RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 30

 RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 36

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Articulus 14

 Articulus 15

 Articulus 16

 Articulus 17

 Articulus 18

 Articulus 19

 Articulus 20

 Articulus 21

 Articulus 22

 Articulus 23

 Articulus 24

 Articulus 25

 Articulus 26

 Articulus 27

 Articulus 28

 Articulus 30

 Articulus 31

 Articulus 32

 Articulus 33

 Articulus 34

 Articulus 35

 Articulus 36

Articulus 31

Argumentum

Tricesimus primus articulus est quod facta transubstantiatione substantiae panis in substantiam corporis christi naturaliter sine miraculo in hoc sacramento est sub dimensionibus hostiae, quae remanserunt, eo quod substantia ex hoc quod est substantia, non prohibetur esse in magna et parva dimensione.

Ad

Credo primum esse falsum. Sicut enim non naturaliter, sed miraculose substantia panis in substantiam corporis christi convertitur; ita etiam miraculose sub dimensionibus conservatur et non naturaliter.

Ut Augustinus enim dicit VIII super genes.

Ad litteram, deus eo modo conservat res quo eas operatur.

Non enim est sicut aedificator, qui operatur tantum ad domus factionem et postea eam dimittit; sed deus continue certam rem operatur.

Quod autem pro ratione inducitur quod substantia ex hoc quod est substantia, non prohibetur esse in magna et parva dimensione, non est sic intelligendum, quod de ratione cujuslibet substantiae sit quod possit esse in magna vel parva dimensione; sed contrarium non est de ratione substantiae in quantum est substantia; sicut non est de ratione animalis quod sit rationale; non tamen est de ratione animalis quod sit sine ratione.

Sic ergo esset de ratione substantiae quod non prohiberetur esse in parva vel magna dimensione, sequeretur quod substantia corporis christi secundum suam naturam haberet ut esset aequaliter sub magna vel parva dimensione.

Sed quia hoc non est de ratione substantiae, quod possit esse in magna vel parva dimensione, nec tamen est vel contra rationem substantiae, patet quod substantiam corporis christi in magna vel parva dimensione, non implicat contradictionem, si aliquid attribuatur alicui quod repugnat ejus rationi. Ad hoc ergo inducitur illa ratio quod excludatur contradictio, non ad hoc quod ostendatur esse naturale.