Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos, etc .
Imperatrix Evangelistarum, Virgo Maria commendatur a maxima dignitate.
Luc. I, 26 et 27 : Missus est Angelus Gabriel, et caetera osque id, nomen Virginis Maria, Quamvis Deus esset per essentiam, potentiam., praesentiam, cum beata Virgine sicut est in creaturis generaliter : et licet esset in ea per inhabitantem gratiam, sicut est in sanctis specialiter, tamem quia adhuc distabat per corporalem praesentiam, ut in ea Deus homo fieret, similis nobis passibilis, voluit Angelum mittere ad Virginem, ad Virginis partum annuntiandum.
Cujus missio necessaria fuit propter quatuor : propter Dei honorationem, propter Angelicae dignitatis ostensionem, propter beatissimae Virginis commendationem, et propter nostram utilitatem. Deus honoratur in ista annuntiatione tripliciter. Quantum ad potentiam, in eo quod Angelos ministros habet Secundo, quantum ad sapientiam, in eo quod nioelo praedonis obviavit : quia Virginem Angelus Dei docuit, sicut virginem angelus malus decepit. Tertio, quantum ad bonitatem, in eo quod nihil de contingentibus omisit, in omni eo quod matris suae honori et nostrae utilitati necessarium fuit.
Secundo, necessaria fuit ad Angelicae dignitatis ost elisionem, quae in tribus ostenditur. Primo, quia Angelus hic officium suum, scilicet nuntiandi, in summo exercuit. Secundo, quia summi consilii conscius fuit. Tertio, quia sum- mam beatitudinem hominum nuntiavit.
Tertio etiam fuit necessaria ad Virginis commendationem, quae in tribus ostenditur. Primo, in hoc quod non alius nuntius quam Angelus Gabriel mittitur. Secundo, in hoc quod cum ea tam multa mysteria loquitur. Tertio, in hoc quod Deus non nisi consensu Mariae, nostrae salutis opus operatur : quem consensum Angelus praeparavit.
Quarto etiam fuit necessaria ad nostram utilitatem, scilicet ad fidei confirmationem, ad amicitiae Angelorum ostensionem et ad salutis nostrae procurationem.
Sequitur: Angelus Gabriel. Iste Angelus non fuit de majoribus, sed fuit Archangelus, et hoc in Virginis honorem, quia si quis de superioribus mitteretur, ab ipso illuminari crederetur. De minoribus ergo mittitur, ut ostendatur quod Angelus tantum est negotii ministeriique exterior delator, Deus autem per seipsum est negotii operator, salutaris decretator, intelligentiae inspirator, et mentis ad consensum inclinator, modi excusationis expositor. Unde Angelus requisitus de modo, transmisit ad Spiritum sanctum, Luc. I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te. Apparuit autem ei Gabriel Archangelus in clara veste, ut dicunt quidam, ad honorem illius qui processit velut lux de luce. Et hoc, ut creditur, in ortu diei, ut cum sole oriente matutinali,
orietur simul sol justitiae, Christus Deus noster, ut dicitur, Malach, IV, 2, et Ecclesia.
Sequitur : In civitatem, Si objiciatur, quod ista annuntiatio non debuit fieri in civitate, sed. in dignissimo loco, scilicet in templo, propter dignissimum opus. Respondeo, quod Dominus in omnibus lactis principalioribus, quae in mundo gessit, semper in communi fuit, per hoc ostendens, quare in mundum venisset: inter peccatores natus, ante bovem et asinum in praesepio locatus, inter peccatores conversatus, inter latrones crucifixus, resurgens peccatrici primus apparuit. Sic et in civitate, quae est locus communis, concipi voluit, " qui propter nostram salutem descendit de caelis, " ut Ecclesia in Symbolo cantat: descendit, ut ostenderet, quia pro omnibus Venit. In via natus fuit, quia sua vita debuit nobis esse via ad regnum caelorum. Extra portam passus est , ''quia per ipsius passionem non liberatur quis, nisi per conversionem ad eum.
Sequitur: Galilaeae, quae est regio, quae a Gentibus et Judaeis inhabitabatur.
