PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Unde sequitur :
" Et semini ejus in saecula. "
Apostolus, ad Roman. IX, 8 : Non qui filii sunt carnis,... sed qui sunt filii promissionis, aestimantur in semine. Semen enim hoc est de quo dicitur, ad Galat. iii, 16 : Semini tuo, qui est Chri-stus. Hoc est enim est semen in quo benedicendae sunt omnes gentes. Isa. lxv, 23 : Semen benedictorum Domini est : et nepotes eorum coram eis. Eccli. xliv, 12 : In testamentis stetit semen eorum. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
" In saecula, " hoc est, usque in aeternum : quia hoc est saeculum, finis horum temporalium saeculorum. Exod, xx, 6 : Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. Non enim est finis misericordiae quamdiu durat nostra miseria. In saeculo autem futuro finitur miseria : et ideo usque in illud saeculum fit misericordia.
" Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam. "
Hic significatur quare ad montana conscendit, ut videlicet vetulae praegnanti obsequeretur. Cum enim tres quartae anni sint tempus impraegnationis mulieris secundum naturam : in primis duabus quartis, mulier praegnans non multum est gravis : et ideo in illis fere per lotum occultavit Elisabeth. In ultima vero gravidatur de die in diem, plus et plus. Et ideo tunc revelatus est partus ejus ab Angelo juvenculas matri Domini, ut veniat ad obsequendum : et ideo per totam illam quartam mansit cum ea mater Dei usque ad partum.
Et hujus sunt quatuor causae. Prima quidem, ut non otiositatis causa discurrisse videatur. Secunda autem, ut quamdiu durat necessitas proximi, ab ipsa exemplum obsequendi praebeatur. Tertia autem, ut virtus matris Joannis et nati augeatur ex mansione sua. Quarta tandem, ut haec quae ab Angelo dicta sunt de praecursore, oculis fidelibus ab ipsa conspiciantur.
Otiose enim discurrentes non diu valent in uno loco pedibus suis consistere . I ad Thessal. IV, 11 : Operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis. Inquietudo enim tam in viris quam in mulieribus vituperatur. II ad Timoth, III, 5 et 6 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes. Et hos devita : ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Talis enim discursus non est, nisi ut hauriantur undique libidinis fomenta. Sapient. II, 9 et 8 : Ubique relinquamus signa laetitiae :... nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. ''Mansio autem talis significatur, Genes. xviii, 2 et seq., ubi etiam in adventu Angelorum sancta foemina Sara inventa est in tabernaculo.
Dat etiam exemplum non parumper, sed tamdiu obsequendi, donec finiatur indigentia proximi. Sic enim probat verum esse quod dixit: Ecce ancilla Domini . Sunt enim oculi ancillae semper in manu dominae . Talibus enim obsequiis non indiget in se, sed in membris et necessitatibus suorum. Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suae, non platearum, et panem otidsa non comedit. Domus enim congregatio conjunctorum ibi vocatur : unde de domo sua fuit cognata ejus Elisabeth. I ad Timoth, v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Isa. lviii, 7 : Carnem tuam ne despexeris.''
Ex hoc etiam profecit virtus tam Elisabeth quam Joannis. Unde Beda in Glossa : " Nec sola causa familiaritatis " tamdiu mansit, sed ut toto tempore " Elisabeth et Joannis cresceret profe-" ctus. " Nam si in primo adventu Mariae Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.
Genes, xxx, 27 : Inveniam gratiam in conspectu tuo : experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.
Quarta causa etiam in Glossa est, ubi dicit : " Tamdiu mansit ut videret praecursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. " Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Simile, Genes. xlv, 28 : Sufficit mihi,... vadam, et videbo illum.
His ergo de causis mansit Maria
" Cum illa quasi mensibus tribus. " Quasi dicit temperando locutionem propter parvas dieculas, quibus forte plus vel minus mansit. In mensibus autem tribus, tres sunt lunae renovationes ex mutuato lumine solis: quae significant tres ex illuminatrice (quod sonat Maria) mutuatas illuminationes, quas Glossa attribuit fidei, spei, et charitati. " Fides " enim, ut dicit Augustinus, ad lumen " oculos aperit, spes erigit, charitas figit." Eccli. xliii, 4 : Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans. Inde dicitur, Proverb. XXXI, 18: Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Omnes enim irradiat : eo quod ipsa est amicta sole, et luna sub pedibus ejus . Omnes irradiat pietatis officio, sanctitatis merito et exemplo, et plenae illuminationis verbo : nihil in tenebris permanet, ubi illuminatrix intravit. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.''
