CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quae tractatus intentio est, et quis dicendorum modus, et quid dixerunt circa hoc Antiqui.
Cum autem omnia quae praehabita sunt de perfectione et unitate mundi, ostensa sint discrete et determinate, est meae voluntatis nunc inquirere de coelo et mundo increato, utrum sit factum per generationem physicam, an non sit factum per generationem, et an sit corruptibile corruptione? Hoc enim licet sit tactum in superioribus, indiget tamen adhuc inquisitione subtiliori : verumtamen antequam nos de istis duabus quaestionibus dicamus sententiam veritatis, incipientes secundum nostram consuetudinem de eis prius dicere sermones antiquorum Philosophorum naturalium, eo quod ratio eorum qui diversa dixerunt a nobis, erit nobis via inquisitionis in omnibus diversitatibus eorum quibus deviant a nobis, et ad se invicem : et via haec erit ex contradictionibus bene considerantis. Hoc enim modo procedendo, erit sermo noster apud omnem hominem qui bonae considerationis est, acceptabilior, quando discreverit inter nostra dicta et eorum dicta qui. contradicunt nobis, et cum perspexerit nostras rationes esse elidentes dicta eorum, erit tunc nostra determinatio visa magis necessaria in intellectibus audientium, et praecipue cum primo audierint debiles rationes Antiquorum qui diversificantur a nobis : quia tunc auditis nostris fortibus rationibus facile acquiescent nobis. Est enim per se manifestum quod omnes scimus, quia cum dixerimus sententiam nostram de aliqua re, quod videlicet oporteat ipsam esse secundum hunc modum vel illum, et tacuerimus sententiam aliorum et responsionem qua respondent opinionibus eorum qui sunt diversificantes ab eis, et tacuerimus etiam sermones determinationum eorum in re illa de qua contrariantur, tunc debilius et tardius suscipietur sermo noster et ratio nostra apud audientes : conclusiones unius dictum ad dictum alterius discernunt tam inter propositiones syllogismorum quam inter principia ex quibus confirmantur propositiones syllogisticae : eo quod haesitat intellectus talium, an verum dictum nostrum vel adversarii
nostri sit melius et credibilius : sed quia nostra disputatio doctrinalis est et non litigiosa, oportet omnem hominem qui nobiscum confert dicta sua observare : nec propter inimicitiam vel amicitiam condisputantis secum aliquid impugnet vel recipiat : falsitatis enim amicus et veritatis inimicus diceretur, et non hominis secum disputantis : et ideo necesse est ut participet sic secum et communicet in disputatione una, quod concedat omnia quae concederet sibi ipsi de rationalibus et veris secundum intellectum, advertens illud quod in Topicis dixit Aristoteles de inquirentibus veritatem, quod parvus socius est qui impedit commune opus. Hoc autem praemittimus hic in pertractione quaestionis istius, ideo quoniam in eo sunt multae diversitates, et est quaestio desiderata sciri ab omnibus : et ideo maximi nocumenti est in ea impedire cum qui diligentiam ponit in inquisitione veritatis de ipsa. Non.enim solum Philosophi diversificantur in determinatione ipsius, sed etiam religiones legum plurimam in ea auferunt conditionem.
Dicamus igitur incipientes, quod antiqui Philosophi loquentes de factura mundi, quotquot praecesserunt sectam Peripateticorum, convenerunt in hoc quod coelum et mundus essent inchoata per physicam generationem : sed tamen in modo illius generationis differebant quidam inter se physici triplici diversitate.
