Utrum per sacram Scripturam possit efficaciter probari finalis salus Salomonis?
Cypri an. epist. 7. Prosper part. 2. de praedict. c. 27. Glossa ira illud Isaiae. 2. Idola conterentur Lyra Proverb. 30. et peculiari de hac re quodlibeta, quod citat in comment. ad 2. Reg. 7. ubi etiam Petrus Contestor, Joann. Major. in c. 1. Matth. Alvar. Pelag. lib. 2. de planctu Eccles. c. 45. Jacobus de Valen. et Ludov. de Solo, Major in praefat, ad Dant. Arbor. lib. 17. Theosophiae c. 7. Abulen 2. Reg. 7. q. 13. Joan. Capistran. lib. de auctorit. Papae. Vega in Tridenl. lib. 12. c. 2. Perer. in epist ad Rom. cap. 8. disp. 27. Delrius in praefat, ad Cant. Barrad. tom. 1. lib. 5. c. 9. Joan. Pineda, qui di ffusissime et doctissime dubium hoc expendit lib. 8. de rebus Salomonis, et pro salute ejus ultimam fert sententiam.
Videtur quod non, quia Dei perfecta sunt opera, Deut. 32. et sacra Scriptura perfectissima est, quae a Deo speciali modo est, scilicet per revelationem; si igitur salvatus fuisset, Scriptura expresse loqueretur de ejus poenitentia, sicut expresse loquuntur de ejus peccato : hoc non facit; ergo falsum est quod sit salvatus.
Contra, 88. Psalmo ; visitabo in virga iniquitates eorum, etc. sequitur, misericordiam auton meam non auferam ab eo, etc et loquitur de filiis David in generali, specialiter autem de Salomone: ergo, etc.
Respondeo, hoc est altius aliquantulum inchoandum; et quaero primo, quae sit Scriptura sacra, cujus auctoritas sit probatio necessaria? Secundo, qualiter per eam aliquid probatur? Tertio, quibus? Quarto, de certitudine hujus probationis: et quinto, si talis probatio se extendat ad salutem Salomonis.