IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum figura dictionis operetur aliquam multiplicitatem
De fallacia figurae dictionis vide Occam, q. 10. Averroem et auctores alios citatos quoest, proecedenti. Item communiter Summulistas.
Videtur quod non, nam secundum Commentatorem Alexandrum, figura dictionis operatur phantasticam multiplicitatem, id est, multiplicitatem apparentem. Sed quod tantum apparet multiplicitas, non est multiplicitas ; cum ergo figura dictionis operetur phantasticam, id est, apparentem multiplicitatem, in illa nulla erit multiplicitas.
Forte aliquis diceret, quod ratio concludit quod figura dictionis non operatur veram multiplicitatem, operatur tamen apparentem multiplicitatem. Contrahoc. Si figura dictionis operetur tantum apparentem multiplicitatem; sicutergo in loco operante veram multiplicitatem, necesse est eamdem orationem, vel idem nomen plura significare, sic necesse est in apparenti multiplicitate, quod aliqua dictio, vel oratio appareat plura significare.
Sed si sic arguitur: Homo est species, Socrates est homo;ergo, etc. hic, nec nomen, nec oratio apparet plura significare. Sed forte dicetur ad hanc rationem, quod licet nulla oratio sit hic multiplex, nec etiam nomen, est tamen hic multiplicitas latens ex collatione unius dictionis ad aliam. Nam licet haec dictio homo, non significet plura in ista oratione, Homo est spe- cies,nec etiam in isla,Socrates est h omo,comparando tamen hunc terminum ad seipsum prout accipitur in una propositione, et in alia, videtur significare quale quid, et hoc aliquid, cum tamen solum significet quale quid.
Sed contra, per Aristotelem. Loci in dictione peccant contra contradictionem, sed loci extra dictionem peccant contra syllogismum. Tunc arguo sic: Ubicumque est apparens contradictio, necesse est idem nomen, vel eamdem orationem plura significare : si ergo figura dictionis peccet contra contradictionem, necesse est idem nomen, vel eamdem orationem plura significare ; ejus ergo multiplicitas non consistit in collatione unius termini ad alium. Major rationis patet, nam ubi est apparens contradictio, necesse est utramque partem contradictionis esse veram, et necesse est quod uterque conceptus significetur.
Item, ad multiplicitatem, respondendum est per distinctionem, sed ad figuram dictionis non est respondendum per distinctionem ; ergo,etc. Minor patet per Aristotelem in 2. hujus cap. 5. Dicit enim, quod palam est quomodo solvendae sunt orationes, quae sunt secundum figuram dictionis, eo quod habemus genera Praedicamentorum distincta.
Item, si figura dictionis consisteret in collatione unius termini ad alium, sequeretur, quod figura dictionis peccaret immediate contra syllogismum, sicut fallacia Accidentis.
Ad oppositum est Aristoteles, qui dicit, quod aequivocatio et Amphibologia, et figura dictionis peccant secundum duplex: sed ubi est duplicitas, ibi est multiplicitas ; ergo in figura dictionis aliqua est multiplicitas.
Item, omnes loci in dictione fiunt ex hoc, quod eisdem nominibus, et orationibus non idem significamus; sed figura dictionis est locus in dictione ; ergo, etc.