DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT V.

Et est DIgressio declarans causas essentiales et causas accidentales montium.

Hujus autem quod hic quaeritur de generatione montium et vallium, veritas est, quod montes et valles ex duabus causis generantur, quarum una est universalis, et quasi essentialis : et alia particularis est, quae accidit aliquando et in aliquo loco.

Causa autem universalis et essentialis est, quod montes nascuntur ex terraemotu ubi superficies terra solida est et compacta et scindi non potest: tunc enim ventus fortiter multiplicatus et agitatus elevat locum illum in sublime, et facit montes : et quia terraemotus frequenter habet naturam juxta mare et juxta aquas claudentes aliquos poros terrae, ne evaporet vapor terreus in visceribus terrae clausus, ideo juxta mare et juxta aquas frequentissime nascuntur altissimi montes. Quia vero locus concavus sub monte, aquarum multarum est receptivus, ideo loca montuosa frequentissime sunt loca fundentia plurimos fontes, et exprimentia stagna magna. Et quia superficies elevata non fit solida non divisibilis, nisi ex luto glutinoso et unctuoso, quod absque dubio adducit affluens illis locis aqua, ideo in locis montuosis sunt lapides grandes et multi, quorum generatio est ex tali luto et ex calore loci qui caloris est congregativus, sive ille vapor generetur ex motu vaporis ferrei, sive generetur ex radiis solis. Hujus signum est,quod partes animalium aquaticorum et forte instrumentorum navium inveniuntur in lapidibus montium in concavo montis, quae sine dubio aqua cum luto unctuoso involuto illuc adduxit, et conservantur a frigore lapidis et siccitate, ne in toto putrescant. Signum autem hujusmodi vehemens est in lapidibus Parisiensibus, in quibus frequentissime inveniuntur rotundae conchae lunatis contextae. Istam igitur dicimus montium esse causam essentialem : et ubi tollimus id quod sic elevatur, causatur vallis. Montes autem antiqui, quos fortis calor coagulavit in lapidem, superius exsiccantur, ita quod scinduntur et cadunt per partes, nisi pedes habeant latos super quos contracta sint superiora et sustentata jaceant quasi super columnas et muros.

Causa autem accidentalis montium est ut frequenter duplex : et una quidem est alluvio maris praecipue : quia aliae aquae alluvionem magnam facere non possunt: tollit enim mare aut undis aut accessu

aut recessu multam terram, et addit eam super aliam, et generat montem in partem unam, et vallem in partem aliam : et ad hoc operatur id quod in praecedenti opinione inductum est, quod terra rara et mollis et rasilis est: et ideo in ea frequenter sunt valles, et juxta montes ubi durior est et tenacior et radi non potest.

Aliaautem causa accidentalis estinterra arenosa lata et ventosa. In illa enim frequenter venti congregant arenas de uno loco et projiciunt eas super alium locum : et tunc fit ibi mons parvus vel magnus secundum quantitatem illius arenae : et si contingat ibi infundi humiditatem viscosam, hoc fiet propter virtutem mineralem quae in arenis coagulabitur in lapidem : et per illam incipient sibi cohaerere arenae, ita quod erunt quasi lapis unus. Si autem non sit ibi. talis humiditas, remanebunt ibi arenae distinctae non cohaerentes sibi, nisi forte in superficie per radices herbarum, ibidem generatarum.

Haec igitur de causa montium et vallium dicta sint: quoniam in libro Mineralium oportuit nos plura dicere ad ista valentia, et similiter in libro Meteororum.