2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Pueri, laudate
Pro humilitate
Virginis nunc Dominum,
Quae praegnatae beatae
Elisabeth cognatae
Visitat hospitium.
2. Collaudent Deum populi
Et virginem sequantur,
Per quam in Sion scopuli
Montium inclinantur.
3. Psallam Deo nunc ex eo,
Quod in throno similis
Cum Assuero virgo vero
Valde paret humilis.
4. Cum ramis de arboribus
De virgine fecunda
In via pro laboribus
Laus Deo sit jucunda.
5. Sion, lauda Domini
Nomen de portante
Hydriam, sed homini
Vitam propinante.
Ad Magnificat.
A. O humilitas profunda,
Virgo, Deo quae fecunda,
Vatis matrem visitat,
Ad laudandum quam jucunda
Virgo sancta, virgo munda
Salutando suscitat ;
Laudis thema dat Maria,
Hinc cognatae prophetia
Salutem plaudit hominum,
Ac devota psalmodia
Laxat laudem virgo pia
Magnificando Dominum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Virginem, quae visitat
Elisabeth, laudemus,
Filium, quem bajulat,
Hunc Deum adoremus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Quid memor est Dominus
ejus, qui ferlur in alvo,
In quod sic famulum
visitet ipse suum?
2. Hic, qui non habuit
sermonem sive loquelam,
In cunctam terram
contulit, ecce, sonum.
3. Gaudens tolle tuas,
Deus intrabit, caro, portas,
Quae montem scandit,
hunc benedicta gerit.
Responsoria.
1. Ut sol et luna
legitur de millibus una,
Cunctis praelata,
tamen est summe parata,
Exemplum praestat,
ut agamus, quae manifestat.
V. Qui sunt hi
c, ''non eommovt-
buntur in aeternum.''
2. Revera sacra nutibus
Vult virgo obedire,
Cum princeps stat sub manibus
Ancillae deservire,
Sic nos humiliamini
Sub forti manu Domini,
Devote oboedire.
V. Jubilate Deo, omnis terra,
'' servite Domino in laetitia.
''3. Haec est visitatio,
Missa pro solatio
Altissimo de Sebo,
Quas cum obscrvavero
Vitam possidebo,
V. ''Notas enim mihi fecisti vias
vitae.''
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Eructat virgo virgilium
Praegnantis in aure,
Quo gaudet praeconio
Clausus adime gremio.
2. Quam verbum petiit
altissimus hanc benedixit,
Ut virgo templum
sit benedicta suum.
3. Urbs bene fundata,
quae de te sunt bona lata,
Ut tibi sunt dicta,
perficientur ita.
Responsoria.
1. Adspiciam Mariam,
Humilitatis viam,
Pro montis exemplari
Cur differo sectari?
Cum sit ex dictis veterum
Valde salutiferum,
V. ''Quod diu ponam consilia in
unima mea, dolerem in corde
meo.
''2. Virgo ploranti
graditur sedare gravamen,
Se quia praegnanti
non hanc piget esse juvamen,
His innovante pia
sinatur amore Maria.
V. ''Manus ejus in cophino ser-
vierunt, et panem otiosa non
comedit.''
3. Perrexit ad imperium
Cuncta gubernantis
Virgo sub ministerium
Elisabeth praegnantis,
Nam qui cunctis imperat,
Haec illi praeceperat.
V. ''Abiit autem cum festinatione
in montana ad domum Za-
chariae.''
In 3. Nocturno.
Antiplionae.
1. A facie Domini
baptistam sanctificantis,
Ligna, exsultate,
miserere nam venit hujus.
2. A facie verbi
mons terrae se movet omnis,
Nisu quo valeat
glorificare Deum.
3. Ventris in obscuro
vates ovat iste cubili,
Dum sentit Dominum,
sicque revelat eum.
Responsoria.
1. Postquam excepit
Bathuel haec filia pergit
Ad puteum celere
gravidaeque sitim satiare
Haurit aquam vitae,
sitiens, inquit, venit ad me.
V. ''Qui biberit ex aqua, quam
ego dabo, fiet in eo fons
aquae salientis in vitam
aeternam.
''2. Quam Assueus sublimavit,
In thronum sede solio
Majestatis collocavit
Ancillae sub officio,
Regina ut grandaevae
Praegnanti poenis Evae
Sit. prompta in servitio.
V. Quis ignorat, quin omnia haec
'' manus Domini fecerit?
''3. O felix humilitas,
Quae virginem rigavit,
In quam summa deitas
A eternum verbum stravit,
Quae se cum tanta gratia
Servire prae laetitia
Cognatae mancipavit.
V. Fac,
Virgula deserti,
quod alta cedrus paradisi. Ad Laudes.
Antiplionae.
1. Decorem carnis induit
Ex caeli Deus rore
In virgine, quae viguit
Castissimo pudore.
2. Virgo cum laetitia
Elisabeth in Domino
Servit, quo infantia
Laetatur in gremio.
3. Dum sitivit, pertransivit
Desertam terra inviam
Ad cognatam impraegnatam,
Videre Dei gloriam.
4. Virginis humilitate
Benedicant Dominum
Caelum, terra, quae praegnatae
Venit ad servitium.
5. Omnes una cum Maria
Christo demus gloriam,
Quem laudemus nunc in via,
Ut ducat ad patriam.