" Et reversa est in domum suam. "
Genes, xxx, 30 : Justum est ut aliquando provideam domui meae. Mansit igitur quietam se demonstrando, tribus mensibus. Mansit obsequium pietatis usque in finem perficiendo. Reversa est, non semper circa alia, sed aliquando cir- ca propria intendendo. Exivit in pietatis actionem, et reversa est ad familiaria in veritatis contemplatione. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris corruscanlis. Cantic. VI, 12 : Revertere, revertere, Sulamitis: revertere, revertere, ut intueamur te. Sulamitis (quae captiva interpretatur) est anima capta jam amore et dulcedine contemplandae veritatis, inter quas regina fuit anima Beatae Virginis. Huic sodales sponsi clamant : Revertere ab occupatione curae familiaris, revertere ab obsequio pietatis, revertere ab actione exercendae virtutis, revertere ad limpidam speculationem veritatis, ut in lumine divino radiantem intueamur te.
Sic ergo reversa est " in domum suam. " Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius.
Istud tamen dictum est per anticipationem, quia non rediit nisi Joanne jam nato : sed Evangelista anticipat, ut continua sit historia de nativitate praecursoris.
" Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. "
Hic incipit Evangelista agere tam de nativitate praecursoris, quam de nativitate Salvatoris, infra, cap. ii.
Et primo, sicut congruit, de nativitate praecursoris, de qua tria scribit. Primo enim de nativitatis ortu : secundo, de sacramento et sanctitatis et opinionis progressu : tertio vero, de conversationis profectu describit.
De nativitatis quidem ortu describit duo : ordinem videlicet generationis, et modum congratulationis : ordinem generationis quo editus est ad lucem, modum congratulationis in omnibus sibi conjunctis per loci confinitatem vel per sanguinem.
Ordo autem generationis est descriptus in quatuor : nam in parente ex nomine ad tantum natum significatur idoneitas : in tempore, congruitas : in parturitione, virium ad enitendum integritas : in nato vero nobilitas.
Parentis quidem ad tantum vatem pariendum ex nomine idoneitas praenotatur, cum dicitur : a Elisabeth, " quod interpretatur Dei mei saturitas. Quam quidem saturitatem quidam fastidiunt, quidam esuriunt, quidam saporant, quidam gustant, quidam non ad satietatem sumunt, quidam autem ea saturantur, et quidam usque ad eructationem et ebrietatem replentur.
Eamdem fastidiunt quidem desides, Numer. XI, 6 : Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man. Et, ibidem, Numer. XXI, 5 : minima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Et isti sunt mali, palatum cordis infectum habentes.
Esuriunt autem jam ad satietatem redeuntes, de quibus dicitur, Matth. v, 6 : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Unde dictum est ab Augustino: " Cibus sum " grandium : cresce, et manducabis me. "
Saporant autem qui per saporem spiritualem hujus cibi aliquantulum sentiunt dulcedinem quasi per odoratum, Cantic. I, 3 : Memores uberum tuorum super vinum. Unde dicitur, Cantic. IV, 11: Mel et lac sub lingua tua.
Gustant autem qui jam ipsam sentiunt dulcedinem, I Petr. II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et isti sunt parvuli quibus in primis rudimentis instillatur veritas, I ad Corinth.III, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis polum dedi, non escam.
Comedunt qui plus profecerunt, de quibus dicitur, Cantic. v, 1 : Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. I Reg. XIV, 29 : Illumu nati sunt oculi mei, eo quod gustaverint paululum de melle isto.
Saturantur autem quibus omne desi- derium suum facit Deus. Proverb. xiii, 25 : Justus comedit, et replet animam suam. Psal. lxxvii, 29 : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum, etc. Isa. XXII, 13 : Comedamus et bibamus, etc.
Eructant autem istius saturitatem, de quibus dicitur in Psalmo cxliv, 7 : Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Cantic. v, I: Inebriamini, charissimi.
