SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XXXIII.

ITEM IN ASSUMPTIONE

BEATAE MARIAE VIRG.

Veni inhorium meum, soror mea sponsa. Cant. v, 1.

Haec sunt verba Regis se terni vocantis gloriosam Matrem suam in sempiternam requiem. Unde tria sunt hic notanda :

I. Quare mater Dei a Filio soror et sponsa appellatur ? II. Quae sit causa, quod in hortum suum vocetur ? III. Quis sit hortus, in quem mater a Filio dulciter invitatur ?

I.

De primo nota : Beata Virgo soror Dei appellatur et sponsa, propter vitae conformitatem, et hereditatis identitatem, ac inaeslimabilem charitatem. Ipsa denique Filio suo conformis erat in vita. Sicut enim Filius virgo fuit, ita et Mater semper virgo permansit : praeterea idem regnum, et eamdem haereditatem tamquam cohaeres participat cum Filio, et propter has duas causas soror appellatur. Dicitur etiam sponsa, propter inaestimabilem charitatem, qua reciproce se diligunt Mater et Filius. Filius enim ex omnibus millibus Angelorum et hominum a Matre electus est, et praeelectus. Ipse vero e converso ex omni numero foeminarum elegit eam, et praeelegit, ut incarnaretur ex ea.

11.

De secundo nota : Filius Dei propter hoc Matrem suam invitat in hortum suum : quia et ipsa olim eum, dum incarnari voluit, receperat in hortum suum, id est, in virginalem mentem et ventrem. Unde et ipsa dixerat in Cant.v, 1, Angelo sibi nuntiante, quod esset Dei Filium susceptura : Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Non dicit, meum, sed suum: quia se et omnia sua obtulerat voluntati di vinae. Et vere Beata Virgo fuit hortus deliciosus propter septem, quae commendabilem faciunt hortum, quorum primum est clausurae firmitas. Secundum, arborum condensitas. Tertium, florum speciositas. Quartum, graminis viriditas. Quintum, fontis rivulositas. Sextum, cantus suavitas. Septimum, aromatum nobilitas.

1. Primo igitur fuit Beata Virgo hortus firma sepis clausura munitus. Unde et Dei Filius dicit de ea in Cant. IV, 12 : Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus. Bis dicit, hortus : circumsepta quippe fuit firma corporis munditia, et forti cordis patientia. Munditia corporis obsistit oblectationibus mundi. Cordis vero patientia resistit adversitati-bus saeculi, ne videlicet per delectationes et adversitates mundi hujus fructus Virginis a daemonibus auferatur.

Debemus et nos, charissimi, quasi hortus fructiferus circumsepiri custodia decem praeceptorum Domini: ubi enim sepes ista non fuerit, diripitur a daemoomnis possessio bonorum operum. Unde Eccli. XXXVI, 27 : Ubi non est sepes, diripietur possessio.

2. Secundo, fuit arboribus consita. Arbores autem istae fuerunt diversa virtutes, videlicet prudentia, fortitudo, tem- perantia, atque justitia : de quarum pomis et fructibus Dei Filius vescebatur. Unde et ipsa dicit ad Filium Cantic. VII, 13 : Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Poma vetera erant exemplaPatrum veteris testamenti, poma nova erant exempla Patrum novi testamenti : quae omnia B. Virgo Dei Filio in se obtulit ad edendum.

Debemus et nos, charissimi, praedictas arbores in nobis plantare, ut per prudentiam inter bonum et malum discernamus, per fortitudinem malo resistamus, per temperantiam vero numquam modum debitum excedamus.

3. Tertio, Beata Virgo fuit ornata floribus, videlicet lilio virginitatis, rosa charitatis, ac viola humilitatis. Unde et quidam sanctus in laude ipsius ait C: " Trium " florum in te miramur excellentiam, a quorum odore suavissimo totam do-" mum Domini reples, o Maria, viola " humilitatis, lilium castitatis, rosa cha-" ritatis. "

Accipiamus et nos, charissimi, mutuo de floribus istis, eosque in cordis nostri viridario transplantemus, ut propter odorem ipsorum et venustatem Dei Filius nobiscum habitare dignetur.

4. Quarto, delectabilis fuit propter viriditatem graminis. Per viride gramen signatur virens fides Virginis intemeratae. Christo quippe moriente, omnibus in fide vacillantibus, ipsa sola quasi columna immobilis persistit in fide.

Debemus et nos viridi fide, id est, fide quae per dilectionem Dei bona operatur, quasi quoddam viridarium facere in corde nostro, in quo Deus delectabiliter requiescat. Quidam in arido gramine confidunt, qui credunt se posse salvari, si tantum fidem habeant, et non opera : contra quos dicit Jacob. II, 14 : Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? Nunquid potest fides salvare ipsum ? Quasi dicat : Non.

5. Quinto, commendabilis est propter " fontem, qui ex ipsa scaturiens totam

Ecclesiam irrigat abundanter. Hic autem fons est compassio et misericordia B. Mariae, per quam fluit ad omnes quantumlibet etiam peccatores. De hoc fonte dicitur in Cant. IV, 15 : Fons hortorum : puteus aquatum viventium, quae fluunt impetu de Libano. In Libano itaque, id est, in eminentia divinae contemplationis, B. Virgo hausit aquas compassionis ac misericordias, ovibus ex se diffusis tamquam fluminis impetu latificat civitatem Dei. (Psal. xlv, 5).

Debemus et nos imitari B. Virginem, ut habeamus aquas compassionis in cordibus nostris, quibus per pias eleemosynas ariditates et paupertates egentium irrigemus.

