Quomodo intelligitur quod sola definitio nicaeni Concilii est unica et vera possessio fidelium.
Item dubium est de hoc quod dicit Athanasius in eadem epistola quod sola paterna definitio nicaeni Concilii, emuncta a spiritu et non littera, est unica et vera possessio orthodoxorum.
Posset enim aliquis intelligere, quod definitio dicti Concilii, auctoritate praeferatur litterae veteris, vel novi testamenti, quod est omnino falsum.
Intelligendum est autem quod per dictum Concilium verus intellectus ex sacra Scriptura est acceptus quem soli catholici habent, licet littera sacrae Scripturae sit communis catholicis et haereticis et Iudaeis.