Et sic in. regione communi concipi voluit, qui pro omnibus nasci voluit: non enim Judaeorum Deus tantum, imo ei Gentium . Regio illa nomine suo, proprietatem incarnationis optime expressit. Galilaea enim interpretatur revelatio, sive transmigratio : quia in hac annuntiatione erat summorum secretorum revelatio, quando Verbum, quod lucem inhabitabat inaccessibilem , caro factum est '' . Simili modo transmigratio maxima, scilicet de ignorantia in scientiam, de culpa in gratiam, de umbra in veritatem, de divinitate in humanitatem, quae maxima fuit.
Sequitur : Cui nomen Nazareth. Naza- reth interpretatur flos. Bene ergo Dominus in Nazareth conceptus fuit : quia sicut odor de flore sine corruptione, sic ipse salvo virginitatis decore, et matris integritate processit.
Sequitur : Ad virginem. Sed quare non ad mulierem ? Respondeo: A muliere initium factum est peccati : a muliere sub ratione mulieris, et non sub ratione virginis. Heva enim in quantum virgo nos non perdidit, sed in quantum conjuncta viro, cum nos carnaliter generavit. Unde Augustinus in Enchiridio , et aliis in locis : " Peccatum originale nascitur ex vulnere concupiscentiae, quae annexa est commixtioni seminum: cui vulneri subjacere non debuit, qui vulnus curare venit. " Item, Ad virginem : quia generatio temporalis est imago aeternae generationis. Unde sicut aeterna generatio est de uno ente incorrupto et indiviso : ita generatio temporalis esse debuit de una incorrupta, hoc est de virgine.
Creditur etiam quod beatissima Virgo in actu contemplationis fuerit, quando ei annuntiatio Dominica venit. Elevabatur autem in summam potestatem, in eo quod supra naturam Deum g enuit. Et ad hanc elevabatur per fidem, juxta illud Marci. IX, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Elevabatur etiam in summani dignitatem, per hoc quod totius creaturae per recreationem mater effecta est. Et ad hanc elevabatur humilitate, juxta illud Matthaei, xxiii, 12: Qui se humiliaverit, exaltabitur. Elevabatur etiam in summani charitatem, per hoc quod Deo summa et propinquissima fuit, utpote
quae ipsius filia, mater, soror, et sponsa fuit. Et ad hanc elevabatur charitate, juxta illud Proverbiorum, viii, 17: Ego diligentes me diligo. Elevabatur etiam in summam familiaritatem : et illam faciebat castitas, juxta illud Sapientiae, VI , 20:
Incorruptio facit proximum esse Deo. Elevabatur ergo tota, quae tota replebatur, ei tota glorificabatur.
Sequitur : Desponsatam, Ista desponsatio utilis fuit ad multa, sicut habetur, Matth. I, 18: Cum esset desponsata, etc. Creditur, quod Deum conceperit tali aetate, quae perfecta fuit statura, et corporis quantitate.
Sequitur : Viro, cui nomen erat Joseph, Joseph vir erat per constantiam fidelitatis, quantum ad justitiam : vir per virtutem castitatis, quantum ad temperantiam : vir per excellentiam discretionis, quantum ad prudentiam : vir per strenuitatem operationis, quantum ad fortitudinem. Et sic notatur excellentia quatuor cardinalium virtutum. Bernardus: " Non est dubium, quin bonus et fidelis homo fuerit iste Joseph, cui mater desponsata est Salvatoris. Fidelis, etc. . "
Sequitur :De domo David. Sed quaeritur, cum hic mundissima Dei conceptio scribatur, cur David, qui quandoque notorius peccator exstitit, ibi ponatur? Dicendum, quod non ideo hic ponitur, quod peccator fuerit, sed quod Joseph ab eo carnaliter descendit, et per imitationem in virtutibus similis fuit. Nec propter peccati maculam, quam per poenitentiam delevit, minus in genealogia Domini nominari debuit, sed audacter praedicari: cum hoc et peccatoribus confidentiam generet, et ejus misericordiam augmentet, qui dicit : In quacumque hora peccator ingemuerit, etc.
Sequitur: Ei nomen Virginis Maria.
