REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
De formis permanentibus, sed quae nalae sunt parlibiliter acquiri, verbi gratia, calore, frigore, etc. problematicus est Doclor an lemporc, vel aevo mensurentur ? Sed secundum verius pulat. Vide cum in Oxon. hic q. 4. n. 10. ubi explicat posse calorem mensurari aevo, et ejus quietem tempore.
De secundo membro principali, ut de existentia rei, quae nec est fluxus, nec actu est sub fluxu, est tamen nata esse, videndum quae sit ejus mensura, ut de calore et frigore, et similibus.
Dicitur quod existentia in esse quieto, inquantum variabilis est, per se tempore mensuratur, quia si est aptum natum variari, et actu non variatur, igitur actu quiescit ; quies per se mensuratur tempore, licet non primo, non sic est de existentia istorum, quae non sunt nata variari. Nisi igitur esse quietum caloris per se mensuratur tempore, oporteret dicere quod ista existentia aliquando mensuratur aevo, aliquando tempore, quia si existentia uniformis ejus mensuratur aevo, et carentia motus in apto nato mensuratur tempore, et existentia ejus sub fluxu, igitur eadem existentia aliquando mensuratur aevo, aliquando tempore. Sed hic dicitur quod existentia rei creatae actualis permanentis, si non sit nata secundum se esse in fluxu, non potest aliam habere mensuram ab aevo, tamen licet non actu sit sub fluxu, dum tamen sit nata esse, actu mensuratur.
Vel potest dici et melius, credo, ad istum articulum, quod non oportet universaliter uniformem dispositionem caloris in esse quieto esse quietem, quia motus. licet dicat habitum respectu quietis, tamen in hoc quod dicit aliter et aliter se habere, importat privationem, et illi privationi correspondet positivum oppositum, licet nos ignoremus, et potest dici uniformitas positiva rei, quae est apta nata aliter se habere. Secundo est in ista re carentia motus, et illa dicitur quies, et est imperfectior existentia uniformi illius rei, et ratione uniformi, neque existentia est causa privationis motus. Est igitur existentia uniformis caloris prior naturaliter, quam carentia motus, et tale potest mensurari alia mensura quam illud posterius ; igitur non repugnat existentiae caloris in esse quieto mensurari aevo, licet illa privatio motus mensuratur tempore.
Et cum dicitur, illud mensuratur tempore, quod natum est moveri, et non movetur, dico, quod ibi sunt duo, scilicet uniformis permanentia et carentia motus. Primum mensuratur aevo, secundum tempore, cum in hoc differt ista existentia ab existentia caeli, vel intelligentiae, quod huic existentiae uniformi non repugnat posse se aliter habere, sicut existentiae Angeli repugnat.
Dico igitur quod nulla existentia rei permanentis invariabilis mensuratur nisi aevo, et de forma, quae nata est variari, potest sustineri primus modus dicendi, vel secundus. Et cum dicitur quod eadem existentia non mensurabitur nunc aevo, nunc tempore, dico quod non, quia non est eadem existentia in fluxu in actu, et existentia uniformis, cum actu non est sub fluxu.
Ad primum principale dico quod illud est dictum ex fictione istius auctoris, vel potest glossari, quod capit tempus pro quacumque mensura inferiori aeternitate, vel quod substantia Intelligentiae mensuratur aeternitate, hoc est, aevo, et operatio ejus circa corpus, tempore. Ad Augustinum patet per idem. Ad aliud patet ex jam dictis in positione.