Praepositis dubitationibus de existentia et causa mali, hic incipit solvere; et primo, solvit particulariter id quod obiectum est de concomitantia generationis et corruptionis; secundo, universaliter, omnia quae supra opposita sunt, investigans veritatis radicem.
Dicit ergo primo quod ad praemissa verus sermo respondet quod malum, secundum quod est malum, nullam substantiam facit neque generationem, sed per se loquendo causat solummodo malum et corruptionem existentium. Et si aliquis obiiciat quod malum est operativum generationis per hoc quod ex corruptione unius datur generatio alterius, respondendum est secundum veritatem quod corruptio non dat generationem, sed corruptio solum corrumpit et malum solum male facit per se loquendo; sed generatio et substantia fit propter bonum.
Quod quidem patet tam in naturalibus quam in moralibus. Manifestum est enim quod ignis generat ignem et corrumpit aerem; coniungitur enim in igne forma ignis quae pertinet ad bonum, et privatio formae aeris quae pertinet ad malum. Quod autem ignis generat ignem non est ex hoc quod caret forma aeris, sed ex hoc quod habet formam ignis. Alioquin quod careret forma aeris, faceret ignem quod falsum est, sed corrumpit aerem inquantum ex necessitate formae ignis adiungitur privatio formae aeris. Similiter in moralibus, adulterium corrumpit virtutem in quantum caret ordine debito, quod pertinet ad rationem mali; sed secundum quod est delectabile, quod pertinet ad rationem boni, delectat et multa alia bona facit. Sic igitur apparet quod malum secundum seipsum est corruptivum, sed generativum nonnisi per accidens, scilicet propter bonum. Et ulterius sequitur quod secundum quod est malum neque existens neque effectivum existentium, sed per accidens, scilicet propter bonum adiunctum, est existens et bonorum effectivum.
Deinde, cum dicit: magis autem... Hic dionysius manifestat praedictam solutionem et virtutem totius dubitationis profundius investigat; et circa hoc, tria facit: primo, enim, ostendit differentiam mali et boni; secundo, universalem virtutem boni in essendo; ibi: magis autem: ut comprehendens dicam...; tertio, universalem virtutem boni in hoc quod est facere magis vel minus bona et magis et minus existentia; ibi: magis autem: existentia...p circa primum, tria facit: primo, distinguit malum a bono; secundo, ostendit quid conveniat malo; ibi: igitur...; tertio, quid conveniat bono; ibi: bonum autem...p dixerat autem supra quod malum non generat, inquantum est malum, sed inquantum est bonum. Ne autem aliquis crederet quod idem secundum idem esset malum et bonum, subiungit quod non est idem secundum idem et bonum et malum.
Unde cum dicitur quod malum non generat inquantum malum, sed inquantum bonum, non est distinctio secundum rationem tantum, scilicet quasi eadem res secundum unam rationem sit bona et secundum aliam mala; sed aliqualiter secundum rem, scilicet secundum quod una et eadem res, inquantum habet de esse, est bona; quantum vero ad hoc quod privatur perfectione debita, est mala. Et similiter, generatio et corruptio non est eadem virtus eiusdem et secundum idem.
Non enim idem secundum idem malum generatur et corrumpitur. Et quia dixerat quod non est idem bonum et malum nec generatio et corruptio et posset aliquis credere quod malum seorsum invenitur a bono per se existens et corruptio seorsum a generatione, hoc consequenter removet dicens quod non est aliqua virtus per se existens, sed est in bono sicut in subiecto, ita quod idem subiectum est bonum et malum, secundum aliud et aliud. Et similiter neque corruptio est per se existens absque generatione, sed simul est et generatio et corruptio in subiecto, sed non secundum idem, quia generatio unius est cum corruptione alterius.
Quod autem dicit: magis autem, idem est quod in libris Aristotelis transfertur: amplius autem, et signat additionem rationis supra rationem.
Deinde, cum dicit: igitur ipsum malum... Concludit ex praemissis quid pertineat ad malum. Si enim malum non est per se virtus, sequitur quod ipsum malum, ita quod ly ipsum ponatur loco articuli et malum accipiatur pro essentia mali, sic inquam malum acceptum neque existens est neque bonum neque operatur generationem neque est effectivum existentium et bonorum; sed res quae est mala, inquantum habet aliquid de bono est existens et operativa generationis et effectiva existentium et bonorum.
