QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat hic illud : Sensus est universalis, sentire singularis, et quomodo actus sensus est circa singulare, non ut circa primum objectum. Ad id quod quaerit, an singularitas sit per se sensibilis, respondet negative 2. d. 3. q. 1. Vide eum infra 1. 7. q. 14. et 15. Sicut enim est conditio, non ratio agendi, ut habet ipse 1. d. 3. q. 6. ad primum principale, num. 15. ita est conditio, non ratio terminandi. Explicat in fine duplici via, quo sensu objectum sensus sit singulare, et quo universale ? Et respondet ad tria inconvenientia, adducta contra responsionem ad tertium principale supra, num. 3. Vide de his Anton. Andream hic q. 7. et Anton. Trombetam, q. 7. qui clarius ista tractant.
Ad quartum principale, dico quod consequentia non valet, quia non est simile, quia necessaria conclusio non potest sequi nisi ex necessariis, nisi falsum sequeretur ex vero, et antecedens non potest esse verum sine consequente, nec separantur nisi quantum ad causalitatem, et ista causalitas est in propositionibus per se veris: unde in propositionibus per se est accidens,quia non valet,licetduo conveniant in una causa: ergo una est causa alterius. Ad aliud, hic actus circa hoc singulare, actus singularis in communi circa singulare in communi, et actus secundum naturam circa objectum secundum naturam, et actus universalis circa objectum universale abstractum a singularibus. Et pro tanto potest salvari illud 2. Poster. supra alle gatum, sensus est universalis, sentire vero singularis, quia quilibet unus actus sentiendi est circa unum singulare tantum, multi autem actus circa multa, et omnes illi actus sunt ab eadem potentia, ex quo concluditur quod nullum unum singulare est primum objectum potentiae, sed aliquid unum in multis singularibus, quod est quodammodo universale, sicut prius expositum est. Licet autem quodlibet sentire sit tantum circa singulare, non tamen ut circa primum objectum, sed circa illud unum quod existit in singulari. Aliter non idem objectum potentiae et actus, sed non est circa . illud unum nisi su b singularitate, sicut color non videtur ni si in quantitate; a multis tamen actibus potest abstrahi unum commune, et illius objectum ponetur aliquod universale, sicut dictum est in responsione ad secundum argumentum principale. Contra, si sensus non sentit objectum sine singularitate, quomodo se habet singularitas ad objectum, ut ad colorem? Numquid est per se sensibile, licet non proprium, sicut quantitas? numquid singularitas est tantum per se intelligibile? stude. Notandum vero circa praedicta, quod tertia ratio principalis non habet difficultatem specialem ad hanc quaestionem, solvitur enim sicut primum argumentum principale de actu immanente.
Sed circa istam litteram Philosophi inferius in isto 1. libro : Amplius autem sensuum, neque unum, etc. est bona dubitatio, utrum objectum per se sensus sit aliquid sub ratione singularis? Videtur quod sic, quia ibidem dicitur quod singulorum cognitiones sensibus maxime propriae sunt. Et 2. de Anima, text. com. 60. dicitur singulare dum sentitur, 2. etiam Poster. text. com. ultimi: Sentire est singularis, et ejus est actus, cujus est potentia: ergo sensus est ipsius singularis ; quomodo etiam aliter ponetur differentia sensus ad intellectum? Sed contrarium arguitur per tertium argumentum principale de diversitate potentiarum, et per confirmationem primam responsionis primae ad tertium principale, de diversitate potentiarum: et per confirmationem primam responsionis primae ad tertium principale, per simile de potentia reali, quia unitas potentiae receptivae materiae accipitur per se respectu unitatis formarum ejusdem generis, inter quas est transmutatio: igitur unitas potentiae sensitivae similiter judicabitur respectu unitatis objecti secundum genus. Hoc etiam probatur per secundam confirmationem de 2. Poster. Item, singularitas est unius rationis in colore et sono; ergo non est formalis ratio objecti, quia per illam distinguuntur potentiae. Item, non haec singularitas est ratio formalis objecti sensus, quia tunc aliud singulare non sentiretur: singularitas vero in communi videtur universale, quia huic singularitati in hoc colore, quae non est res secundae intentionis, est aliquid simile in alio colore; ergo ab istis duobus ita ababstrahitu unum universale, quod est singulare, sicut a duobus coloribus unus color. Ad hanc dubitationem respondeo, quod utraque via concedit, quod singulare non est per se objectum potentiae, et primum ; sed prior via dicit quod aliquid secundum unitatem generis, est objectum potentiae. Secunda vero via vitans unitatem universalis, esse proprium objectum sensus, ponit sibi correspondere unitatem realem fundamentalem unitatis generis, inquantum est objectum, non tamen quod illam unitatem ponat objectum, sed naturam, cui sino consideratione intellectus convenit talis unitas. Secundum hoc igitur confirmationes ambae primae viae positae ad confirmationem responsionis tertii argumenti, sunt pro secunda via. Principium enim potentiale materiale non dicitur primo esse idem formarum talis generis ut genus est aliqua intentio secunda, causata ab intellectu, sed tantummodo formarum habentium unam naturam tali unitate reali, quae sit fundamentum unitatis generis, quando intellectus illam naturam considerat. Illud etiam de secunda confirmatione de 2. Poster. glossatur quod sensus est universalis, id est, unius unitate reali fundamentali unitatis universalis.