Nota quod beata Virgo interpretationem sui nominis non de novo acquisivit, Sed et in hoc nata fuit. Semper enim stella maris fuit, et tam praecedentes se, quam sequentes illuminat: quia nisi per fidem Verbi Incarnati, vel Incarnandi de Virgine, numquam alicui salus fuit. Unde et ipsa in fide hominum, et Dei electione, et confirmatione, Domina et Regina omnium creaturarum exstitit semper. Unde ipsa illud Proverbiorum, viii, 22, convenienter dicere potest: Dominus possedit me, etc. Unde illud, ibidem, V. 24 : Nondum erant abyssi, etc.
Sciendum est etiam, quod nomen, Maria, Virgini nostrae convenientissime impositum est propter tria. Primo, propter personae dignitatem. Secundo, propter actionis suae utilitatem. Tertio, propter conceptionis divinae proprietatem. Dignitas personae exprimitur per naturam lucis, quae intelligitur in stella maris. Sicut enim nihil pulchrius, aut nobilius luce : ita post Deum nihil dignius Maria. Et nota, quod haec beata Virgo, non solum a luce divina, sicut luna a sole, illuminata fuit: sed etiam ipsam lucem, quae Deus est , de se produxit : sicut aurora solem, qui omnia Illuminabilia illuminavit. Et sic in beata Virgine per naturam lucis exprimitur excellentia dignitatis. Utilitas actionis intelligitur in hoc quod omnes naufragos ducit, deducit, conducit, reducit, perducit ad portum salutis aeternae. Proprietas conceptionis divinae signatur per hoc quod sicut sidus radium profert sine diminutione, ita Virgo Filium sine corruptione.
Et ingressus Angelus ad eam, dixit. Hic commendatur Maria a pudicitia summa. Unde Bernardus : " Quo ingressus est Ad eam? Puto In secretarium pudici cubiculi, ubi illa fortassis clauso super se ostio, orabat Deum Patrem in abscondito. Non enim apertum Invenit Angelus ostiolum Virginis, cui nimirum in proposito erat hominum fugere frequentiam, vitare colloquia, ne vel orantis perturbaretur silentium . " Ex his verbis
divi Bernardi, credunt quidam, beatissimam Virginem in adventu Angeli, inclinatis genibus, et elevatis piis manibus, erectis in coelum oculis ad Patrem misericordiarum pro incarnatione Filii sui, devotissime preces cum lacrymis fudisse, et Angelo venienti reverenter assurrexisse, et percepta ejus annuntiatione, credentem in eam consensisse, et quantocius impleta salutatione, flexis rursum in terra genibus, et elevatis in coelum oculis ac manibus, ex intimo corde erumpentibus lacrymis prae sig. audio, devotissime gratias egisse. Et iste modos est earum, qui de manu Angeli, id est, sacerdotis, suscipiunt corpus Dominicum de altari.
Sequitur I Ave, Ave, quasi sine vae corporis, et animae. Per peccatum incurrit homo triplex vae in corpore, Primum est corporis distemperatio, et naturalium appetituum inordinatio. Secundum est ipsius corporis, et animae ad invicem repugnatio : quia caro concupiscit adversus spiritum . Tertium est ipsius corporis post mortem incineratio. Sine isto triplici vae fuit beata Virgo in corpore, quae corpus habet virginitate integrum, cum spiritu pacificatam, et numquam post mortem incineratum. Ex parte animae habet homo triplex vae, errorem in rationabili, dolorem in concupiscibili, pudorem in irascibili. Ab isto etiam triplici vae immunis fuit Virgo Maria, quae nec in discretione, nec in elatione, nec in exsecutione umquam erravit.
Item, Est aliud triplex vae, scilicet culpae, paenae, ignorantiae. Vae culpae est triplex, scilicet originalis, actualis mortalis, venialis. Vel ita : Vae avaritiae in opere, vae luxuriae in carne, vae superbiae in corde. De isto triplici vae dicitur in Apocalypsi VIII, 13 : Vae, vae vae habitantibus in terra.
Item, Vae poenae triplex, scilicet vae sig. ehennae, vae purgatorii, vae poenitentiae.
