APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum XXXII.
De disciplina in comestione .
1. Praecipue decet, ut, cum extraneis comedentes, honeste se habeant, ut nec in cibo nec in modo comedendi, vel mora, aut in aliis, quae disconveniunt super mensam, ut est verborum multiplicatio, aut exterior corporis vel habitus dispositio inhonesta, de aliqua possint irreligiositate notari.
Circa cibum attendant, quod propter quantitatem, vel qualitatem de gulae vitio iudicari non possint.
De primo Sapiens ait: Utere quasi homo frugi his quae tibi apponuntur, ne, dum multum manducas, odio habearis. Unde inter saeculares non expedit appositam semper portionem totam comedere aut penitus evacuare scntellam, ne ferte id homines voracitati magis quam necessitati attribuant.
2. Inter cetera Religioso habenda est semper temperantia circa potum. Turpissimum enim est, si de nimia potatione notentur. Religionis quivis insignia praeferens meribibuli nomen ignominiose sortitur. Hoc vitium hominem coram Deo et hominibus vilem reddit. Ad notam linius vitii fugiendam cavere debent., ne post refectionem, etiamsi vinum saepius offeratur , frequenter bibant, aut postquam in communi potatum est, seorsim sine urgente necessitate potum in privato requirant, nec omnino, quod potus, ubi dormitur, remaneat, patiantur. Post coenam non sunt ad verba et pocula vigiliae protrahendae. Vigilare ad ignem sitim provocat et bibitare compellit, gravat corpus, exhaurit spiritum, tempus in verbis pene imperceptibili subductione consumit, tempestive ad orationem surgere, officii debitum devote, ut expedit, solvere non permittit.
qui sero sobrietatis non observat sententiam mane freuenter suspenditur a divinis.
3. Usitatum est hosti homines ad prunas seducere. Ad prunas Dominum spernit rex Ioakim , negat Petrus. Et ne nobis de nocturna praedicatione ad prunas propter ructum vel interrogationes hominum blandiamur ; ad prunas Ioakim audit quidem sermones Domini, sed contemnit, ad prunas Petrus de Christo interrogatus offendit. O quoties est serotinis necessaria verbis correptio matutina ! Mane praedicant docti, sero condonantur indocti: et in his omnibus honestius alibi quam ad ignem et pocula praedicatur. Si hominum instet devotio, pro exemplis senioris intererit providere, ut narratione una, paucis vel aliis, si expedit, verbis, instantiae satisfiat. Verumtamen mutat interdum causa consilium, nec lex imponitur unctioni. Vitanda tamen vigilia, quae occasionem verbis, aut potationi ministrat. Qui vitium cavere desiderat, vitii occasionem praecaveat. Studeant ergo in cibo et potu sobrietatem servare, sicut servi Dei et religiose viventes. " Sicut omnes cupiditates carnis abstinentia resecantur, ita omnes virtutes edacitatis vitio destruuntur ". " Immundi spiritus ibi se inliciunt, ubi amplius vident cibum et potum ".
4. Circa secundam multum attendere sibi debent, ne videlicet cibos appetant delicatos. Qui vinum et pinguia diligit nunquam in virtutum possessione ditabitur . Horum quidem permittitur usus, abusus et concupiscentia prohibetur. Semper itaque placeat eis lautioribus parcere cibis. De grossioribus cibis et facili vel valde temperato potu necessitati utcumque satisfieri potest, quamquam et ipsa necessitas inter homines sit arctanda. Qui de Religione censetur modestiam debet Religionis habere, ut sit in temperantia speculum aliorum. Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus . Felix abstinentia, quae palato imperat delicato. Debet vas caelesti gratiae mancipatum a saeculi illecebris abstinere. Non erubescant aquam petere pro vino, si habuerint, temperando, quin potius erubescere debent, si vinum biberint nimis forte. Aquam requirere et minus lymphato vino vel modicum semper pro bibentis necessitate apponere Deo placet, proximum aedificat, Religiosum honestat, animae simul et corpori est salubre. Verum quam turpe sit pauperibus hominibus cibaria quaerere lautiora et appositis non esse contentos , de modo praeparandi cibum disponere, aut quomodo praeparetur, requirere potum vel cibum aliquem in special laudare, ut de eisdem amplius apponatur, aut suas inter extraneos medicinas ostendere, quis sanae montis ignorat ?
5. Modus quoquo honestus est in comedendo habendus , ut non ardenter, aut cum nimia festinatione comedatur, vel alias indecenter.
Moram in mensa facere religiosum non est. Caveant, ne, aliis a comestione cessantibus, ipsi comedendo vel loquendo mensam detineant, cum non sit hominum, sed magis pecudum, super mensam rnminando diutius immorari. Possunt tamen qui necesse habent, caute sibi cum modestia in principio mensae, aliis communiter comedentibus, providere.
6. Ad haec " ubique, ut ait Sanctus , frenanda est lingua praeceps, maxime in convivio ", ne scilicet ad loquendum superflue , vel indiscrete relaxetur. " Tacitumitas, ait Hugo , inter epulas idcirco necessaria est, quoniam lingua, quae in omni tempore ad peccatum prona labitur, periculosius tamen, cum per crapulam inflammata fuerit, ad loquendum relaxatur ".
Discretionem in verbis eadem ibi ratio persuadet. Super mensam autem cum socio loqui , aut coram illitteratis Latinis ibidem vel alibi verbis uti, dominum quoque domus, vel alios quoscumque ad comedendum vel bibendum frequentius invitare non decet. Subit animo, quod quaedam matrona cuidam eam frequenter invitanti dixisse fertur: " Fuistine, inquit, asinarius"? ruralium et imperitorum, qui asinos saepius provocare novissent, esse proprium innuens invitationes in mensa personis discretionem habentibus inculcare .
7. Oportet etiam disciplinam in corporis et habitus dispositione servare, ut comedentes se non appodient super mensam, vel accubitando vel alio quocumque modo inordinate V. se gerant. Dum comedunt, caput in caputio nulla ratione profundent, sed aperta comedant facie. Ceterum Religiosos et pauperes de mensa aliena viventes de portione sibi apposita exenia familiae faciendo patrisfamilias in domo gerere vices, canes vel murilegos de mensa pascere benedicta, a quo nonnulli etiam abstinent saeculares, non congruit.
Principalis hucusque incisio , nil his notae impingens, qui sub institutionibus aliis militant, aut pro diversis locis et diversitate causarum diversa ordinant instituta. Honesta quidem et sancta omnis traditio, quae per prudentiam seniorum in timore Dei communiter traditur, communiter observatur. Profecto, ex communi surgit institutione Religio, honestas ex ordinatione causatur. Omne ordinatum decorum esse necesse est .
Explicit fabia nurus opusculi particula .