LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De divisione plantae secunda per suas partes integrales essentiales sibi, quae officiales dicuntur et ad officia animae sunt deputatae.
Consequenter autem de his determinandum est de partibus integralibus plantarum, et de his quae accidunt eis ex natura et non ex. cultu. De fructibus enim et cultu tangemus posterius.
. Oportet igitur scire, quod sicut in animalibus, ita et in plantis quoddam est quod est potentia quaelibet pars plantae quae vocatur succus : et quoddam quod est pars plantae actu, sicut radix, et stipes, et ramus, et hujusmodi. Est autem succus humor qui per poros radicis attractus, ad nutriendam totam plantam per plantae partes a virtute nutritiva distribuitur : necesse est igitur quod ad plantae similitudinem calore digestivo sit terminatus. Ex his enim quae in quarto Meteororum bene dicta sunt, scitur quod humor nullus completur calido digestivo, nisi qui passus est a sicco : oportet igitur hunc humorem a sicco terrestri passum esse et digestionem variari et passionem secundum diversitatem complexionis corporum plantarum in caliditate et humiditate et frigiditate et siccitate. Non enim nutrit nisi simile quod ex contra,jacentitibus passionibus per digestionem ad similitudinem complexionis ejus membri vel partis quae nutritur, alteratum est.
Ex his autem necessario relinquitur, quod humor cibalis plantae magis sit insipidus in. radice : et secundum quod magis et magis a radice procedit, sic plus et plus accipit saporem plantae convenientem. Sicut autem accipit saporem, ita accipit etiam inspissationem et subtiliationem et acumen : ex actione enim caloris in ipsum omnia haec necesse est invenire circa ipsum, nisi per accidens impediatur, ut infra docebitur. Et in quibusdam quidem plantis calore exhalante plurimum humidum remanet terrestre viscosum lucidum propter multam diaphani naturam in ipso. Et est odoriferum propter actionem caloris in ipsum : et quod quidem convenienter digestum est, est aromaticum : quod autem corruptum est, est fetidum : et hoc humidum quando calore aperiente parum stillat, frigiditate acris exsiccatur, et vocatur gummi secundum sui diversitates : aliquando etiam distillat per vulnus factum ferro in planta, et tunc etiam gummi vocatur, sed non est tantae virtutis sicut illud de quo dictum est prius. Sunt autem quaedam plantae tam aquosum habentes succum, quod sicco coagulari vix vel numquam poterit : et illae gummi non habent : tamen succus illarum secundum quod diutius agit in ipsum calor, sic etiam mutan tur sapores ejus et odores. Quia vero omnium plantarum maxime est humidum terreo commixtum, ideo sapor humoris earum est insipidus primo, et in processu quamdam accipit ponticitatem. In exterioribus autem plantae propter calorem solis, nisi multum obviet plantae contraria complexio, digeritur succus in dulcedinem, sicut apparet in succo arboris quae cremula vocatur, cujus succus qui est inter lignum et corticem, est dulcissimus. Idem autem experimur multoties in succo fibicis, quae est arbor alba habens extra corticem, quae liber ab Antiquis vocatur : arborem autem ipsam quidam Antiquorum sapienter miriter vocaverunt. Nos autem de diversitate omnium saporum et causa diversitatis eorum, inferius cum de fructibus plantarum agemus, faciemus mentionem. Hic igitur haec sufficiant de eo quod potentia est quaelibet pars plantae, eo quod est ultimum nutrimentum ipsius.
Partes autem quae actu sunt partes plantae, dividuntur in duo genera : quaedam enim sunt sicut membra officialia ad nutrimenti officium deservientia : sicut lignum in habentibus lignum, vel caro herbalis in non habentibus lignum, est sicut membrum simile in animalibus, cortex autem sicut pellis in animalibus : et ad hunc modum est de caeteris partibus plantae. Nodi enim licet triplices inveniantur in plantis : tamen nodus ille qui vocatur malleolus, est factus a natura ut in ipso stet succus, et ampliorem accipiat digestionem. Cujus signum est, quod in ramo silvestris arboris fiat incisio ultra medium, ita quod medulla sit abscissa, et postea ligatus consolidetur, temperabitur malitia fructuum, et meliorabitur sapor eorum : et hoc est expertum in arboribus juvennibus, de quibus fiunt incisiones, quando fit incisio praedicta in ramis qui directe tamquam stipites quidam stipiti sive trunco primo sunt infixi. Est autem probabile quod et in aliis praedicto modo incisis contingat. Causa autem est, quod ibidem refortum porum inveniens nutrimentum ascendens per truncum, stat et diutius digestum in meliores dirigitur et transformatur fructus.
