Tricesimus secundus articulus est quod dimensiones propriae corporis christi et dimensiones panis, quae remanserunt, non sunt aequales.
Istud enim manifestatur verum et contrarium dicere est haereticum: sequeretur enim quod sub una particula parva hostiae non esset totum corpus christi.