Trigesimus primus articulus est, an infernus sit in centro vel circa centrum terrae.
Ad hoc dicendum videtur, quod locus inferni sit infra terram; unde Augustinus in libro retractationum II, cap. XXIV dicit: de inferis magis, ut videtur, dicere debuissem quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse dicantur.
Ubi tamen sit infernus, an circa centrum terrae, vel circa superficiem, nihil arbitror ad doctrinam fidei pertinere: et superfluum est de talibus sollicitari asserendo vel improbando.