Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. (( vers. 6, 7)). Terrenae autem felicitatis regnum superbia est, contra quam venit humilitas Christi, exprobrans eis quos vult ex humilitate filios Altissimi facere, atque increpans: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sive ad illos dixerit, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes, ad eos utique qui praedestinati sunt in vitam aeternam; ad alios vero, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis, hoc modo etiam deos discernens: sive omnes simul increpat, ut obedientes correctosque discernat, Ego, inquit, dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes; id est, omnibus vobis promisi coelestem felicitatem; vos autem, per infirmitatem carnis, sicut homines moriemini, et, per elationem animi, sicut, unus ex principibus, id est diabolus, non extollemini, sed cadetis. Velut si diceret: Cum tam pauci sint dies vitae vestrae, ut cito sicut homines moriamini, non vobis prodest ad correctionem; sed tanquam diabolus, cujus dies in hoc saeculo multi sunt, quia carne non moritur, extollimini, ut cadatis. Per diabolicam quippe superbiam factum est, ut Christi gloriae perversi et caeci principes Judaeorum invidissent: per hoc vitium factum est et fit, ut Christi usque ad mortem crucifixi humilitas vilescat eis qui hujus saeculi diligunt excellentiam.