REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Refutat asserentes substantiam caeli (idem est de similibus) ut subest motu, vel mutato esse, mensurari nunc temporis ; et explicat proprietates nunc temporis, quas ponit Philos. 4. Physic. Resolvit substantiam caeli, ignis, et omnium per se permanentium, mensurari aevo, licet generatio ignis et similium substantiarum, mensuretur per accidens, instanti.
De tertio membro, quod habet variabile concomitans, sicut existentia caeli, vel substantia ignis, dicitur quod existentia caeli mensuratur nunc temporis secundum substantiam, ita quod licet substantia caeli absolute non mensuretur nunc temporis, tamen nunc temporis secundum substantiam mensurat substantiam caeli, ut susceptivam motus, et nunc secundum mutatum esse in motu.
Contra illud, Philosophus 4. Physic. text. 99. et 100. ponit proprietates ipsius nunc quatuor, et duae sunt ad propositum. Prima est, quod nunc sequitur id quod fertur. Dicit enim, cognoscimus prius et posterius in motu, eo quod fertur ut est sub mutatione. Alia proprietas est, quod nunc non potest esse sine tempore, quia mobile, ut est sub mutatione, non potest esse sine motu, mutatione, nec mutato esse ; sicut igitur motus est immediatior mobili, quam sit tempus, sic motus et mutatum esse est immediatius ad mobile quam ipsum ; igitur nunc secundum substantiam non plus mensurat mobile secundum substantiam, ut est sub motu, quam faciat motus, ut mutatum esse, cum sit remotius. Et Philosophus facit duas rationes in littera, quae sunt in solutae, quamquam apparenter solvantur. Prima est talis, ubi probat quod non manet idem nunc in toto tempore. Illa sunt simul, quae sunt in eodem nunc ; igitur si manet idem in toto tempore, illa sunt simul, quae sunt nunc, et erunt usque ad millesimum annum.
Secunda ratio est, cujuscumque divisibilis finiti sunt duo termini ; igitur, etc.
Ad primum horum, dicitur quod illa quae sunt in eodem nunc secundum substantiam in esse, sunt simul, non autem secundum substantiam solum.
Ad aliud, dicitur quod divisibilis finiti sunt duo termini ; verum est inquantum sunt termini duo, et haec sunt instantia secundum esse ; instans vero secundum substantiam non est terminus temporis.
Contra hoc secundum primo, esse indivisibile in genere quantitatis, aut est per se pars discreti, igitur per se terminus continui, et non secundum accidens, igitur secundum id quod est aliud, et aliud secundum substantiam.
Item, prima ratio non solvitur, quia secundum Philosophum 6. Physicorum, text. 24. Non potest indivisibile fluere, quia prius pertransiret sibi aequale, vel minus quam majus, et tunc motus componeretur ex indivisibilibus, et magnitudo. Sic in proposito, si indivisibile secundum substantiam habet nunc unum esse, et jam aliud esse, continue aliud et aliud, igitur tempus esset successivum solum ex indivisibilibus.
Item, si indivisibile secundum substantiam nunc habet unum esse, jam aliud, igitur mutatur secundum esse ; igitur habet mensuram in qua mutatur, et sic instans temporis haberet mensuram aliam.
Praeterea, hoc dicere quod indivisibile quantitatis est susceptivum indivisibilis quantitatis, et quod sic mutatur est pura fictio. Nam sicut secundum substantiam est principium et finis, et aliud secundum esse, ita instans ; et certum est quod idem punctus secundum substantiam non est in una parte lineae, et in alia. Et ipse Philosophus 4. Phys. t. 103. exemplificat de Socrate in theatro et in foro, et sic idem instans quod nunc est secundum formam, et unum esse, et finis praeteriti, secundum aliud esse est initium futuri, et solum variatur, quia est finis ; et sic idem secundum substantiam variatur secundum esse.
Et si quaeras, quomodo solvit Philosophus istam quaestionem, an maneat idem nunc in toto tempore, per hoc quod cujuslibet finiti sunt duo termini ? dico quod demonstratione solvit in antecedente, sicut facit multas alias, Unde sicut mobile secundum substantiam, ut est sub mutatione, non manet, sicut nec instans secundum substantiam, ut instantia secundum esse conveniunt tantum in uno termino communi, et differunt secundum esse ; ideo dico quod illa existentia mobilis non mensuratur instanti temporis absolute, sicut existentia mobilis, ut sub motu mensuratur instanti secundum substantiam. Susceptivum enim inquantum susceptivum motus, mensuratur eadem mensura, qua ipsum susceptivum mensuratur secundum se, quia susceptivum ut tale, praesupponitur illi quod suscipit, tamen suscipere mensuratur tempore. Sed de substantia ignis, quae successive acquiritur ratione annexi, videtur quod ejus existentia mensuratur tempore, licet existentia caeli, ut caelum est susceptivum motus, mensuretur aevo; quia cum primum esse mensuratur instanti temporis, esse habitum ejusdem mensuratur tempore ; primum esse ignis mensuratur instanti temporis, quia generatio ejus ; igitur existentia formae substantialis ignis non mensuratur aevo.
Dico quod sicut existentia substantiae est prior qualitate, sic variabilitas in posteriori non arguit variabilitatem in priori ; ideo dico universaliter quod quaecumque, dum manent, habent similem modum existendi, habent similem mensuram ; ideo concedo quod tam essentia ignis, quam caeli mensuratur aevo. Et cum dicitur, generatio ignis est in instanti temporis, dico quod accipit hoc, quod est ab agente particulari, quod agit per transmutationem et motum praecedentem. Unde si esset ignis creatus, primum esse ejus non mensuraretur instanti temporis ; quia igitur mutatio est terminus intrinsecus motus, et generatio ignis est quasi terminus intrinsecus motus, inquantum est ab agente secundario, accidit inquantum est inceptio substantiae, quod mensuratur instanti temporis, inquantum est per talem motum praecedentem. Et cum dicitur, cujus primum esse mensuratur instanti temporis, et esse habitum mensuratur tempore, verum est, cujus primum esse per se mensuratur instanti temporis; non autem cum primum esse per accidens mensuratur instanti temporis. Non enim est eadem ratio, si sit immediate a Deo, quia sicut conservat creaturam sine mutatione vel motu praecedente, sic producit; et sicut conservatio non mensuratur instanti temporis, sic nec primum esse sic producit.