Item, Vae ignorantiae est triplex, scilicet ignorantia credendi, operandi, salvandi Sine isto multiplici vae fuit beatissimi Virgo Maria.
Item, Triplex vae est in mulieribus specialiter, scilicet vae sterilitatis in virginibus, vae subjectionis in conjugatis, vae desolationis in viduis. Ab isto etiam triplici vae fuit beata Virgo immunis. Fuit enim Virgo sine sterilitate, conjugata sine subjectione, vidua sine desolatione.
Item, In mulieribus est triplex vae : omnis enim mulier, praefer eam, in conceptu perdit virginitatem : post conceptum, venustatem corporis et sanitatem : in partu, hominum societatem. Ab hoc etiam immunis fuit. In conceptu virginitatem non amisit, sed puritatem acquisivit : post conceptum, pulchritudinem non perdidit, sed in tantum irradiavit, quod eam Joseph inspicere non potuit. Item, post partum, hominum societatem non. perdidit, imo tunc mediatrix Dei et hominum constituta est. Unde in puerperio, a pastoribus et regibus visitatur. Item, Ipsa est gratia plena per influentiam divinae bonitatis, ut ejus gratiae plenitudo in nobis suppleat defectum.
Etiam, Ipsa est stella in firmamento gloriae fixa, ut nos naufragos de statu miseriae, reducat ad portum salutis aeternae. Hac de causa apponit Ecclesia in salutatione ista felix nomen, Maria.
Sequitur : Gratia plena, Quatuor modis fuit gratia plena. Primo, quia omnes gratias generales et speciales in summo habuit, a quibus omnis alia creatura vacua fuit. Secundo, quia sua gratia tanta fuit, quod pura creatura majoris gratiae capax non fuit. Tertio, quia omnem gratiam increatam in se totam continuit, et sic per omnem modum gratiae, gratia plena fuit. De hac plenitudine dicit Bernardus : " Legimus in Actibus Apostolorum et Stephanum plenum gratia eifortitudine , et Apostolos fuisse repletos Spiritu sancto , sed longe dissimiliter a Maria : alioquin nec in illo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter , quemadmodum in Maria. Nec illi conceperunt de sancto Spiritu, quomodo beata Virgo Maria. Plenitudo igitur beatae Virginis privat vacuitatem, sed plenitudo ejus negat, particularitatem. Non enim ei dedit Deus ad mensuram Spiritum sanctum : sed, ut dicit Glossa, non particulariter, sed generaliter, et universaliter. Plenitudo vero Sanctorum, quae communis est. importat redundantiam, et effluxionem. Replet enim animam gratia interius, et sic effluxit per opera exterius. " De omnibus his plenitudinibus dicitur, Eccle. I, 7 : Ad locum unde exeunt flamina revertuntur ut iterum fluant. Locus autem istarum plenitudinum, est abyssus divinitatis, unde exeunt omnia flumina per gratiarum effusionem, et redeunt per gratiarum actionem, ut iterum fluant per gratiarum multiplicationem.
Sequitur : Dominus tecum, scilicet tecum in utero, tecum in exsilio, tecum in solio, tecum per essentiam, tecum per potentiam, tecum per praesentiam, tecum per inhabitantem gratiam, tecum per corporalem praesentiam. Item, tecum in propria humiliatione, quoniam ipsum ad templum obtulisti. Tecum in sua persecutione, quando crucem sustinuit, quando stabas juxta crucem . Tecum in sua consolatione, quando resurrexit a mortuis.
Sequitur : Benedicta tu in mulieribus. Primo, quia Angelis et hominibus reverentissima : vel quia a Filio ditata, et omnium fidelium successione glorificata. Item, a Deo benedicta : quia ejus in conceptione, impraegnans est Spiritus sanctus, concipiens Virgo, conceptus
Deus. Item, a Deo benedicta : quia ipsa est secundum dignitatem caput et principium foeminarum : et hoc propter tria. Primum est, quia habuit quidquid boni in foeminis fuit. Secundum, quia quod libet illorum in summo habuit, quod numquam aliqua foeminarum habuit, nec habebit, scilicet quia Virgo virginum fuit, quia mater et virgo fuit. Tertium, quia mater Dei fuit. Triplex enim bonum est In foeminis, scilicet bonum coniugatarum, viduarum, et virginum.
