DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT VI.

De locis quae sunt super littora marium.

Quia autem jam pervenimus ad intentionem de causis proprietatum elementorum inquisitionem, quae est per causam breviter explanatam in illis, et ostendimus dicta quorumdam antiquorum sapientium Philosophorum convenientia non esse, tunc relinquitur dicere in singulari et speciali de locis terrae, quae sit natura eorum, et quae sit natura marium omnium quae divisa sunt in terra, et de exitu fluviorum et fluxu eorum, et quae sit natura civitatum et locorum et regionum ex longitudine et latitudine, et quae sit locorum natura quam habent per accidens ex hoc quod sunt super littora marium, vel super effusiones fluviorum, ut distinguatur natura unius loci ab alia, quae sufficit intentioni praesenti. Et hoc est ut quilibet legens ea quae hic dicuntur, intelligat expresse errorem eorum qui dixerunt se scire naturas rerum, et praecipue de clementis, ut ejus qui dixit quod terra movetur, non quiescit, sicut dixit Pythagoras : et ut destruatur etiam error ejus qui dixit mare et flumina moveri de loco ad locum secundum motum sphaerae, et dixit quod iste transitus marium et fluminum causatur non ab uno singulari motu alicujus corporis coelestis, sed causatur a motu universali omnium coelestium.

Causa autem per quam, scitur quare mare est salsum, et flumina etiam sunt salsa, determinari non habet hic, sed in

libro Meteororum .''

Cognitio autem naturae locorum et civitatum quae est ex longitudine et latitudine eorum ad invicem, et quot pedibus distat unus locus per longitudinem et latitudinem ab alio, jam determinavimus in libro de Natura locorum , causata a longitudine et latitudine eorum : pedum enim distantia scitur ex numero milliariorum etleucarum : et ostendimus in libro alio secundum quot milliaria et leucas variatur horizon sensibilis unius loci ab horizonte alterius loci. Horizontem autem sensibilem cujuslibet loci diximus esse diversum ab horizonte alterius loci. Quaestionem autem quam jam prius in hoc capitulo in unum convertimus ad destruendum breviter sermonem ejus qui dixit, quod terra movetur et non quiescit. Cum enim movetur, oportet quod mare et flumina quae sunt super eam, continue etiam moveantur. Sequitur ergo ex hoc quod omnes aquae montium et fluviorum permisceantur : et secundum hoc oportet, ut omnes aquae salsae sint si salsum vincit in eis ex permixtione aquarum salsarum, sicut cum dulcibus : aut erunt omnes dulces si ex earum permixtione vincat in eis dulcedo. Oportet etiam, ut jamdiu in praeteritis temporibus, ut ex motu terra esset resoluta a sua figura : quoniam nos videmus oculis quod non tota simul movetur. Si ergo mutantur partes, et tunc divideretur pars a parte, et destrueretur figura ipsius : et hoc sequitur ex dicto ejus qui dixit terram elevari in Meridie, et deprimi in Aquilone : quoniam si terra elevatur in Meridie, tunc est extra locum .suum naturalem, et violenter quiescit ibi: et pars Aquilonaris tendet naturaliter ad locum suum, et separabitur a parte Meridionali : et sic dividetur urna medietas terrae ab altera, et neutra habebit figu- ram sphaericam, sed utraque erit sicut semicirculus : et si movetur, tunc aquae permiscentur: et tunc vincet unus sapor in aquis qui. est illius aquae quae dominetur in mixtam : et tunc omnes aquae erunt salsae, aut omnes erunt dulces, aut sulphuris, aut arsenici saporis : nihil autem horum experimur secundum sensum.

Et si forte aliquis dicat, quod licet modo non sint permixtae, tamen aliquando fuerunt permixtae, et iterum adhuc permixtas erunt. Dicemus, quod debuisset aliquis in praeterito aliquid significasse de tali mixtura aquarum : quia talis mixtura mirabilis esset, de qua multi mirarentur et inquirerent ac scriberent causas ipsius : et quia sufficienter de his volumus describere quaedam loca marium et fluviorum antiquorum figura visibili, ex cujus dispositione et ordine conf utetur omnis falsitas, quae, dicit ex motu terrae maria et flumina permisceri in unum et confundi.

