BIBLIA MARIANA.

 INCIPIT LIB. GENESIS.

 LIBER EXODI.

 LIBER LEVITICI.

 LIBER NUMERI.

 LIBER DEUTERONOMII.

 LIBER JOSUE.

 LIBER JUDICUM.

 LIBER RUTH.

 LIBER REGUM PRIMUS.

 LIBER REGUM II.

 LIBER REGUM III.

 LIBER REGUM IV.

 LIBER TOBIAE.

 LIBER JUDITH.

 LIBER ESTHER.

 LIBER JOB.

 PARABOLAE SALOMONIS.

 LIBER ECCLESIASTAE.

 CANTICUM CANTICORUM.

 LIBER SAPIENTIAE.

 LIBER ECCLESIASTICUS.

 ISAIAS PROPHETA.

 JEREMIAS PROPHETA.

 LAMENTATIONES JEREMIAE PROPHETAE.

 EZECHIEL PROPHETA.

 DANIEL PROPHETA.

 .JOEL PROPHETA.

 JONAS PROPHETA.

 MICHAEAS PROPHETA,

 ZACHARIAS PROPHETA.

 EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM,

 EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.

 EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM.

 EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

 LIBER APOCALYPSIS.

EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM.

In principio erat Verbum, etc. .

Beatissima Domina secundum Evangelium Joannis, dicitur mater restitutionis omnium. Joan., I, 3, dicitur de ejus Filio I Omnia per ipsum facta sunt. Sic dicitur, de ipsa : Omnia per ipsam refecta sunt, ut dicit Anselmus .

Item, ipsa est lux. nostra, quae post Deum illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum .

Item, Ipsa est claustrum humanitatis Filii Dei, in qua ut dicitur, Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, ei, habitavit in nobis, In quo Deus Angelorum factus est frater peccatoris, Nota, quod bonum verbum debet habere quinque. Primo, quod sit integrum. Sic Filius Dei, totus apud Patrem, et integer nobiscum. Secundo, debet esse rectum. Sic Christus est Deus justus, et rectus . Tertio, debet esse manifestativum : manifestat enim nobis Patrem per potentiam, Filium per sapienti aut, Spiritum sanctum per benignam benevolentiam. Item, manifestavit nobis vanitatem mundi, peccati damnositatem, poenarum acerbitatem, sig. loriae aeternitatem. Quarto, debet esse laetificativum desolatorum. Sic et Christus. Matth. I, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum, etc. Quinto, debet esse confortativum debilium. Sic et Christus : unde dixit, Matth. X, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus.

Hoc ipsum Verbum caro factum esi, quare? Primo, ut Filius Dei compassibilem se nobis ostenderet. Secundo, ut omnes nostros defectus se assumpsisse demonstraret, praeter ignorantiam et peccatum. Tertio, ut se palpabilem et tractabilem nobis exhiberet. Quarto, ut nos per suam excellentiam a nostra fragilitate sublevarEt

Item, Ipsa est promptuarium plenitudinis, unde omnes stipendiantur. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, scilicet post Deum, ei graliam pro gratia.

Item, Ipsa est generale baptisma peccatorum. Joan. I, 28 : Erat Joannes baptizans, in remissionem peccatorum. Hujus baptismi formam spiritualiter ipsa in nobis baptizando conservat. Baptizat enim, id est, mundat peccatores, " in nomine Patris, " per potentiam : " in nomine Filii, " per sapientiam : " in nomine Spiritus sancti, " per bonitatem, et clementiam. Unde si Joannes propter Baptismi officium interrogatus fuit: Tu quis es ? etc. Sic et nos, si interrogaverimits eam, Tu quae es? Respondebit nobis, quod non sum Christus : sed Christi mater, et baptisma peccatorum,

Item, Ipsa est templum totius Trinitatis, ad quod nullus intromittitur, nisi solus Deus. Joan. II, 15 et 16 : Omnes ejecit de templo,... et dixit: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis, sicut fecit Heva, et nos.

Item, Ipsa est fons Jacob, propter plurima. Primo, quod sitientes aquis gratiae refocillat. Unde dixit Jesus mulieri, Joan. IV, 10 : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam, id est, gratiam, et gloriam. Secundo, quia peccata videnda illuminat. Unde dixit Jesus, ibidem, V. 18 et seq. : Quinque viros habuisti. Et mulier statim subintulit : Domine, video quia propheta es tu. Quasi diceret: Prius caeca fui, sed modo video. Tertio, quia a peccato liberat. Unde reliquit hydriam suam mulier, hydriam scilicet cupiditatis, voluptatis, et vanitatis, Et dicit illis

hominibus, scilicet Samaritanis: Venite, et videte hominem, etc.

Item, Ipsa est piscina Salvatoris, quinque porticus habens . In quam piscinam secundum tempus misericordiae, descendebat Angelus Domini, id est, Filius Dei, movens in ea aquam gratiarum ad sanandum, Unde ibi sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

Item, ipsa est judicissa vivorum et mortuorum. Joan. V, 27 : Potestatem dedit ei, scilicet Pater Filio secundum humanitatem, judicium facere, quia Filius hominis est. Sed si potestatem habet Illius facere justitiae judicium, ipsa etiam ex concessione potestatem habet facere judicium misericordiae, quia mater Dei est. Unde ipsa de confidentia Filii potest dicere illud Matthaei, XX, 15 : An non licet mihi quod volo facere? Ideo etiam significatur per Debboram prophetantem, uxorem Lapidoth, quae judicabat populum in illo tempore, et sedebat sub palma, ad quam ascendebant filii Israel in omne judicium . Unde consequenter illud verbum Filii sui dicere potest, Joan. IX, 30 : In judicium ego in hunc mundum veni, scilicet, ut sim judicissa misericordiae. Sed judicis est, scire omnia. Unde dicitur in II parte Decreti.: " Judicantem cuncta rimari oportet . "

Item, Ipsa est attractrix peccatorum. Joan. VI, 44: Jesus dixit turbis: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum. Sed numquid non veniunt ad te, quos mater tua traxerit ad te? Utique omnis, quem trahit mater ad eum, impossibile est ut intereat, ut dicit Anselmus .

item, Est opus admirationis, tam Angelorum, quam hominum. Joan. VII, 21:

Unum opus feci, id est, Mariam, quae una et singularis est, et omnes admiramini ejus naturam, ejus gratiam, ejus gloriam, ejus humilitatem, ejus misericordiam.

