Quod oportet deum esse volentem.
Ulterius autem manifestum est quod necesse est deum esse volentem. Ipse enim se ipsum intelligit, qui est bonum perfectum, ut ex dictis patet. Bonum autem intellectum ex necessitate diligitur. Hoc autem fit per voluntatem. Necesse est igitur deum volentem esse.
Item. Ostensum est supra, quod deus est primum movens. Intellectus autem non utique movet nisi mediante appetitu; appetitus autem sequens intellectum, est voluntas. Oportet igitur deum esse volentem.