Quomodo intelligitur quod dicitur, quod fides non sit nobis ministrata per Angelos.
Item dubium est de hoc quod Athanasius dicit quod fides nobis administrata est non ab Angelis, neque a signis et portentis; cum dicatur Hebr. II, 4, quod fides annuntiata est contestante deo signis et portentis.
Sed intelligendum est, quod fides nostra non habet auctoritatem neque ab Angelis, neque ab aliquibus miraculis factis, sed a revelatione patris per filium et spiritum sanctum; licet et Angeli ea quae sunt fidei nostrae revelaverint aliquibus, ut zachariae, et mariae, et ioseph; et etiam ad fidei robur miracula plurima facta sint.