Trigesimus secundus articulus est, an liceat disputare an anima christi sit ex traduce, determinando quod verum est.
Hic articulus dubie positus est. Si enim intelligatur quod liceat disputare et determinare hoc esse verum quod anima christi sit ex traduce, erroneum est, quia nullius hominis anima est ex traduce: multo ergo minus anima christi, cuius etiam corpus est virtute spiritus sancti formatum.
Si autem intelligatur quod liceat disputare an anima christi sit ex traduce, et circa hoc determinare illud quod veraciter fides catholica tenet, scilicet quod non, non video quare hoc non liceat, cum quotidie in scholis magistrorum disputetur et de trinitate et de aliis articulis fidei, non propter dubitationem, sed propter veritatis intellectum et manifestationem et confirmationem.
Posset tamen hoc per accidens in aliquo casu esse malum: puta si coram simplicibus et paratis ad errandum talia disputarentur.