Deinde, cum dicit: bonum autem... Ostendit quid pertineat ad bonum; et circa hoc, duo facit: primo, enim, ostendit quod bonum est universalis causa rerum omnium bonarum; secundo, ostendit quomodo causalitas boni extendit se etiam ad mala; ibi: nunc autem...p circa primum, tria facit: primo, proponit quod per bonum fiunt quaedam bona perfecta et quaedam imperfecta; secundo, assignat modum per quem hoc fiat; ibi: quoniam...; tertio, probat, rationem assignando praemissorum; ibi: si enim...p dicit ergo primo quod cum malum non sit operativum bonorum bonum est quod quidem, ea in quibus interius generatur perfecte ab eo quod est per suam essentiam bonum, facit formaliter loquendo bona: perfecta, quidem secundum participationem bonitatis; immixta, secundum remotionem mali; et integra, secundum remotionem corruptionis. Sed illa quae minus participant bono sunt imperfecta bona et habent aliquam permixtionem mali propter defectum boni quod non perfecte in eis participatur. Et sic universaliter malum non est existens neque est bonum neque facit bonum; sed et quod magis et minus appropinquat ei quod est per essentiam bonum scilicet deo, est bonum secundum eam proportionem boni; propter distantiam autem a primo bono, hoc dicitur malum, non quasi sit universaliter privatum a bono, sed, inquantum est in eo aliquis defectus boni.
Deinde, cum dicit: quoniam...
Assignat modum praedictorum, scilicet quomodo magis et minus bonum inveniatur in rebus; et dicit quod hoc ideo est, quia perfecta bonitas, scilicet divina vadens per universa, inquantum scilicet communicat se omnibus per similitudinem suae bonitatis, non proficiscitur usque ad solas sanctissimas substantias Angelorum quae propinquae deo sunt, sed se extendit diffundendo per bonitatem, usque ad infimas substantias.
Illis enim sanctissimis substantiis Angelorum divina bonitas est totaliter praesens sicut perfecte participata ab eis secundum modum possibilem creaturae; aliis autem subiecte, idest inferiori modo praesens est, a quibus scilicet participatur, sed non ita perfecte sicut ab Angelis, quod potest referri ad animas humanas; aliis vero extreme, idest infimo modo praesens est sicut irrationalibus creaturis; et hoc quidem contingit secundum possibilitatem uniuscuiusque ad participandam divinam bonitatem. Quaedam enim omnino perfecte secundum modum possibilem creaturae participant divinam bonitatem, propter quod dicit quod eis divina bonitas totaliter praesens est. Alia vero privantur ista perfecta participatione, recedendo ab ea secundum magis et minus, ut patet in diversis gradibus entium et maxime in creaturis viventibus. Alia vero habent obscuriorem participationem boni, sicut creaturae corporales et praecipue non viventes, in quibus obscuratur quodammodo divinae bonitatis claritas, propter eorum materialitatem et corruptionem; unde eorum obscuritas in hoc attenditur quod non sunt intelligibilia actu, sed secundum potentiam tantum. Quibusdam vero adest bonum secundum ultimam resonantiam, quae scilicet tenent ultimum gradum in bonitate, ut sunt corrupta et ea quae dicuntur mala.
Et loquitur ad similitudinem eius quod in sonis accidit. Qui enim propinqui sunt, audiunt totum sonum et secundum quod magis distant, minus audiunt de sono, ita quod in fine non audiunt ipsum sonum, sed solum quamdam resonantiam aut reboationem.
Deinde, cum dicit: si enim... Assignat duas rationes praedictae diversitatis.
Ad quarum evidentiam considerandum est quod aliter assignatur ratio diversitatis in effectibus causae per necessitatem naturae agentis et aliter in effectibus causae agentis per voluntatem. In his enim quae per necessitatem naturae agunt, tota diversitatis ratio est ex diversa proportione materiae. Non enim potest assignari ratio quare ignis ceram liquefaciat et lutum induret, nisi propter diversam materiae recipientis dispositionem, quia agens naturale quantum est de se semper natum est unum facere. Sed in his quae agunt per voluntatem, duplex ratio assignatur diversitatis effectuum: primo quidem ex parte finis; secundo, ex diversa dispositione materiae.
Sicut aedificator alio modo facit fundamenta et alio modo parietes et alio modo tectum propter quemdam finem, scilicet propter complementum domus quod recipit hanc diversitatem; secundo, ad hoc quod ista diversitas possit esse in partibus, quaerit materiam diversimode dispositam vel ipse etiam eam diversimode disponit ad diversitatem partium constituendam.