Bonum conjugatarum est triplex, scilicet fides, proles, et sacramentum. Bonum viduarum similiter triplex, scilicet libertas contemplationis, exercitium in operibus pietatis, castigatio carnis. Bonum virginum similiter triplex, scilicet carnis incorruptio, nulla viri subjectio, et Angelica conversatio.
Haec omnia bona beata Virgo in summo habuit, et, insuper omnes praecellit in causalitate, quia Virgo virginum : in puritate, quia pura in summo : in foecunditate, quia mater. Viduas praecellit: quia viduarum bonum habuit in summa contemplatione, in praecipua pietate, in excellentissima castitate. Conjugatas excellit in tribus : quia habuit foecunditatem sine corruptione, prolem sine patre, foecunditatem respectu altissimae naturae, quia est mater Dei.
Sequitur : Et benedictus fructus ventris tui. Primo, quia puncturam fomitis non habuit. Secundo, quia omnia scivit. Tertio, quia corruptionem non vidit. Nos enim per peccatum incidimus in hoc triplex maledictum, scilicet fomitis punctionem. Unde, Genes. iii, 17 et 18 : Maledicta terra in opere tuo :... spinas et tribulos germinabit tibi. Secundo, de necessariis laborem, Unde, ibidem, v. 19 : In sudore vultus tui vesceris pane. Tertio, incinerationis necessitatem.
Unde, ibidem, Pulvis es, et in pulverem reverteris.
Item, Benedictus fructus ventris tui, quia est Pater omnium per creationem in esse naturae, Pater omnium per recreationem in esse naturae, Pater omnium per recreationem in esse sig. ratiae, Pater omnium per creati sig. lorioficationem in esse sig. loriae.
Item, Benedictus fructus ventris tui, non solum propter maledicti evacuationem, sed etiam propter omnis boni possessionem. Habuit enim bonitatem naturae humanae in summo, bonitatem quae est ex conjunctione utriusque in summo.
Item, Fructus iste benedictus est benedictione naturae, benedictione sig. ratiae, benedictione sig. loriae. Habuit enim benedictum corpus natura, quia purum in forma, quia pulchrum in harmonia, quia evacuatum, Habuit etiam benedictam animam a fomite, ab ignorantia, a peccato. Habuit etiam benedictam divinitatem in se, et in operibus suis.
Sequitur : Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio, admirans sapientiam, misericordiam, charitatem, veritatem, humilitatem, nuntii dignitatem, salutationis novitatem, rerum, immensitatem, sui parvitatem, Insuper cogitabat, quam venerabilis, quam delectabilis, quam salutaris, quam familiaris, quam singularis ista salutatio, quae est a Deo Patre dictata, a Filio ipso inspirata, ab Angelo nuntiata.
Sequitur: Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria. Quasi diceret: Ne timeas regis magnitudinem, tui parvitatem, sermonis raritatem, rerum incomprehensibilitatem, sententiae ambiguitatem, promissi completionem, salutis amissionem. Ne timeas, quia invenisti gratiam apud Deum, non creasti ut Deus, non sem- per habuisti ut Filius tuus, non rapuisti ut primus Angelus, non perdidisti ut primus parens, non emisti ut Simon Magus : sed invenisti, quia quaesivisti ut virgo prudentissima, docuisti ut fidelissima, reddidisti ut mater misericordissima : invenisti, quid? dico, Dei miserantis charitatem, Dei promittentis veritatem, tui ad hoc idoneitatem.
