Postquam dionysius ostendit quod malum non est aliquid existens per seipsum, hic incipit ostendere quod malum non est aliquid in existentibus, ut pars vel accidens, ut color in corpore; et primo, ostendit hoc in generali; secundo, in speciali; ibi: et quidem...p quod autem in existentibus non sit malum, tamquam aliquid inhaerens, sic probat communi ratione: omnia existentia causantur ex bono, ut ex praemissis patet, sed effectus assimilatur causae; ergo bonum invenitur in quolibet existente. Omne autem illud quod in aliquo invenitur bonum, continetur sub illo, sicut omne in quo invenitur animal, continetur sub animali. Omne ergo subsistens continetur sub bono, tamquam bonum existens. Aut ergo oportet quod malum non sit aliquid in aliquo existente aut oportet quod sit in bono; sed hoc est impossibile; ergo impossibile est quod malum sit in existente.
Quod autem malum non sit in bono, probat dupliciter: primo, sic: nullum contrariorum est in suo contrario, sicut frigidum non est in igne; sed si malum est aliquid quod sit contrarium bono, malum non potest convenire bono, cum bonum etiam de malo faciat bonum. Secundo, probat sic: si malum est aliquid in bono, sicut in subiecto, cum omne accidens causetur vel ex subiecto vel ex aliquo alio extrinseco, oportebit quod malum causetur ex ipso bono vel ex aliqua causa alia. Sed inconveniens et impossibile est quod malum causetur ex bono naturali effluxu, sicut accidentia naturalia causantur a suis subiectis, quia, ut dominus dicit, Matth. 7, non potest arbor bona fructus malos facere nec e converso. Si dicatur quod malum quod ponitur accidens boni non causatur ex ipso bono, manifestum est quod oportet ipsum causari ex aliquo alio principio et causa: omne enim accidens, cum non sit de esse subiecti, ex aliqua causa in subiecto causatur.
Similiter autem bonum, quod ponitur subiectum mali, oportet esse causatum, cum sit bonum per participationem non autem per essentiam. Oportet ergo alterum duorum ponere: quorum unum est quod malum sit ex bono; secundum est quod bonum sit ex malo; aut, si ista duo sunt impossibilia, ut patet per auctoritatem inductam, oportet ponere tertium, scilicet quod et bonum et malum causentur ex quodam principio et causa boni. Quartum enim poni non potest, scilicet, quod neque bonum sit causatum neque malum, quia binarius non potest esse principium, sed omnis binarii principium est unitas et sic oportet quod contraria duo vel ita se habeant quod unum sit causa alterius vel ab una causa causentur. Sicut autem duo prima sunt impossibilia, ita et tertium: inconveniens enim est, quod ex uno et eodem principio procedant et sint aliqua quae totaliter sunt contraria, sicut bonum et malum.
Et quia posset aliquis dicere quod idem secundum diversa facit contraria, ad hoc excludendum subiungit quod impossibile est dicere, quod ipsum primum principium non sit simplex et singulare; idest uniforme, sed divisibile, biforme et contrarium sibi ipsi et variatum a seipso. Oportet enim, si aliquid idem causet contraria secundum aliud et aliud, quod ex contrariis componetur et sic non erit primum principium, quod oportet esse simplex. Patet ergo quod malum non est in existente.
Deinde, cum dicit: et quidem...
Ostendit per singula, quod malum non est aliquid in existentibus; et primo, quod non potest esse in deo; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quod malum non est aliquod primum principium contrarium deo; secundo, quod malum non est in deo; ibi: et quidem de amicitia...; tertio, quod malum non est ex deo; ibi: sed neque ex deo...p primum ostendit duabus rationibus, quarum prima talis est: si malum esset aliquod primum principium contrarium deo, quod est ponere duo principia existentium contraria et sibi invicem totaliter adversantia, cum omne illud cui potest suum contrarium adversari possit ab eo laedi et molestari, sequeretur quod deus, qui est ipsum bonum, non esset absque laesione et molestia. Sed hoc est impossibile: non enim esset summum bonum nec summe beatus, si laederetur et molestaretur. Non ergo sunt duo prima principia contraria: bonum et malum.
Secunda ratio talis est: effectus sequuntur conditionem causarum et principiorum. Si ergo prima principia sunt contraria et sibi invicem adversantia, sequeretur quod omnia in effectibus contra se invicem pugnarent et unum ad aliud non ordinaretur, quod est impossibile et contra hoc quod apparet de ordine universi. Non igitur sunt duo prima principia contraria.
Deinde, cum dicit: et quidem, de amicitia... Ostendit quod malum non est in deo; et quidem hoc evidenter apparet ex hoc quod deus est ipsum bonum et malum non potest esse in ipso bono, sicut nec frigidum in igne. Sed quia haec ratio supra tacta est, ostendit alia ratione sumpta ab effectu: ipsum enim bonum, quod est deus, laudatur ut pax; Ephes. 2: ipse est pax nostra; et ut pacis dator, secundum illud I corinth. 14: non enim dissensionis est deus, sed pacis, inquantum dat de amicitia omnibus entibus; et ex hoc consequitur quod omnia bona sunt amica sibi invicem et conveniunt, utpote generata ex uno primo uniente principio.
Et iterum, sicut sunt ab uno primo principio procedentia, ita ad unum bonum ultimum ordinantur. Et quamvis, quantum ad aliqua propria dissideant, tamen in ordine ad illud unum bonum omnia mansuete et sine impedimento se habent ad invicem et omnia in hoc similantur et iuvant se invicem. Non autem ista pax et convenientia esset in rebus a deo et per comparationem ad deum, si in deo esset aliqua contrarietas boni et mali. Unde manifestum est quod in deo non est aliquod malum; et ulterius etiam, quod malum non est aliqua res quae subdatur divinae motioni, quia omnia quae moventur a deo, concordant in uno fine saltem ultimo, ut dictum est.
Deinde, cum dicit: sed neque ex deo... Ostendit quod malum non est ex deo; et primo, quod non est ab eo simpliciter; secundo, quod non est ab eo secundum aliquod tempus; ibi: et non...p primum ostendit hoc modo: bonum non est productivum mali, ut ex dictis patet; aut igitur oportet dicere quod deus non sit bonus aut quod facit et producit bona et non mala.
Deinde, cum dicit: et non aliquando... Ostendit quod deus non producit malum secundum aliquod tempus; et dicit quod non potest dici quod deus quandoque quaedam mala producat, quandoque autem non et non omnia: quia, cum malum non possit produci a bono, si deus quandoque produceret malum, sequeretur quod transmutaretur a sua bonitate et variaretur, secundum seipsum, quod patet esse impossibile dupliciter: primo quidem, quia illud quod est divinissimum, idest optimum et causa omnis bonitatis, non potest mutari a bonitate, sicut nec ignis a caliditate.
Secundo, quia deus aut est bonus per essentiam suam aut per participationem.
Si per essentiam, idem erit deo recedere a bonitate et recedere ab essentia et fieri totaliter non existens; si autem sit bonum participative oportet quod habeat causam suae bonitatis et hoc modo poterit aliquando bonus aliquando non bonus esse. Sed hoc est contra hoc quod intelligimus per hoc nomen deus aliquod primum bonum et causam omnis bonitatis. Sic igitur patet quod malum nec simpliciter in deo vel a deo est nec secundum aliquod tempus.