Et similiter duplicem rationem assignat diversitatis effectuum divinorum: primam quidem, quantum est ex parte finis qui est complementum universi, quod non esset si esset unus tantum gradus bonitatis in entibus omnibus aequalibus; et hoc est quod dicit quod: si bonum non adesset unicuique secundum proportionem suam diversimode, sed omnia essent aequalia, sequeretur quod illa quae sunt deo propinquissima in rebus et perfectissima, essent in gradu et ordine extremorum, idest inferiorum et sic non esset universum completum.
Secundam rationem assignat ex diversa capacitate rerum, quae tamen diversitas est a deo provisa propter finem, unde dicit: quomodo autem esset possibile quod omnia uniformiter participarent bono, cum non omnia existentia sint eodem modo disposita ad perfectam ipsius participationem? his autem rationibus assignatis, ulterius protendit virtutem boni usque ad malum; et dicit quod in hoc apparet excellens virtus boni; quod non solum bona producit, sed etiam firmat et statuit ea quae privantur bono et etiam sui ipsius privationem et hoc fit secundum totalem ipsius participationem, idest secundum rationem suae universalis participationis quia necesse est, quocumque modo est aliquid, quod participet bono et sic oportet quod subiectum privationis participet bono, cum sit quoddam ens et per consequens ipsa privatio per bonum firmatur, inquantum non posset esse nisi in subiecto. Et non solum per virtutem boni et privata et privatio firmantur, sed etiam, si oportet confidenter dicere veritatem, ea quae adversantur bono, virtute ipsius boni et sunt et adversari possunt, quia hoc ipsum quod agunt adversando est ex virtute boni.
Deinde, cum dicit: magis autem, ut comprehendens dicam... Ostendit universalitatem boni in essendo, quod valet ad manifestationem eius quod dixerat quod privata et privatio firmantur per bonum; et circa hoc tria facit: primo, proponit propositum; secundo, manifestat propositum per exempla; ibi: sicut impudicus...; tertio, adaptat ad solutionem, more distinctionis; ibi: quare et fieri...p dicit ergo primo quod non solum bonum invenitur in singulis gradibus existentium, sed, ut universaliter comprehendendo dicam omnia entia inquantum sunt et sunt bona et ex bono; sed inquantum sunt privata bono, non solum non sunt bona, sed neque existentia; non enim ita est de bono, sicut de aliis particularibus habitibus et privationibus. Patet enim in caliditate et frigiditate quod substantia quae fuerit calida remanet existens, postquam totaliter deseritur a caliditate et multa sunt in entibus, quae carent vita et mente, idest intellectu; et etiam deus est absque substantia, quasi super omnem substantiam existens; et universaliter in omnibus aliis formis et perfectionibus invenitur hoc quod aliqua et sunt et subsistere etiam possunt, recedente perfectione et non habendo talem perfectionem. Sed illud quod omnino privatum est bono, in nullo loco, nullo modo, nullo tempore aut est aut esse potest.
Deinde, cum dicit: sicut impudicus... Manifestat quomodo ea quae dicuntur mala in moribus, habent aliquid de bono; et primo, manifestat hoc in malo impudicitiae quae est secundum corruptionem concupiscibilis. Impudicus enim privatus est bono, inquantum eius concupiscentia privatur ordine rationis et quantum ad hoc non est; privari enim ordine rationis non ponit aliquid esse, sed non esse; et sic etiam quantum ad hoc non concupiscit existentia, sed concupiscit inordinata quae, inquantum sunt inordinata, sunt non existentia; sed tamen impudicus participat bono secundum quamdam resonantiam obscuram et defectivam unitionis et amicitiae, quam supra diximus bono convenire. Secundo, ostendit idem in malo iracundiae, quod est secundum inordinationem irascibilis; et dicit quod furor, idest ira inordinata participat bono, secundum hoc ipsum quod movetur in quiddam quod ei apparet bonum et iustum, scilicet vindicare offensam, et inquantum desiderat illa quae secundum se videntur mala, sicut laesiones proximi, reducere et convertere in aliquid apparens bonum, et pulchrum; est enim proprium iracundi semper ad hoc niti quod videatur iuste vindictam inferre. Unde et philosophus dicit, in VIII ethicorum, quod iracundus assimilatur ei qui audit quasdam leges quantum ad hoc quod est vindicare peccata, sed statim movetur antequam totum audiat, scilicet a quo et qualiter et quantum offensam illatam debeat vindicare.