Sequitur : Ecce concipies. Conceptio haec est opus totius Trinitatis, appropriabilis tamen est Spiritui sancto, propter opus summae benignitatis, cujus est donorum distributio. Unde autem lacta sit sanctissima ista conceptio, dicendum cum Damasceno, quod non tantum de sanguinibus, sed et de carnibus beatae Virginis. In uno enim loco, scilicet in libro IV de Fide othodoxa , dicit: " Ex sanguinibus : " in alio loco dicit expresse : " Ex purissimis carnibus, et sanguinibus. "
Sequitur : Concipies in utero. Videtur superfluum esse hoc quod dicitur, in utero, omnis enim concipiens concipit in utero. Ad hoc dicendum est, quod est privilegium istius solius conceptionis. Omnes enim aliae concipiunt in uterum : illa sola concepit in utero, quia concepit virgo. Concedimus etiam, quod Dominus fuit in utero ducentis et septuaginta sex diebus. Hi. sunt triginta novem septimanae, et tres dies. Exivit etiam clauso utero, sine dotis assumptione, supernaturaliter nascendo.
Sequitur: Ei vocabis nomen ejus Jesum. Hoc nomen, Jesus, imposuit Dominus, rem nominis praestando, Angelus praedicando, Domina impetrando, Joseph exsequendo. A Deo impositum fuit hoc nomen aeternaliter, ab Angelo in incarnatione, a Domina et Joseph in circumcisione.
Sequitur: Hic erit magnus, Magnus nobilitate, dignitate, pietate, virtute, famositate, novitate. Item, magnus secundum omnem modum. Magnus secundum substantiam, quia Deus. Magnus secudum quantitatem, quia omnipotens. Secundum qualitatem, quia summe bonus. Secundum relationem, quia Filius Dei. Magnus secundum quando, quia aeternus.Magnus secundum ubi, quia ubique. Magnus secundum situm, vel potestatem, quia coelum sibi sedes est, terra autem, scabellum pedum suorum . Et sedet super Cherubim , et ambulat super pennas ventorum , Magnus secundum habitum, quia vestimentum ejus candidum quasi nix , etc. Fortitudo et decor indumentum ejus . Magnus in magnitudine actionis, id est, incarnatione, (lenes. I, 1 : In principio creavit Deus coelum et terram, id est, Filium genuit, in quo omnia creavit, recreuvit, justificavit, et glorificavit. Magnus in passione, et magnus erit in glorificatione.
Sequitur : Et Filius Altissimi vocabitur, aeterna nominatione, Scripturae attestatione, Joannis prophetatione, operum probatione, Petri confirmatione, Patris declaratione, columbae ostensione, daemonum suspicione, doctrinae singularitate, quia numquam sic locutus est homo, sicut hic homo . Omnibus his modis vocabitur ab hominibus Altissimi Filius, unigenitus in esse naturae, unigenitus in donis sig. ratiae.
Sequitur : Ei dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus. Per regnum David temporale figuratur regnum Christi spirituale, in quo Jesus Christus habet sedem regni, sedem sacerdotii, sedem magisterii, sedem judicii, sedem convivii.
Sequitur : Et regnabit, videlicet miseris miserendo, malos exstirpando, bonos exaltando, omnibus imperando, hostes subjugando, curiam celebrando, jura promu1gando, regnum di1atando. Regnabit autem per gratiam et gloriam.
Sequitur : In domo Jacob in aeternum. Unde Bernardus : " Beati in quibus nunc Deus regnat per gratiam, et in aeternum per gloriam, etc. Veni interim, Domine Jesu, aufer scandala de regno tuo, quod est anima m?a, ut regnes tu, qui debes, in ea. Venit enim avaritia, et vindicat in me sibi sedem. Jactantia cupit dominari mihi. Superbia vult ibi rex appellari. Luxuria, et ambitio, invidia, et detractio, quaelibet dicit : Ego ibi regnabo. Veni ergo, mi Domine Jesu Christe, disperge Mos in virtute tua , et regna in me I quia tu es ipse Rex meus, et Deus meus "
Sequitur : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? ut personae meae dominatorem, ut operum rectorem, ut corporis corruptorem, ut animae obligatorem, ut prolis propagatorem, numquam volo cognoscere aliqua istarum cogitatione. Unde Bernardus, ibidem : " Non dubitat de facto, sed modum requirit, et ordinem. Nec enim quaerit, an fiet istud, sed quomodo fiet istud? Quasi dicat: Cum sciat Dominus meus (testis conscientiae meae) votum esse ancillae suae non. cognoscere virum, qua lege, quo ordine placebit illi, ut fiat istud? Si. oportuerit me frangere votum, ut pariam talem Filium, et gaudeo de tali Filio, et doleo de proposito : fiat tamen voluntas ejus, Sin vero virgo concipiam, virgo et pariam : quod utique si placuerit ei, impossibile non erit . Tunc scio vere, quia respexit humilitatem ancillae suae . Quomodo ergo fiet istud, quoniam virum non cognosco. ''"
Sequitur: EI respondens Angelus dixit ei : Spiritus sanctus superveniet in te. Sed quis spiritus? Spiritus purgans, Spiritus illuminans, Spiritus implens, Spiritus perficiens, Spiritus stabiliens, Spiritus consecrans, Spiritus faecundans. Veniet in te, in summo, ad summum actum. Et super omnes est, qui secum veniet, scilicet, filius Dei.
