Hic plangit destructionem aedificiorum principalium: et primo templi; secundo domus regiae, ibi, cogitavit dominus dissipare murum filiae sion.
Prima in duas. In prima tangit destructionem ipsius templi; secundo eorum quae erant in templo, ibi, replevit dominus altare suum. Circa primum tria facit. Primo tangit templi destructionem: tentorium, quod in deserto factum, in sylo positum fuerat, tabernaculum, quod Salomon aedificaverat, quasi hortum, qui facile destruitur. Psal. 77: repulit tabernaculum silo, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Jer. 26: dabo domum istam sicut silo, et urbem hanc dabo in maledictionem. Secundo festorum templi cessationem: oblivioni tradidit dominus in sion festivitatem et sabbatum; quasi, non placent sicut ante. Isa. 1: calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea. Tertio ministrorum reprobationem: et in opprobrium, scilicet dedit, regem, ad quem pertinebat templi defensio, et sacerdotem ad quem pertinebat administratio. Job 12: ducit sacerdotes eorum ingloriosos, et optimates supplantat.