Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
5. (( vers. 5.)) Verumtamen omnibus, quod sequitur, rectissime congruit: Nescierunt, et non intellexerunt, in tenebris ambulant. Quia et illi, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) ; et illi, si cognovissent, nunquam Barabbam liberandum, et Christum crucifigendum petere consensissent. Sed quoniam supra memorata caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret; per hanc utique illius populi caecitatem crucifixo Christo, movebuntur omnia fundamenta terrae. Sic mota sunt, et movebuntur, donec intret quae praedestinata est Gentium plenitudo. Nam et in ipsa morte Domini terra mota est, et petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51) . Et si intelligamus fundamenta terrae, terrenorum bonorum copia felices: recte praedictum est quod moverentur, vel admirando sic amari, sic coli humilitatem, paupertatem, mortem, velut magnam secundum ipsos miseriam Christi; vel ipsi quoque, hujus mundi vana felicitate contempta, illam diligendo atque sectando. Ita moventur omnia fundamenta terrae, cum partim mirantur, partim etiam commutantur. Sicut enim non absurde dicimus fundamenta coeli, quibus regnum coelorum superaedificatur in sanctis et fidelibus, quos dicit Scriptura lapides vivos (I Petr. II, 5) : quorum fundamentum est primitus ipse Christus ex virgine; de quo dicit Apostolus, Fundamentum aliud nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) : deinde ipsi Apostoli et Prophetae, quorum auctoritate locus coelestis eligitur, ut eam sectando coaedificemur; unde dicit ad Ephesios, «Jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et 1050 domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino» (Ephes. II, 19-22) : ita non inconvenienter fundamenta terrae intelliguntur, quorum terrenam felicitatem praepollentem atque potentem homines invidendo, eorum auctoritate ad hujusmodi bona concupiscenda pertrahuntur, et adipiscendo coaedificantur tanquam terra super terram, sicut in illo superno aedificio coelum super coelum; quia et peccatori dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) ; et, Coeli enarrant gloriam Dei, cum in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5) .