Hic tangit destructionem aedificiorum quae in templo erant: et primo altaris pertinentis ad religionem: altare, holocaustorum, repulit, tradens illud hostibus ad profanandum, sanctificationi, sacrificiis placationis, quae offerebantur. 1 Mach. 4: viderunt sanctificationem desertam, altare profanatum.
Tradidit in manus. 1 Mach. 2: sancta facta sunt in manu extraneorum. Tertio templi ab hominibus combustionem: vocem dederunt, blasphemiae, vel tumultus bellici, sicut in die solemni, consueverant sacerdotes laudantes deum.
Isa. Ult.: vox populi de civitate, vox de templo, vox domini reddentes retributionem inimicis suis.