Talis igitur fuit ista parens, et ideo dicta est Elisabeth.
Et dicit temporis congruitatem, cum subdit :
" Impletum est tempus pariendi. "
Glossa : " Verbum impletionis sacra Scriptura in bonorum tantum ortu, vel obitu, vel actu, ponere consuevit: quorum vitam plenitudinem perfectionis habere significat: ut ibi, Luc. II, 6 : Impleti sunt dies Mariae ut pareret: et hoc est de ortu. Implevit Salomon aedificare domum : et hoc de actu. Defunctus est Abraham plenus dierum : et hoc est de obitu. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, etc. . Econtra dies impiorum sunt inanes et vacui. " Et haec quidem sunt verba Glossae.
Et videntur habere instantiam per illud Genesis, xv, 16 : Necdum enim impletae sunt iniquitates Amorrhaeorum. Et, lsa. I, 15 : Manus vestrae sanguine plenae sunt. Et ad hoc dicendum secundum Glossam, quod omnis plenitudo, perfectionis est et boni. Sed cum dicitur impleta est iniquitas, est plenitudo quae non est in iniquitate vel peccante, sed potius in sententia justitiae. Impleta enim est iniquitas, quae non est amplius toleranda, sed praescindenda per sententiam. Et ideo impletio iniquitatis non est in ip- sa, sed potius est in ea quae dicitur justitia judicis : et ideo ab eo potius est justitia plena quam iniquitas : sicut dicit Psalmus xlvii, 11 : Justitia plena est dextera tua.
Istud autem tempus pariendi non est plenum secundum periodum spatii naturalis impraegnationis, sed potius secundum impletionem sacramentorum istius nativitatis. Hujus enim initium fuit annuntiatio angelica et supermundana. Decursus autem habuit quinque : conceptum videlicet sterilis et anus ex sene, supernaturalem formationem partus, divinam sanctificationem in utero, privilegiatam exsultationem ad praesentiam Christi in utero existentis, singularem sensum vocis salutantis Beatae Virginis mirabilem : quem sensum vocat Ambrosius intellectum. Primum fuit Angelicum ministerium : secundum fuit super naturam et aetatem existens miraculum : tertium fuit rarus effectus praedestinationis : quartum, privilegiatae sanctificationis : quintum, singularis inspirationis. In primo horum notatur Joannis dignitas : in secundo, divina potestas : in tertio, Dei bonitas : in quarto, divina gratitudo : in quinto, sapientiae divinae fortitudo.
His ergo sacramentis tot et tantis additur ad complementum nativitas ex utero ante illuminationem mundi, ne ante tempus pariens abortivum faciat imperfectum. Haec est plenitudo temporis pariendi quam praefinivit Deus, et de qua supra dixit Angelus, quae implebuntur in tempore suo . Eccle, iii, 1 et 2 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo. Tempus nascendi, et tempus moriendi.
" Et peperit. "
Hic notatur virium ad pariendum per- fectio, et integritas supra impotentiam aetatis, quae frigida erat et sicca. Ex frigiditate quidem conserens carnes, corrugans pellem, et per consequens impotentiam faciens pariendi. Ex siccitate autem mortificans foetum, sicut de quibusdam dicitur, Isa. XXXVII, 3 : Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Propter quod et Rachel, Genes, xxxv, 18 : Vocavit nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei. Similiter etiam, I Reg. IV, 19 et seq., uxor Phinees sacerdotis periclitata est in partu cum capta esset arca, et moriens vocavit filium inglorium, quod interpretatur Ichabod. Haec autem cui vires non natura, sed gratia ministrat, " peperit, " integra manente virtute. Isa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum.
Rachel autem periclitata in terra promissionis, impraegnata ex semine Patriarchae, significat religiosos sive clericos viribus propriis ad superna nitentes, quos deficere est necesse : quia ratio humana deficit in lumine divino, quod humanam virtutem transcendit. Uxor autem Phinees qui interpretatur os mutum, significat eos qui os a divinis laudibus claudunt: et ideo in divinis moriuntur per dubitationem, vel errorem : et filium inglorium per errorem morientes gignunt. Haec autem divina virtute praedita parit, quae divina virtute concepit.