Hujusmodi autem nodos in plantis habent ea quae rarae sunt substantiae, et habent magnas medullas, aut in toto sunt concava, et cum hoc sunt longa valde, sicut est vitis, et vinella et vitis alba, et cucurbita, et in cannis arundo, et genera frugum, et triticum, et siligo, et hordeum, et avena, et alia hujusmodi : si enim in illis per multos nodos non retineretur nutrimentum indigestum, usque ad germen cito ascenderet, et inutile semper germen proferret. Scirpus tamen nodum non habet, et fere omnia genera juncorum, propter hoc quod sunt debilis substantiae valde et aquosas : et ideo nutrimentum ejus
est aquosum et terrestre valde rarum, sicut apparet in interiori substantia ipsius : et ideo si hoc retentum esset a nodo, totum retineretur et non ascenderet ulterius propter modicum calorem quem habet : et ideo etiam ejus germen quasi nullum esse videtur, nisi lanugo quaedam ad modum rarae stuppae apparens in summitate ipsius.
Multiplicantur autem nodi isti secundum quantitatem extensionis plantae, sicut apparet in centinodia, in qua quando extenditur, vix numerabiles efficiuntur nodi, et sic est in aliis, ut in foeniculo, et valeriana, et in aliis concavis majoribus oleribus. Sed in genere frugum vix invenitur numerus nodorum quaternarium excedere : et citra eumdem numerum vix umquam deficit quin semper calamus quatuor nodos invenitur habere : cujus causa est, quod illud genus plantae habet grana solida multae farinae, respectu suae quantitatis et purae valde farinae : propter quod oportet habere organa depurantia completa puritate, quod non fit nisi per quatuor digestiones, quarum prima semper ac terrestre grossum, et secunda aquosum quod calore compleri non potest, tertia autem alba quaedam incensa ventosa absumit, et quarta complete terminat ad speciei similitudinem, sicut etiam in animalibus fit.
Signum autem hujus est, quod situs nodorum non est per aequidistantiam in calamis. Sed primus magis vicinus terrae, sub ipso est substantia terrestris dura magis, ad nigredinem terrestrem ut frequenter declinans. Secundus autem plus distat a primo, quam primus a terra, et subest substantia plantae grossa, latitudinem habens foliorum propter multum aqueum facile dilatabile. A secundo ad tertium incipit contrahi stipes plantae in frugibus, et a tertio in quartum adhuc plus, et ab illo usque ad aristam sive usque ad culmen subtiliatur valde, et acuitur propter caloris actionem in humidum subtile optime digestum. Si autem sit planta in multis locis eminens semen, sicut faba, et faseolus, et pisa, et alia genera leguminum : tunc erit farina seminis ejus impura et ventosa valde et terrestris, propter hoc quod non sufficienter depuratum est.
Sunt autem quaedam plantae aliquid si-
miles nodis habentes, quod tamen verissime nodus non est, sicut hedera, et quaedam herbae aquaticae longae, quae radices habent acutas et parvas quas infigunt lapidibus et lignis, super quae repunt : et locus illarum radicum quamdam exprimit figuram nodi. Illae autem quae vere nodos habent, habent eos propter causam quae dicta est : et ideo in nodis folia emittunt per quae fit superfluitatis purgatio. Et in frugibus quidem folia nodorum inferiorum sunt grossiora et terrestriora et secundum quod ascendunt nodi in calamo, sic purgamenta foliorum fiunt minus grossa et minus terrestria. Superfluitatem autem hanc natura convertit in folia : quia cum sit ingeniosa et regitiva plantae ad finem ad quem tendit, illud tamen quod purgandum erat, convertit in cooperturam substantiae, ut a laesura et caumate defendatur. Et haec quidem est natura nodorum. Radices autem, sicut superius diximus, habet planta ori similes quantum ad tractum nutrimenti. Habent autem aliam similitudinem secundum effectum cordis radices plantarum : quoniam, sicut in ante habitis libris determinatum est, cor nutrimento abstracto primum infundit calorem vivificum, per quem ad membra moveri incipit : et hoc facit radix in plantis : quoniam ex radice datur ei calor et forma vitae potentialis, per quam ad omnes partes plantae naturali motu movetur. Cujus signum est, quoniam cum planta in aliqua alia parte sui quam in radice humorem recipit, putrescit : sed convalescit per humorem quem