REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ostendit operationes Angeli proprias, ut intellectionem et volitionem, mensurari aevo, quia sunt simul, sicut ipse Angelus ; et rejicit tempus discretum. De utroque ngit fuse in Oxon. quaest. 4. et tract. de Rerum princ. q. 21. n. 34. et seqq.
Contra illud, quaecumque habent uniformem modum permanendi, dum manent, habent mensuram ejusdem rationis ; sed intellectio Angeli dum manet, et existentia ejus, habent uniformem modum permanendi ; igitur, etc. Major patet ; tum quia subjectum includit praedicatum ; tum quia si una intellectio Angeli sempiternaliter maneret, sicut existentia, uniformiter haberet mensuram, sicut sempiterna existentia ; sed non accidit mensurae huic quod diu duret, quia esto quod Angelus creas annihilaretur, non minus existentia sua nunc mensuratur aevo.
Dices, hoc est verum, quia existentia sua non subest voluntati suae, sed tantum potest annihilari a Deo, ideo non variatur in comparatione ad mensuram, sed intellectio sua quantumcumque diu duret, semper subest voluntati suae.
Contra, si non esse sequens non variat ejus mensuram quamdiu est ; igitur multo fortius neque causa non esse ejus, cum sit remotior, variabit mensuram ejus.
Item, ille Doctor dicit aliter, quod tres sunt existentiae, et tres mensurae. Existentia, quae est simpliciter independens et invariabilis, aeternitate mensuratur, variabilis et dependens tempore, invariabilis et dependens aevo ; sed quamdiu manet, ita invariabilis est intellectio, sicut existentia, et utraque dependens et annihilabilis a Deo.
Item, omnes Doctores concedunt quod actus beatificus mensuretur aevo, et hoc aevo superiori, si sint plura aeva. Hoc etiam vult Augustinus de fide ad Petrum : Collato in se evidenti munere nihil mutationis sentiunt. Sed manifestum est quod nullus beatificatur, nisi potentia operetur, vel agendo, vel recipiendo, quia si beatificatur, necessario praesupponit gratiam et operationem potentiae ; sed impossibile est aliquod aeternum dependere ab aliquo mensurato inferiore mensura aevo ; igitur operatio potentiae mensuratur aevo.
Item, sequitur secundum istos, quod quilibet Angelus habebit suum tempus discretum, et quilibet plura tempora, quia possibile est quod ille Angelus intelligat, et quod diutius alius intelligat lapidem quam ille, quod unus continuet intellectionem suam, et alius non ; igitur habebunt diversas mensuras.
Sequitur similiter quod quilibet habebit plura tempora, quia non est alia quantitas, quae possit componi ex partibus omnino alterius rationis;
numerus enim non componitur ex numeris, sed ex unitatibus, quia semel sex sunt semel sex. Esto tamen quod sic, certum est quod nullus numerus potest componi ex partibus omnino alterius rationis, sed intellectio alterius et alterius objecti, est alterius rationis in genere proprio, quia intellectio impeditur ab objecto ; igitur diversa erunt tempora mensurantia, et alterius rationis.
Item, quoddicitur quod non potest intellectio Angeli coexistere instanti nostro, illud videtur falsum, quia de perfectione intellectus est, quod posset plura minori tempore intelligere, si non potest plura simul intelligere, quia experimur hoc de intellectu nostro acuto. Nunc autem intellectio nostra potest esse in instanti temporis ; igitur et in illa parva mensura intellectio Angeli.
Item permanere, vel non permanere nihil facit ad quantitatem discretam, neque continuam, sed copulari ad eumdem terminum communem, vel non copulari ; ideo propter nihil in universo oportet ponere tempus componi ex talibus discretis. Patet igitur de quarto membro, quod non oportet intellectionem Angeli mensurari alia mensura quam existentiam.