6. Sexto, laudabilis est propter cantus suavitatem, quae in ea fuit, et semper erit. Devotas siquidem gratiarum actiones et sancta meditationes, necnon et pias cogitationes ipsius quasi quasdam ancillas alis alacris spei in altum sublevatae, suavem faciebant harmoniam in auribus Domini. Nonne cantabat Domino, quando in gratiarum actiones prorumpens ait, Luc. I,46 : Magnificat anima mea Dominum, etc. Et certe ipsa adhuc quasi canticum novum, quod ante sedem Dei et Agni cantatur.

Debemus et nos cantare Domino, hoc est, gratias agere ipsi super omnibus beneficiis suis. Unde Apostolus ad Col. iii, 16 : Estote in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

7. Septimo,commendatur propter aromatum nobilitatem, quas fuerunt in ipsa Unde de seipsa dicitur in Eccli. XXIV, 20 : Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Per cinnamomum quod tanto est carius, quanto gracilius, notatur virginalis humilitas, Non enim mirabile judicatur, si aliqua est humilis, quas olim multis peccatis subjacuit : sed si virgo immaculata humilis fuit, haec est laude digna. Per balsamum quod valde calidum est, ita quod gustantis palatum vehementer accendit, notatur materna charitas, per quam fer

vens Maria super omnem aestimationem hominum dilexit Filium Dei. Per myrrham electam, quae multae amaritudinis esse dignoscitur, intelligitur vidualis adversitas. Omnem enim myrrham, id est, omnes amaritudines Passionis quas Filius Dei bibit, bibit et ipsa, et quodammodo plus ipsa. Lancea quippe quae perforavit latus Salvatoris, dolorem non fecit Filio, sed matri. Quod etiam post mortem seductor appellatur, dolorem Filii non aggravat, sed genitricis ipsius. Igitur propter tria praedicta summe odorifera est Virgo benedicta.

Debemus et nos per bona opera et famam ipsorum, bonum odorem spargere ad aedificationem proximorum nostrorum. Unde dicit Paulus, II ad Corinth. II, 15 : Bonus odor sumus Deo in iis, qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt. Item, Eccle. VII, 2 : Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa. Item, Eccli. XLI, 15 : Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni.

III.

De tertio nota : Quia venerabilis Virgo olim Dei Filium receperat in hortum mentis et corporis, et ipse eam vice reciproca invitat in hortum suum supercoelestem, ita dicens ad ipsam : Veni in\ hortum meum, soror mea sponsa (Cant. v,l).Et nota,quod ccelum,in cujus requiem Beata Maria innixa super dilectum suum hodie introivit, bene horto comparatur propter septem supra dicta.

1. Primo, propter pacis firmitatem. Unde dicitur in Psalm. cxlvii, 12 et 14 : Lauda Jerusalem Dominum... Qui posuit fines tuos pacem : et adipe frumenti satiat te. De hac pace dicitur, II Paral. xx, 30: Quievit regnum Josaphat, et prae-buit ei Deus pacem per circuitum. Josaphat intepretatur ipse judicans, et signat Dei Filium, cui Pater commisit judicium : et certe in hujus regno pax est per circuitum.

Secundo, regnum Dei vocatur hortus propter arborum condensitatem, inter quas una est altissima et speciosissima, videlicet trinus et unus Deus. De hac arbore dicitur in Genes. II, 9, quod lignum vitae erat in medio paradisi, cujus umbra electorum animas proteguntur, et fructu reficiuntur. Sub hac arbore sedet Beata Virgo in regali solio sublimata ac deauratis vestibus circumornata, necnon et imperiali diademate coronata. Unde et ipsa dicit in Cant. ii, 3 : Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi : et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Tertio, regnum Dei floridum est floribus amoenissimis, videlicet rosis, violis, ac liliis : per quos flores intelliguntur, Martyres, Confessores, ac Virgines, et Continentes.

Quarto est ibi viriditas graminis, id est, dulcis respectus, et intuitus divinae humanitatis, quae mirabiliter reficit oculos electorum.

Quinto, regnum Dei commendatur a fonte et a fluvio, qui egreditur a sede Dei et Agni. Unde dicitur Apoc. XXII, 1 : Os-tendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem desed Dei Agni. Iste fluvius est inenarrabilis suavitas, quae fluit a tota Trinitate. De hoc fluvio bibunt amici, et inebriantur charissimi, sicut dicitur Cant. v, 1. Per amicos intelliguntur qui tantum precepta custodiunt. Per charissimos vero notantur illi qui preceptis etiam consilia superaddunt : utpote virgines, et omnia pro Christo relinquentes.

Sexto, commendatur a cantu suavissimo. Ibi enim est suavissimus concentus Angelorum, et animarum sanctarum. Misericordias enim Domini in aeternum cantabunt . " Quo cantico, ut dicit Au-" gustinus, in gloriam gratias Christi, cujus " sanguine liberati sumus,nihil erit profe-" cto illi civitati jucundius. "

Septimo, commendabile est regnum Dei ab aromatibus. Ibi quippe, ut taceam de animabus electorum, et odor sua vissimus ac nobilissimus emanabit a corporibus beatorum. Unde dicitur Cant. IV, 11 : Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Vestimenta quippe Sanctorum sunt corpora eorum, quorum odor erit sicut nobilissimi thuris, qui redolet in diebus aestatis.

Rogate ergo Dominum, ut sic nunc Beatam Virginem imitemur, ut coram ipsa in horto Regis sterni cum laetitia congregemur. Quod nobis, etc.