accipit ex radice, etiamsi radix ipsa violenter vulnerata scindatur. Et his duabus de causis multi physiologorum radices et ori et cordi attribuerunt : sed nulli omnino attribuerunt eas stomacho vel hepati: quoniam (sicut diximus) omnis planta terra utitur pro stomacho et hepate : eo quod in Ipso separatio fit impuri terrei a massa nutriente pura, quod fit in stomacho in animalibus : et similiter fit in hepate colamentum ejus massae a superflua aquositate, quod in animalibus in hepate fieri consuevit. In ipso enim tractu trahitur ab utraque superfluitate separatum, eo quod per poros contrahitur nutrimentum. Sunt autem plantae voraces dictae et abstinentes propter suarum radicum dispositiones contrarias. Raras enim et porosas et calidas habentes radices, multum trahunt de nutrimento plus aliquando quam converti possit et terminari a natura arboris : et tunc arbor generabit fructus vermiculosos et putrescentes, si non exsudet vel aliter emittat superfluum humidum. In juventute autem plantarum hoc maxime accidit propter calorem juventutis earum. Aliquando autem curantur ex hoc quod perforantur juxta radicem : ibi enim exit superfluum humidum sicut per flobotomiam. Si enim planta calidae et rarae radicis sit in terra sicca in qua pluit raro, et quando pluit, cadit cum impetu multum pluvia, sicut est terra climatis secundi et tertii et forte quarti pro aliqua sui parte, trahet radix plantae multis vicibus interpolatis ex multis et humidante pluvia nutrimentum, quod antequam pluvia alia superveniat, trahitur ad partes superiores, et completa digestione perficitur : et ideo tales in talibus locis plantae saepius forte florent, et fructus emittunt. Et haec est causa, quare in terra Maurorum saepe florent arbores In uno anno. Fit autem et hoc in nostris climatibus, licet non producant plantae nostrae nisi paucos flores, quando post aestatem humidam sequitur autumnus valde calidus et siccus.
Sunt autem quaedam plantae humidae aquaticae molles, et illae quocumque modo infigantur terrae, de facili radices emittunt et convalescunt. Hoc autem etiam faciunt quaedam durae propter similitudinem ligni radicis et corporis plantae, sicut buxus, cujus ramus i n terram infi-
xus convalescit de facili. In quibus autem hoc non fit, causa est quod destituitur lignum nutrimento antequam ex se formare possit radicem : eo quod aut porosum non est, aut non habet calorem sufficienter trahentem, et ideo arescit antequam ex se emittere possit radicem : et ideo quaecumque calidae sunt infixis ramis in terram convalescunt, sicut buxus, et sauma, et multae aliae. Et iterum quaecumque molles sunt tactu, ab humore terrae nutriuntur et implentur et convalescunt, sicut salix, et tilia. Quaecumque autem neutram harum habent dispositionem, frequenter arescunt quando radices earum terrae infiguntur. Haec igitur est dispositio radicum.
Vena autem in planta proprie loquendo non est, sed neque secundum multum manifestam similitudinem, sed viae nutrimenti dicuntur venae ejus, quae aliquando sunt directe ascendentes, et tunc crescit planta quasi per quasdam tunicas herbales vel ligneas, quarum una superponitur alteri : aliquando sunt tortuosae, et tunc efficitur planta nodosa : aliquando autem reticulatim diffunduntur per plantam, et tunc per vias rectas nutrimentum trahitur, et per transversales retinetur et reprimitur in partes plantae ipsum nutrimentum. Veniunt etiam istae viae aliquando a radice ascendentes : aliquando autem ex medulla ad exteriora plantae, sicut lineae multae productae ab eodem centro, sicut et in antehabitis dictum est. Talis igitur est dispositio venarum in planta. Sed hoc est addendum, quod sicut in animalibus venae solidae sunt, ita etiam viae istae solidae sunt, ut possint continere nutrimentum. Sed vias pulsatiles plantae non habent, quia spiritum pulsatilem non trahent Sed si quis est in planta spiritus, talis ille conclusus est inter succum plantae : cujus signum est, quod quando in prima parte veris plantae multum humoris habentes inciduntur, sicut vitis est, humorem spumosum emittunt quasi bulliendo : quae bullitio et spumositas sunt propter spiritum intra succositatem inter- clusum. Haec igitur est dispositio viarum plantae.
