Quod ipsam dei voluntatem oportet nihil aliud esse quam eius intellectum
Patet autem quod oportet ipsam dei voluntatem nihil aliud esse quam eius intellectum. Bonum enim intellectum, cum sit obiectum voluntatis, movet voluntatem, et est actus et perfectio eius. In deo autem non differt movens et motum, actus et potentia, perfectio et perfectibile, ut ex superioribus patet. Oportet igitur voluntatem divinam esse ipsum bonum intellectum.
Idem autem est intellectus divinus et essentia divina. Voluntas igitur dei non est aliud quam intellectus divinus et essentia eius.
Item. Intra alias perfectiones rerum praecipuae sunt intellectus et voluntas, cuius signum est quod inveniuntur in rebus nobilioribus. Perfectiones autem omnium rerum sunt in deo unum, quod est eius essentia, ut supra ostensum est.
Intellectus igitur et voluntas in deo sunt idem quod eius essentia.