Tria inconvenientia adducta contra responsionem ad tertium principale, sunt contra primam viam, et non contra istam secundam. Argumentum etiam contra primam confirmationem quod accipitur ex 3. Physic. text. com.
10. quod potentiae contrariae sunt diversae, ut posse sanari et posse aegrotare, sophisticum est: quia illa prima confirmatio debet intelligi non de respectu possibili, sicut intelligitur dictum illud Philosophi de 3. Physic. sed de principio possibili, in quo est respectus ad formam, quia nec potentia cognoscitiva est tantum respectus. Ad illud argumentum superius factum contra secundam confirmationem responsionis ad tertium principale, dicendum est quod illud Philosophi de Somno et Vigilia: Cujus est potentia ejus est actus, intel ligitur subjective, ita quod cujus subjective est potentia, ejus subjective est actus. Probat enim ex illa propositione, quod sicut actio sentiendi est compositi, ita et potentia et non animae tantum ; tamen vera est etiam propositio ejusdem,quod ejusdem objective est potentia et actus,sicut probatur per argumentum aliud quod sequitur illud, quia aliter non esset idem objectum potentiae et actus.
Hic etiam patet per tertium inconveniens supra adductum contra responsionem ad tertium principale, quia aliter aliquid esset objectum potentiae cognitivae secundum aliquam rationem, secundum quam impossibile est objectum illud ab illa potentia cognosci. Unde sicut negat illa secunda via de potentia quod sit per se, et primo circa singulare, ita neget de actu. Unde glossantur, ista secunda via, omnia in contrarium, ut cum dicitur quod sentire est singularis, et consimilia de singularitate, per sine quo non, sicut de quantitate.
Ponit ergo illa secunda via primum objectum sensus colorem vel lucem, illud quod ipsum est ; similiter et ipsius actus non sine singularitate. An autem potentiae sine singularitate, dubium est. Responsio, sicut de quantitate, imo sine quantitate est motivum, licet non possit actu agere.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio sexta de objecto actuum et operationum. Ubi nota istam instantiam Doctoris parum post principium solutionis, cum dicit : Sed haec probatio non valet, etc. et solve sicut bene respondet Antonius Andreas hic. Sed videtur Extra, ut patet in multis originalibus.
Parum post ibi : Contra tunc non magis, etc. usque ibi : Ad tertium dicendum, etc. est Extra, sed potest solvi faciliter quod infertur concedendo, sed specialis difficultas erat de actione.
Infra assignatur quoddam parvum Extra ibi : De ista unitate etc. usque ibi : Contra illud, etc. et parum post assignatur aliud ibi : Unitate sibi propria, etc. usque ibi : Secundum Avicennam, etc. tamen littera bona et dependens satis.
Consequenter infra ibi: Respondeo quod non sine, etc. usque ibi : Ad primum dicitur quod si actu universale, etc. ponitur esse Extra, sed satis bene ad propositum et utile, non tamen est bona dependentia litterae, ut patet. Et parum post ibi : Contra quidditati secundum se, etc. usque ibi : Et tunc dicerent, etc. ponitur Extra.
Adverte qualiter debet solvi illa objectio infra ibi : Contra si sensus non sentit objectum, etc. ubi dicit in fine, stude, et quaere infra in q. 14. et 13. et 3. dist.
primi. q. 6. et in Theorematibus, propositione 3. est enim conditio agentis, non ratio agendi, singularitas ipsa. Similiter non est ratio terminandi actum, sed conditio terminantis, etiam respectu intellectus viatoris pro nunc. Vide infra ad finem hujus q. ubi satis expresse patet solutio.
Ad finem quaestionis ibi : Sed circa hanc litteram, etc. usque ad finem, est motivum octavae quaestionis quam format Antonius Andreas hic, et nota singularissime qualiter paucis multa perstringit subtilissime. Unde patet clare ejus intentio in toto processu quaestionis. Ibi vero dum facit mentionem de duabus viis in quaestione, adverte quod sunt duae responsiones ad tertium principale, in quibus replicando se dilatavit. Prima ibi : Ad tertium dicendum. Secunda ibi : Dico igitur aliter, etc.
Oportet enim hanc primorum principiorum et causarum esse speculativam. Summum etenim bonum, et quod cujus gratia, una causarum est. Quare vero non activa, palam ex primum philosophantibus.