t. com. 60. Secundum est, quod universalitas praecederet omnem operationem intellectus, quod est contra Commentatorem 1. de Anima, com. 8. dicentem : Intellectus est qui facit universalitatem in rebus. Probatio con sequentiae, quia sentire in nobis praecedit omne intelligere, et objectum sensus, secundum quod est objectum sensus, praecedit actum sensus ; ergo secundum istam rationem, praecedit actum intellectus, et quidquid est prius priore, est prius posteriore ; objectum autem est sensus, secundum quod unitatem habet generis ex responsione, quae unitas est unitas universalis.
Tertium inconveniens est, quod potentiae cognitivae sit aliquod per se objectum, secundum aliquam rationem, secundum quam impossibile est illam potentiam cognoscere illud objectum per se. Probatio consequentiae, quia sensus nihil cognoscit nisi sentiendo ; sentire vero est solius singularis per se, sicut dicit responsio, et Aristoteles 2. de Anima, text. com. 60. Contra primam confirmationem istius positionis, licet idem sit subjectum omnium potentiarum, quae sunt ad formas ejusdem generis, sicut probat ratio (alioquin non esset transmutatio per se inter illas) tamen non oportet eamdem esse potentiam respectu omnium illarum formarum, imo oppositum videtur secundum Philosophum. 3. Phys. text. com. 10. dicentem : Si posse sanari et posse aegrotare essent idem, sanitas et aegritudo essent idem. Ex quo mani festum est, quod potentiae distinguuntur secundum distinctionem actuum, non solum genere, sed specie, quia sanitas et aegritudo sunt ejusdem generis, ita quod inter illa per se transmutatio est. Contra secundam confirmationem de 2. Poster in lib. 1. c. 1. de Somno et Vigilia habetur : Cujus est ac tus ejus est potentia ; ergo, etc. Item,
sequitur, quod non sit idem objectum potentiae et actus, et ita non distinguuntur potentiae per actus, sicut actus per objecta, quod est contra Philosophum 2. de Anima, text. c. 33.
Ad primum istorum duorum, exponitur propositio Philosophi de potentia, quae est ordo ad actum, sicut potentia et actus sunt differentiae entis ; quia illo modo idem subjective vel objective, est in potentia ad aliquid, et postea in actu secundum illud, non de potentia cognitiva. Exemplum de potentia operativa non valet, cujus est potentia operativa, ejus est agere ut subjecti, si actio sit in passo. ex 3. Phys. text. com. 18. Dico igitur aliter ad argumentum, quod unitas objecti sensus, non est aliqua unitas universalis in actu, sed aliquid unum: alia unitate priore, scilicet reali, a qua movetur intellectus, ad causandum aliquid commune abstractum ab hoc singulari et illo ejusdem speciei magis quam diversarum, aliter universale esset fictio solum. Circumscripto enim intellectu, illud album magis convenit cum alio, quam cum aliquo alterius generis. Unde dico, quod illud unum reale praecedens actum intellectus, est unum in multis, non tamen de multis, sed fit unum de multis per intellectum, et tunc est universale, prius non, quia ex 1. Poster. t. c. 25. ambae conditiones requiruntur ad universale.
De ista unitate si debet poni, vel non, quaere in 7. quaestione de Universali, sed hic arguitur contra ipsam, quantumest ad propositum, quia scilicet per ipsam non salvatur difficultas de objecto sensus.
Contra dictum in solutione ista, arguitur sic : Si illud unum est aptum natum praedicari de pluribus: ergo est actu universale. Responsio, verum est aptitudine remota, sed aptum aptitudine propinqua fit ex consideratione intellectus, et hoc est quod dicit definitio de multis, etc. Contra, illud objectum unum realiter, aut est singulare, aut universale, (non videtur possibile ponere medium, a nullo enim Philosopho ponitur medium) sed non universale per te: ergo singulare, et tunc sicut prius, respectu diversorum singularium diversae potentiae. Ad istud argumentum nota, quod Avicenna non negat in hac auctoritate unitatem simpliciter de quidditate, sed negat unitatem numeralem ad quam, et multitudinem sibi oppositam, quidditas est indifferens, et ita ex se ad neutrum determinatur. Similiter nec ad universale, nec ad singulare, et ita ut in se consideratur, sine utroque illorum est objectum sensus: omne enim ens de mundo, sive quidditas, sive quidquid sit, eo modo quo ens et unum.