Circumducam ergo circulum Oceani quod amphitrites vocatur, et continet totam sphaeram terrae a polo in polum per punctum Orientis et punctum Occidentis manando, et protraham ex amphitrite inter Meridiem et Orientem gumphum, hoc est, membrum quoddam maris quod est mediterraneum mare, quod vocatur Syn, quod Indicum mare est : et si ulterius protrahatur, tunc est quod vocatur Arabice Alebilam, quod nos vocamus sinum Persicum. : quia ista duo maria continuantur, et in hunc sinum Persicum intrant Tigris et Euphrates ab Aquilonari parte venientes, sicut diximus superius. Exitus autem Euphratis est ex montanis Aquilonaribus Armeniae majoris, et exitus Tigridis est ex campis Indiae Aquilonaribus. Ex praedicto autem mari quod continuatur Persico, egreditur adhuc unus gumphus quod secundus gumphus ejus est: et hoc est mare Rubrum versus Me-

ridiem magis quam Persicum et juxta aegyptum. Ex mari autem continente sphaeram terrae quod Oceanus et amphitrites dicitur, ex parte Occidentis egreditur magnus gumphus valde, qui dicitur Arabice Sceny, et apud nos vocatur mare Magnum sive terra Italiae : venit autem ante montes Pyreneos per totam longitudinem Italiae, quae vocatur terra Romanorum : et reflectitur ab altera parte juxta illud latus Italiae contra Orientem et Aquilonem, ubi est Constantinopolis in uno littore, et Venetiae juxta aliud littus, et diffunditur contra forum iulii et Aquilegiam et partes illas : et propterea dicitur illud mare continuum cum terra Romanorum, et egreditur ex Oceano continentem sphaeram terrae. Gumphus iterum qui arabice vocatur Edyl, et dicitur scindere terram Romanorum, quae est Italia : et hoc mare non est aliud nisi reflexio ejusdem quod prius dictum est, quod reflectitur versus latus, quod est versus Occidentem et Aquilonem terrae Romanorum. Ex amphitrite autem quod est mare continens sphaeram terrae, egreditur gumphus quidam qui vocatur arabice Dcilim, cujus extremitas venit ad partem Meridiei, quae est terra Corisceni arabice dicta. Et hoc est mare quod tangit Angliarn et Daciani et juxta Teutoniam venit usque Liveniam , et ibi in circuitu curvatur ad Meridiem inter Orientem videlicet et Meridiem. Haec autem maria quae principalia Meridionalia sunt, ab antiquo semper distincta fuisse sunt inventa et numquam permixta. Euphratis autem exitus, sicut diximus, est de monte Aquilonari et Armeniae, et descendit ad terram Orientalem Arabum, quae Rogdes vocatur. Et exitus Tigridis est ex terra Aquilonaris Indiae, quae est in directo terrae Romanorum versus Orientem, et confluit cum Euphrate sub loco qui dicitur Bogdes : et tunc cadunt per siccum. Similiter Nilus egreditur de aethiopia, et fluit versus aegyptum, et in mare Magnum cadit sub Alexandria. Geon autem egreditur de monte qui ara- bice dicitur Rasim, et est in India Meridiana, et reflectitur et cadit in Oceanum versus Orientem.

Volo autem istas regiones et loca ostendere in figura. Ponam ergo punctum a quod sit locus maris Indici, quod dicitur Syn : et ponam punctum b signum Indiae, quae est super mare illud. Et ponam punctum c signare locum et habitationem Persiae. Et ponamus punctum y habitationem terrae quae dicitur arabice Lyhybos. Et ponam punctum r quod significet mare magnum, quod Sceny vocatur arabice. Et punctum d quod signare dicam locum qui dicitur Irach, et punctum F dicam stare pro Romanorum terra sive Italia. Et punctum t dicam signare Hispaniam. Et puncta gd dicam stare pro aethiopia. Et duo puncta m h dicam repraesentare duo loca Lurasath et Alchufoy arabice, quae dicta sunt ad Occidentem versus locum qui dicitur Bogdes. Diximus enim esse locum inter Tigridem et Euphratem, ubi confluunt. Et ponam quod punctum N significet Constantinopolim quae Byzantium olim dicta est : et hujus descriptionis haec est figura. Nos autem dimisimus notationem multorum marium et fluminum et civitatum : quia ad nostram intentionem probandam, quod videlicet terra non movetur, sed loca ejus manent distincta et quod nec flumina, nec maria permiscentur, sunt sufficientia de his quae induximus.

Non ergo necesse est nobis, ut hic immoremur talibus : quia jam omnia talia loca nominavimus in libro longitudinis et latitudinis locorum, et distinximus ibi naturas Iocorum et divisionem et civitatum ab invicem secundum longitudinis et latitudinis quantitatem, et determinavimus flumina et montes, quantum potuimus studendo brevitati. Quia igitur omnia secuti sumus, quae de causis proprietatum elementorum voluimus, tempus est ut de Generatione et Corruptione corporum determinemus. Ex quo enim determinavimus de mobili simpliciter in libro Physicorum, et de mobili secundum locum

In libro Coeli et Mundi, et ex quo diximus habitudinem mobilis recti ad mobile circulariter in libro de longitudine et latitudine locorum , et nunc in isto libro determinavimus proprietates simplicium corporum, quae causantur in eis ex. hoc quod diversimode sehabent ad invicem, exigit divisio quam in principio naturarum nostrarum diximus, ut de Generatione et corruptione ''generabilium et corruptibilium, Deo auxiliante, disseramus .

D.ALBERTI MAGNI

BATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

PARVA NATURALIA.