Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
DE QUALITATE POTUS.
His itaque habilis secundum convenientem modum, convenit videre qualis sit potus cum cibo, de quo dictum est, propitiatus.
Quinque igitur circa hunc potum sunt consideranda, scilicet qualis debeat esse in genere et specie, et qualis debeat esse in saporis qualitate, qualis in mixtione, et qualis in usu istius gratiae, et qualis in proprii effectus operatione.