Unitate sibi propria, sic enim se habet unitas quidditatis ad quidditatem, sicut unitas suppositi ad suppositum, et ita natura, ut sub unitate sibi propria potest poni objectum, sed illa est realis, non universalis; vel si ponitur quidditas intellectualis sine illa unitate, quae etiam est passio ejus, potest poni quod ipsa sic etiam est objectum, non secundum rationem unitatis superadditae sibi, sicut nec secundum rationem actus vel potentiae, sed absolute, ratione qua talis quidditas est.
Secundum Avicennam 5. Metaph. c. 1. diffuse, nec humanitas, nec alia quidditas est actu, nec potentia, nec unum, nec multum, nec universale, nec singulare, sic dico de isto objecto sensus. Contra, sequitur tunc quod idem et secundum eamdem rationem, per se fit objectum sensus et intellectus, quia secundum illam rationem, qua est quidditas, tantum est per se intelligibile, et per te, per se sensibile. Item, sensus erit per se cognoscitivus quidditatis et non singularis, quod videtur contra litteram infra, quae dicit quod sensibus sunt cognitiones singularium maxime propriae. Quomodo? non quia soli sensus sunt illorum per te, nec quia illorum solorum per se. Respondes, quod non sine singularitate.
Aliter dicendum quod sensus per se est singularis, compositi ex natura et differentia individuali, tamen materia est ratio formalis cognoscendi. Contra, ratio formalis magis cognoscitur, propter quod unumquodque enim, etc. lib. 1. Poster. t. c. 5. Item, tunc non erraret sensus distinguendo hoc ab illo. Ad primum, consequentia tenet de intellectu, qui natus est cognoscere ita rationem, sicut illud cujus est, non de sensu;propositio vero Posteriorum intelligitur de ly propter, effective. Ad secundum, non errat circa rationem formalem, sive circa hoc, quantum ad illam.
Ad primum dicitur, quod si actu universale esset per se objectum intellectus possibilis, et causaretur universale per se ab intellectu agente, tunc non sequeretur inconveniens. Aliter dicitur, quod intellectus agens non causat universale, sed intellectus possibilis considerans illam quidditatem illimitatam, causat in eo universale, ita quod universale non est per se objectum intellectus, sed consequitur etiam actionem primam intellectus possibilis, ita quod quidditas secundum se, sicut est objectum sensus, secundum praecedentem responsionem, ita etiam et intellectus.
Contra, quidditati secundum se conceptae convenit dici de multis ;igitur est actu universale. Item, si non, quid facit intellectus possibilis considerans circa illam, ut fiat actu universale, solum enim comparat ad hoc vel ad illud, de quibus est prius praedicabilis, et ita universalis? Item, pzr quamcumque intellectionem quam novam speciem habebit intellectus, et unde illa ?
Et tunc dicerent quod non est inconveniens, quod intellectus per se cognoscat singulare, sicut omnem rem quam cognoscit sensus visus in albo, cognoscit sensus communis, sed non solum sic. Similiter intellectus possibilis cognoscit illam quidditatem sicut sensus, sed non solum sic, sed ut actu sit universale. Sed tunc ad argumentum quod fit, quod potcntiae distinguuntur per objecta, dico quod potentiae ordinatae distinguuntur secundum illud quod est communius, sed potentiae disparatae per objecta disparata. Ad aliud dicitur, non esse inconveniens quod infertur, et probatur sic: omnis potentia cognoscens objectum secundum aliquam rationem, magis videtur illam rationem cognoscere. Tunc arguitur, sensus per te cognoscit non quidditatem, sed sub A. aliquo scilicet accidente; tunc quaero utrum per se cognoscit A, et tunc per se cognoscit quidditatem: si enim sub alio, tunc in infinitum, vel stabis, tamen sensus tantum sentit illud quod est color, intellectus cognoscit quidditatem definiendo et attribuendo definitionem definito, dicendo, hoc est tale quid, et sic videtur cognoscere quidditatem, non tantum quid.