Medullae autem plantarum videntur esse vicariae virtutis radicalis, sicut nucha in animalibus est vicarius cerebri, et per medullam arboris decurrit et pulsat plus de spiritu plantae quam per aliquam aliarum viarum : et in ea est vigor spiritualis plantae, quia aliter partes distantes nimium a radice, non bene vivificarentur ad formam speciei plantae. Et ideo plantae habent ortum et principium ramorum, qui oriuntur lateraliter a corporibus plantarum a medulla quasi ex vicario radicis : et quando ligna scinduntur per ariditatem, profundatur frequenter scissura continue ad medullam, et ultra non invenitur continuari scissura nisi raro. Plantae autem quae nutriuntur ex medulla per poros transversales, habent medullas majores : et quae nutriuntur per poros directe ascendentes, habent medullas minores : et aliquando non videntur habere medullas quando magnae efficiuntur : et propter hoc quod ligneae tunicae arctatae per alias sese circumvestientes comprimunt et quasi insensibilem faciunt viam medullarum : et probabile est quod sit una causa corruptionis magnarum plantarum interius, suffocatio videlicet spiritus vitalis in medulla conclusa propter hoc quod comprimitur per circumstans induratum et constrictum lignum. Ipsa autem substantia medullae videtur esse sicut purgamentum quoddam cholericum, quod projicitur de auribus animalium : et hoc fit propter calorem spiritus et motum qui pusat in medulla. Cujus signum est, quod fere omnes medullae plantarum perfectarum inveniuntur a principio juventutis earum albae et humidae, et in processu declinant ad citrinitatem et siccitatem.
Sunt autem plantae quaedam fere totam substantiam habentes medullosam, sicut sambucus, et ebulus, et hujusmodi : et omnes illae nodos habent multos, et nutriuntur ex medulla : et ideo est multa in eis : et in hoc genere est vitis, sed minus est medullosa quam sambucus et
ebulus. Alias autem experimur plantas in toto concavas sicut fistulas quasdam et calamos : et hoc fit ideo, quia illae multo indigent spiritu fumoso libero, qui elevatur in concavo plantarum illarum ex nutrimento quod ascendit et per directos poros laterum plantae, sicut arundo, et calamorum genus, et hujusmodi. Haec igitur est dispositio medullarum plantae et necessitas.
Sed cortices in plantis sunt sicut coria in animalibus, nisi quod non adeo cohaerent plantis quemadmodum coria animalibus. Et sicut in animalibus pars corii excorticata et abscissa non recrescit sine magna animalis cicatrice, sed fissa per longum et latum pellis cito consolidatur : ita est in corticibus plantarum : propter quod exsiccantur plantae frequenter quando in stipitibus inciditur cortex et ab eis abraditur usque ad carnem plantae ligneam velherbalem. Non est autem cortex ex confectione venarum plantae sicut corium in animalibus est ex confectione venarum animalis. Sed substantia corticis generatur ex terrestri plantae expulso ad superficiem ipsius. Cujus signum est, quia inspissatur et induratur et scinditur, et sic scabies quaedam efficitur cadens, et in processu existentis plantae. Et scissura corticis invenitur esse duorum modorum. Est enim cortex in principio juventutis plantae in pluribus cellulis in longum ac si poros habeat ex directo ascendentes, et sic est cortex quercus et tremulae vitis : et hoc retinet cortex vitis etiam in senectute : et ideo frequenter invenitur cortex magnae et antiquae vitis superius et inferius viti cohaerens et in medio solutus. Quod autem in senectute quarumdam plantarum nec ita scindi potest cortex, accidit propter exsiccationem ipsius et terrestreitatem, propter quam primo frangibilis et postea comminuibilis efficitur.
Secundus autem modus corticis est, quod scissura ejus nullo modo ascendit sicut scissura ligni, sed frangitur in circuitu plantae per transversum, sicut est in cortice cerasi et pruni et aliarum multa- rum plantarum. Cujus causa est, quia talis cortex quasi ex sudore nascitur terrestreitatis nutrimenti : et ideo una pars potius supponitur alteri quam crescat ex. poris ejus : et quod continuatur scissura per circuitum circa plant m quando evellitur talis cortex ex viscositate humoris qui fluxit in circuitu plantae. Est autem cortex duorum modorum, interior videlicet et exterior. Interior mollior, et exterior durior et asperior fere in omnibus : sicut etiam in animalibus est pia mater interior, et dura exterior.
Istae igitur sunt partes officiales ad officia vegetabilis animae in plantis propter salutem individuae substantiae plantae deputatae.