Fuerunt enim quidam inter eos qui et praecipui deputati sunt apud Stoicorum peritiam, qui dixerunt quod mundus quidem per generationem quae fit ex materia, incepit, sed durabit sempiternum : et ideo in tota temporis duratione non habebit principium materiale aliquod ad quod resolvatur, quemadmodum res corruptibiles resolvuntur : propter quod etiam in toto tempore nunquam habebit finem. Et hujus quidem sententiae auctor fuit Plato apud antiquos Stoicos, et postea parum ante nostra haec tempora renovavit ea Moyses aegyptius Philosophus Judaeorum : uterque enim horum dicebat opificem mundi ex materia quasi ex matre mundum produxisse cum tempore : et partes quidem mundi superiores quae sunt moventes et causantes inferiora elementa et elementata priores esse mundo natura et non tempore : orbes enim et stellas sic secundum istos fecit opifex, quod omnium inferiorum sementem quam opifex quidam fecit, eis tradidit exequendam, sicut in Timaeo Platonis continetur, licet tempore cum inferioribus sint producta.
Fuerunt autem alii qui dixerunt quod coelum et mundus totus inceperunt per generationem, et quod ambo finiunt in tempore, nec unquam reiterabitur idem mundus : quia sicut per intellectum agentem in tempore infinito quod consequitur mixturam omnium tanquam subjectum proprium, mundus iste exivit per generationem, ita etiam reducitur in idem mixtum per intellectum eumdem : et ideo cadit sub corruptione sicut reliqua corpora quae esse per generationem acceperunt. Haec autem opinio Anaxagorae fuit, qui dixit tempus esse infinitum, eo quod tempus sequitur chaos primum et non motum coeli : et dixit in tempore inlinito multos mundos generari, et multos corrumpi, quorum nullus est idem cum alio : et de hac opinione multa dicta sunt in primo Physicorum,
Alii autem qui tertiam viam invenerunt, fuerunt qui dixerunt quod mundus iste saepe generatur, et saepe corrumpitur : et illi diversificati sunt secundum duas vias : quidam enim dicunt, quod revertitur idem in magno anno qui deorum sacramento confirmatus est : et haec fuit sententia Empedoclis, et vocat magnum annum spatium temporis quo superiores orbes et stellae revertuntur omnes simul ad principium primum sui motus : quod non accidit ad minus secundum Ptolemaeum nisi in triginta sex millibus annorum : et dicit hunc annum confirmatum esse jurejurando, sive sacramento deorum : quia deos vocat orbes et stellas : et illi necessitate motus sunt obligati ad redeundum in idem punctum unde inceperunt, sicut si conlirmassent illud jurejurando. Iste autem Empedocles italicus fuit de civitate quae vocata est Fraguranibice : propter quod Fragicensem eum vocant, et in rei veritate fuit Siculus. Heraclitus autem Ephesius dicebat quod coelum et mundus generantur et corrumpuntur continue de dispositione in dispositionem sine fine, eo quod omne quod dicebat continue subjacere alterationi, et alterationem dixit esse generationem. Licet autem sciamus Heraclitum fuisse Graecum natum de Epheso, quidam tamen Saracenorum dicunt cum fuisse Sascinensem, et quidam de civitate Karistos : cujus causam esse puto, quia Saraceni nomina Philosophorum et civitatum frequenter habent corrupta. Haec igitur triplici diversitate diversificantur Philosophi.
Religiones quae ab initio fuerunt usque modo, quadrupliciter variantur. Dixerunt enim Zabii, quod mundus nec per generationem, nec per corruptionem linietur. Stoici autem quod quidem per generationem incepit, sed per corruptionem non finietur, in hoc sequentes Platonem. Pythagorici autem in legibus Pythagorae tradiderunt mundum et per generationem incepisse, et per corruptionem desiturum, cum quibus conveniunt tam Empedocles quam Anaxagoras et Heraclitus, licet diversis modis hoc dicant, sicut patet ex praemissis. Sunt autem quidam Saracenorum irrationabilissime dicentes et quartam legem inducentes, quod videlicet mundus per generationem nunquam incepit, sed tamen per corruptionem desiturus sit. Cum nulla autem istarum legum convenit lex Moysi, qui prophetice non physice docuit mundum non per generationem,sed per creationem inccpissse, et per voluntatem Dei judicis desiturum, non quidem sic ut
nullo modo sit, sed sic ut in alio statu sit, in quo tam boni quam mali justam operis sui consequentur retributionem.