Item, Ipsa est sedes misericordiae. Unde Filius Dei filiis Adae protulit sententiam absolutionis. Joan. VIII, 8 et 9 : Jesus autem inclinans se deorsum,. Glossa : de sede Patris in mundum, digito scribebat in terra... Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, etc. Et statim subintulit, VV. 10 et 11 : Nemo te condemnavit , mulier ? Quae dixit : Nemo, etc.

item, ipsa est ostium coeli. Unde illud

Joannis, x, 9, dicere potest: Per me si quis introierit, salvabitur.

Item, Ipsa est vitis. Joan. XV, 1 : Ego sum vitis vera, et Pater meus, etc. Nota proprietates vitis bonae, et adapta Virgini Mariae.

Item, Ipsa est mater fidelis stationis. Joan. XIX, 25 : Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, etc. Libet exclamare de ista statione. Clamo igitur et dico, quia ista statio est fidelissima. Fidelis enim advocatus libenter stat ad tribunal judicis, ubi pro suo clientulo datur sententia absolutionis, et pro adversatio sententia damnationis. Sic Maria advocata nostra apud crucem stetit, in qua Filius Dei pendens judex omnium, dedit sententiam de diaboli damnatione, et de peccatorum absolutione. Ut ibi, Luc. xxiii, 34: Pater, dimitte illis, etc. Vel sententiam de regni apertione, ut ibidem V. 43 : Hodie mecum eris, etc.

Clamo secundo, et dico, quia ista statio est sapientissima. Docet enim beata Virgo sub arbore crucis semper stare propter tuitionem a milvo inferni, propter refrigerationem ab aestu mundi et peccati, et propter pausationem a labore delicti. Genes. XVIII, 4 et 5, dixit Abraham : Requiescile sub arbore,... et postea transibitis.

Clamo tertio, quia statio ista est utilissima. Docet enim nos Magister Christus in cathedra crucis sedens, in omni tribulatione ad Dominum clamare, ut ibi, Marc. XV, 34 : Eloi, Eloi, etc. Glossa: ut homo loquitur, ut homo Het, ut homo crucifigitur, ut homo turbatur. Secundo, docet pro persecutoribus exorare, ut ibi, Luc, xxiii, 34 : Pater, dimitte illis, etc. Tertio, docet afflictis misereri, ut ibi, Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. Glossa : Semper Dominus plus tribuit quam rogetur, sicut patet in latrone, qui dicebat: Memento mei. Et ille : Hodie mecum eris in paradiso. Cito ignoscit Dominus, quia cito convertitur ille. Quarto, docet parentum diligentiam habere et curam, ibi, Joan. XIX, 26 : Mulier, ecce filius tuus. Quinto, salutem desiderare, ibi, V. 28 : Sitio. Sexto, in. articulo mortis Deum invocare, ibi, Luc. xxiii, 48 : Pater, in manus tuas, etc.

Item, Ipsa est potentissima in sua assumptione. Unde convenit ei illud Joannis, xx, 17: Vade ad fratres meos, et die eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, etc. His verbis nullus convenienter ita uti potuit, sicut beatissima Virgo in sua assumptione ad regnum caelorum. Unde nota circa ejus assumptionem tria, scilicet qualiter ascendit. Primo, ascendit feliciter : quia ad Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Unde dixit: Ascendo ad Patrem meum, etc. Item, ascendit hilariter: quia conculcavit mundum, diabolum, et peccatum. Item, ascendit regaliter, cum, choris Angelorum, et Sanctorum, et cum ductore suo Jesu Christo. Unde ipsi admirando poterant dicere: Quae est ista quae ascendit per desertum, etc. .''

Secundo, Videndum est quare ascendit, scilicet ut infernum obstrueret, ut coelum aperiret, ut Deum Patrem placaret, ut coeli militiam laetificaret, ut nos ad se traheret. Cantic. I, 3 : Trahe me,

post te, etc.

Tertio, Videndum est quo ascendit, Et sciendum, quod post Christum ad locum nobilissimum et altissimum : hoc enim triplex ratio exigebat. Prima fuit summa ejus post Deum nobilitas. Unde Aristoteles : " Nobilis res debet esse in nobili loco . " Sic et ipsa, Secunda fuit meritorum qualitas, quia ipsa summum me- ritum habuit. Ergo post Christum, summum locum habere debuit. Tertia est Dei promittentis veritas. Constitutio enim Dei est, ut omnis qui se humiliat, exaltetur, et qui se maxime humiliat, maxime exaltetur. Hoc autem ipsa post Christum maxime fecit. Ergo maxime exaltari, debuit, Inclyta ergo Dei genitrix, trahe nos ad te, si non vis ut, recedamus a. te, alioquin fugiemus a te. quae es benedicta inter et super omnes mulieres in saecula saeculorum, Amen.