Tertio, ostendit idem in eo qui ex malitia peccat, non per passionem, sed per electionem malum agens; et dicit quod ille qui pessimam vitam desiderat quae tamen sibi optima videtur, ut dicitur, participat bono, quantum ad ipsum motum desiderii et quantum ad hoc quod respicit optimam vitam, quia malam vitam eligit inquantum sibi apparet bona. Et universaliter comprehendit quod, si omnino bonum auferatur, neque erit substantia neque vita neque aliquod desiderium neque motus neque aliud nihil.
Deinde, cum dicit: quare et fieri... Applicat praedictam veritatem ad solutionem dubitationis motae; et dicit, dum ita sit, quod cum nihil, quodcumque videatur malum, est totaliter privatum bono, hoc ipsum quod per corruptionem unius, quae appropriatur malo, fit generatio alterius, non est ex parte mali, sed ex praesentia boni imperfecti: sicut morbus qui corrumpit naturam est quidem defectus alicuius ordinis, scilicet proportionis humorum in qua consistit sanitas, non tamen est defectus cuiuslibet ordinis; quia, si omnis ordo tollatur, neque ipse morbus remanebit, humoribus ab invicem totaliter recedentibus; sed manet ordo et ipsa aegritudo habet pro substantia vel essentia quod sit quidam ordo minimus, idest imperfectus.
Et quantum ad hunc ordinem aegritudo aliquid est et corrumpere potest, sicut per calorem excedentem vel aliquid huiusmodi.
Illud enim quod omnino est expers boni neque est existens neque est in existentibus; sed illud quod est mixtum, idest partem habens de bono et partem de malo, secundum hoc quod habet de bono, connumeratur inter existentia et est aliquo modo existens.
Deinde, cum dicit: magis autem: existentia omnia... Ostendit quod ex bono est diversitas graduum in entibus et hoc ad solutionem applicat. Dicit, ergo, quod omnia existentia intantum magis et minus de esse participant, inquantum magis et minus participant bono; quia ens inquantum ens est bonum. Item est de bono sicut et de ente; quia in ipso esse si aliquid nullo modo existit participans, sequitur quod nullo modo erit. Illud autem quod secundum aliquam partem est et secundum aliquam partem non est, sicut homo caecus qui est quidam homo, sed non est videns, inquantum quidem deficit ab eo quod est semper et perfecte existens, non est; inquantum autem participat esse, intantum est; et, ut universaliter loquamur, ipsum non-existens per ipsum esse tenetur et salvatur; tamdiu enim remanet caecitas, quamdiu remanet homo.
Ita et similiter est de malo: quia si aliquid sit malum quod totaliter recedat a bono, illud nullo modo potest esse, neque inter ea quae sunt magis vel minus bona. Sed illud quod est secundum aliquam partem bonum, secundum vero aliam partem non bonum, contrariatur quidem bono non universali, quia non deficit universaliter a bono, sed alicui bono a quo deficit, sicut malum caecitatis opponitur bono visionis. Sed ipsum malum quod opponitur particulari bono, retinetur per participationem boni, inquantum scilicet subiectum privationis participat aliquo bono et ipsum bonum dat subiectum alicuius boni, inquantum bonum universaliter participatur in omnibus entibus. Nec est inconveniens quod bonum, universaliter loquendo, sit subiectum privationis alicuius particularis boni, sicut quod est subiectum alicuius particularis entis continetur sub ente communi.
Omnino autem recedente bono, neque aliquid erit totaliter bonum, neque erit aliquod bonum mixtum cum malo, neque erit ipsum malum, quia subiecto subtracto et privatio subtrahitur. Si enim malum est in aliquo bono imperfecto, manifestum est quod si totaliter subtrahatur bonum, tolletur totaliter et bonum imperfectum et bonum perfectum et per consequens tolletur malum.
Tunc igitur solum potest esse malum quando respectu quorumdam bonorum est malum quibus opponitur, sed ab aliis bonis distinguitur sicut bonum a bono. Non enim est possibile quod aliqua opponantur sibi secundum omnia, quia saltem oportet quod in esse conveniant. Sic igitur cum malum non sit totaliter privatum bono, sed aliquo particulari bono, relinquitur quod hoc ipsum quod est malum, non est aliqua res per se existens.