2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Mariam missus caelitus
Cum salutasset angelus,
Festina montes adiit,
Elisabeth salutavit.
2. Adventum summi judicis
Praeco clausus in utero
Cognovit, quem post indicis
Demonstravit obsequio.
3. Beata Dei genitrix,
Maria, decus virginum,
Cognatae suae obstetrix
Fit regem portans omnium.
4. Nova condens et vetera
Demonstrantur in virgine,
Johannes per initia
Cognitus saluberrima.
5. Praecursor laudat Dominum,
Dominus implet servulum
Spiritu sapien tiae
Atque intelligentiam
R. Granum quod vitae moriens
Fructum afferre venerat,
In alvo matris oriens
Antiquum stupefecerat,
Hinc clamat exsiliens
Beatam, quae crediderat.
V. Plena, inquit,
Deo et homine,
Cuncta cernens
in plenitudine.
Ad Magnificat.
A. Tu templum summac trinitatis.
Maria, virgo virginum,
Quae gestas lumen veritatis,
Regem regum altissimum;
Memor tuae humilitatis,
Quod Elisabeth visitasti,
Cohaeredes fac nos beatis,
Nato mundum tu reparasti.
Ad Completorium.
Ad Nunc dimittis.
A. Turbulentos laetos fecit,
Ventre clausum dum reficit
Johannem nato inclito,
Benedicta mater Dei,
Larga datrix sanctae spei
Et solamen misero.
Ad Matutinum.
Invitatoriun.
Quem virginalis uterus
Super montana vexit,
Nunc adoretur Dominus
Jesus, qui nos dilexit.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Regali ex progenie
Mater procedens Domini,
Plena divino munere
Verbo fulget altissimi.
2. Parens verbi Dominici
Verbo fuso laetificat
Matrem vatis mirifici,
Quam ad montana visitat.
3. Ferax est terra Domini
Venter sacratae virginis,
Qui thesaurum fert homini
Nostrae parem imaginis.
Responsoria.
1. Speciosas filias
Tractantes divitias
Mater transcendit Domini
Thesauro ventris gravidi ;
V. Benedictus iste fructus,
Fructus gaudii non luctus,
Fructus dulcoris intimi.
2. Modo inaestimabili
Sol lunam inlustravit,
Maria cursu agili
Dum montes visitavit,
Gaudet puer in utero
Clausus Christo praesente
Elisabeth Christiferam
Manibus complectunte.
V. Verbum protulit suave
Cognatae intrans in conclave
Superni mater filii.
3. Vox implevit vatis mentem,
Mentem lumen sitientem,
Christus se ponens praesentem
Illi, sol justitiae;
Matres laetantur ad tactum
Divinum tractantes pactum
Salutationibus.
V. Virga sicca germen dedit,
Virgo angelo dum credit,
Maria plena gratia.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cordis cantent tripudio
Chori hic militantium
Carmen nato virgineo,
Nam vates laudat Dominum.
2. Torrens sacrati fluminis
Urbem Dei laetificat,
Maria dum vi numinis
Ore Deum magnificat.
3. Mundus exsultat flebilis
Laudes persolvens Domino,
Alvus dum tumet virginis
Sine viri contagio.
Responsoria.
1. Concurrunt sacri uteri,
Laude exsultat celebri
Johannes de praesentia
Regis, qui fecit omnia ;
V. Verbum patris altissimi
Mentem implevit servuli.
2. Miranda omni saeculo,
Stupenda quoque populo
Conveniunt insignia,
Dum Maria humillima
Vatis matrem laetificat,
Se ipsam beatificat.
V. Jesus noster, Jesus bonus
Piae matris pium onus
Fecit haec magnalia.
R. Secreta caeli transcendit
Mater Christi, dum ascendit
Montana gressu agili,
Ventre clausum reseravit
Et Johanni demonstravit
Verbum patris altissimi ;
Quod vates ut conspexit,
Mentis oculum direxit
In salvatorem saeculi.
V. Cognatarum tunc ad tactum
Claret verbum caro factum
Insigni miraculo.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cantemus laudis canticum
Christo suavi jubilo,
Quem vates novit Dominum
Clausus in matris utero.
2. Exsultet terra propere,
Multae Iactentur insulae,
En, rore sanctus spiritus
Nubem replevit caelitus.
3. Immenso gaudet jubilo
lufans matris in utero,
Maria dum altibsimo
Hunc visitavit filio.
Responsoria.
1. Exsultat clausus utero
Johannes plenus spiritu
Adveniente Domino,
Qui mundum ab interitu
Descenderat salvaturus,
Morte vitam mercaturas.
V. Cognatam dum visitat
Caelestis regina,
Dominum magnificat
Plena gratia divina.
2. Tunc refulsit lumen clarum
In convalle tenebrarum,
Dum munus tot gratiarum
Prodiit divinitus ;
Ex te, virtutum regina,
Quae Elisabeth festina
Tuis honoras gressibus,
V. Dulcis emanavit rivus
Mellis cum stillicidio.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Haec caelestia arcana
Sunt devote celebranda,
Mater Christi dum montana
Adit, virgo veneranda.
2. Elisabeth ait piae
Matri Domini Mariae:
Unde mihi, quod me adisti,
Prolis mater adorandae?
3. Beata, quae oboedisti
Angelo et credidisti
Deo, cuncta implebuntur,
Quae ab eo promittuntur.
4. Benedicant creaturae
Infantem virginis purae,
Mentem sui praecursoris,
Quod implet favo amoris.
5. Caelum, terra atque mare
Decet nunc symphonizare
Jubilo dulcis carminis
In laudem tantae virginis.
Ad Benedictus.
A. Clausus ineffabiliter
Puer tripudiabat,
Maria dum Elisabeth
Devote salutabat,
Montana plausu nimio
Cuncta jucundabantur,
Dum Johanne mysteria
Divina vulgabantur.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Praeparata ab aeterno
Mater Dei filio