Sequitur : Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, fomitem exstingueudo, contra tribulationem protegendo, carni tuae umbraculum faciendo, illum modo tibi soli notificando, lucem suam in te abscondendo, viatorum refrigerium te faciendo, contra iustum concupiscentia te apponendo.
Sequitur: Dixit alitem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Sagax ancilla habet septem officia. Primo, domum purgat. Unde, ad Hebr, i, 3: Purgationem peccatorum faciens, etc. Secundo, cibos praeparat. Genes, xviii, 6, haec est Sara quae commiscuit tria sata farinae. Haec est etiam quae coctum et frixum. Agnum in Ecclesia, exhibuit famelicis ad manducandum. Tertio, fornacem calefacit, scilicet fornacem animarum nostrarum, quam ignis divini amoris succendit. Quarto, aquam sitientibus portat, videlicet aquam gratiae, quam sitibundis indesinenter administrat. Quinto, totam domum circuit et visitat. Unde ancilla dicitur, ab an, et cieo, eis, quod est movere. Ipsa circuii, superius hemisphaerium, et inferius, Angelos per laetitiam, justos per gratiam, reos per veniam: nec est qui se abscondat a calore ejus. Sexto, quia pueros portat ei lactat. Ut repleamini ab ubere consolationis ejus . Septimo, quia fessis lectum praeparat. Unde, illud Joannis, xiv, 2, ei congruit: Vado parare eo his locum. Unde ipsa propter haec septem officia, comparat se ancillae, dicens : Ecce ancilla, etc.
Item, Ipsa est mater salutationis. Lucae, i, 40 : Intrarit Maria in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Sed quomodo salutavit? fideliter. Unde, abiit in montana cum festinatione, non gaudens diu in publico videri. Utiliter : nam repleta est Spiritu sancto Elisabeth.. Un de ait, ibidem, v. 43 : Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ? Glossa : (( Vox Mariae non solum matrem, sed et sobolem vehementius accendit. "
Item, Ipsa est Virgo pariens, in quo, ut dicebat Sedulius :
Nec primam similem visa est, nec habere se- quentem.
Peperit filium suum . Suum donatione Patris, Filii electione, Spiritus sancti voluntate. Unde Bernardus : " Numquid non hoc est quod quaerebas, quod gemebas, quod diebus et noctibus orando suspirabas? ut fieres mater Dei. " Hunc, inquam, suum filium peperit, multis de causis. Primo, ut quod gerebat sola in utero, nobis ex charitate communicaret. Secundo, ut Deum a saeculis absconditum, facte ad faciem digito demonstraret, dicens : Hic jacet in praesepio, qui et sidera regit. Tertio, ut omnium Sanctorum desiderantium nativitatem, desiderium compleret. Unde cantat Ecclesia in vigilia natalis Domini : " Ecce completa sunt omnia, etc. " Quarto, ut depositum Dei Patris, in ea depositum, fideliter repraesentaret. Unde Angelus dixit pasto-
ribus : Invenietis in fantem... positum in praesepio .
Item, Ipsa est, quae aestatem sig. ratiae attulit, et depulit hiemem vitiorum. Luc. xxi, 29 et 30 : Videte ficulneam, id est,
Mariam, cum produxit jam ex se fructum, id est, Christum, quod factum est in nativitate : scitis quoniam prope est aestas, scilicet sig. ratiae, nobis per matrem misericordiae fructuosa.