IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 33

Audi igitur, iob, eloquia mea etc.. Dictum est supra quod eliud indignatus fuit contra iob et contra amicos eius; postquam locutus fuerat contra ignaviam amicorum iob, nunc contra ipsum iob incipit loqui, et ideo primo eum ad attentionem excitat dicens audi igitur, iob, eloquia mea, quia scilicet ego iam respondere intendo; et ut significet singula verba se cum pondere dicturum, subdit et omnes sermones meos ausculta, quasi nihil sit in vanum dicturus. Et ne iob quaereret quare prius locutus non fuerit, subdit ecce aperui os meum, quasi dicat: prius dum tacui os meum clauseram propter reverentiam seniorum, nunc quia ipsi deficiunt necessitas cogit me loqui, unde subdit loquatur lingua mea in faucibus meis, quasi dicat: non sequar verba aliorum, sed proprios conceptus enuntiabo. Et quia iob in praecedentibus contra amicos suos dixerat quod eum verbis affligebant et confundebant, ideo hoc a se excludit subdens simplici corde meo sermones mei, scilicet sunt, quasi dicat: non loquor ad calumniandum vel ad ridendum sed simplici animo ad veritatem manifestandam. Et quia tribus praedictis viris iob imposuerat quod essent fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum, hoc a se excludit dicens et sententiam labia mea puram loquentur, idest absque admixtione alicuius falsitatis vel erroris. Unde autem fiduciam veritatis manifestandae acceperit, ostendit subdens spiritus dei fecit me, et ideo non est mirum si suam facturam movet et perficit, et hoc est quod subdit et spiraculum omnipotentis vivificavit me, scilicet ad opera vitae movit et perfecit inter quae praecipuum est intelligentia veritatis. Et ne videatur hoc induxisse quasi praeiudicium, afferre intendens iob ne contra divinitus loquentem responderet, subdit si potes, responde mihi, quantum scilicet ad ea quae contra te dicam, et adversus faciem meam consiste, ut scilicet tu etiam contra me obicias si quid dixero quod tibi non placet. Et ne iob dedignaretur cum eo disputare propter suam famosam sapientiam et illius iuventutem, ad hoc excludendum subdit ecce et me sicut et te fecit deus, et ita ex parte factoris uterque nostrum eandem spem veritatis inquirendae potest habere; ex parte vero materiae utrique adiacet idem impedimentum, unde subdit et de eodem luto ego quoque formatus sum, ex cuius scilicet grossitie lumen intelligentiae obtenebratur. Videbat autem eliud sibi posse responderi hoc ad miraculum pertinere si iuveni tanta sapientia et facundia praeberetur ut contra sapientissimum senem sufficeret disputare, et ideo quasi innuens hoc miraculose se esse assecutum, subdit verum tamen miraculum meum non te terreat, ut scilicet respondere non audeas miraculose scientiam adepto, et eloquentia mea non sit tibi gravis, ut scilicet ex ea obstupescas.

His igitur praemissis quasi prooemialiter, subiungit ea in quibus iob reprehendere intendit, unde subdit dixisti ergo in auribus meis, quasi dicat: excusare te non potes quin dixeris, et vocem verborum audivi, scilicet per sollicitudinem attentionis.

Primo autem in verbis iob notaverat quod se immunem esse dixerat a peccato, unde dicit mundus sum ego, scilicet ab immunditiis carnis, et absque delicto, scilicet peccato omissionis, immaculatus, scilicet gravibus peccatis quae sunt contra deum, puta idolatria vel aliquid huiusmodi, et non est iniquitas in me, ut scilicet iniuste proximos laeserim. Secundo notat in verbis eius quod deo iniquitatem iudicii imposuerit. Iniquitas autem iudicii solet ex odio iudicantis procedere, et quantum ad hoc commemorat iob dixisse quia querelas in me reperit ideo arbitratus est me inimicum sibi. Supra quidem XIII 24 iob dixerat interrogative cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? hoc autem quod dicitur querelas in me reperit non invenitur dixisse, unde haec est additio eliud prave interpretantis verba Iob. Iudicis enim odium iustum esse videtur si, certificatus de malitia alicuius, odio eum habeat ad puniendum; sed si ex levibus querelis iudex provocetur ad odium alicuius, erit odium iniustum; et taliter interpretabatur quod iob dixerat se a deo inimicum reputatum esse. Secundo ad iniquitatem iudicis pertinere videtur si alicui facultatem iustae defensionis auferat, et quantum ad hoc subdit posuit in nervo pedes meos, idest compedivit quasi impediendo me a meis operibus. Tertio pertinet ad iniquitatem iudicii ut quaelibet levia ad condemnationem congreget alicuius, et quantum ad hoc subdit custodivit omnes semitas meas, quasi in singulis operibus eum observans. Haec autem iob non dixerat ad ostendendum iniquitatem divini iudicii, sed quasi figuraliter loquens ut supra XVI expositum est, unde et ibi praemittitur aenigmata percipite auribus vestris. Et quia hoc secundum excludit primum, subdit hoc est ergo in quo non es iustificatus, quasi dicat: non potes te iustum dicere, quia hoc ipsum ad iniustitiam tuam pertinet quod deo iniustitiam imponis.

Respondebo tibi quod maior sit deus homine. Proposuerat supra eliud ea de quibus contra iob disputare intendebat. Verum quia iob, antequam praemissa verba diceret, praemiserat supra XIII 3 disputare cum deo cupio, videtur autem inconveniens cum qui anhelat ad disputandum cum superiori revocare ad hoc quod cum inferiori disputet, antequam super praemissis cum iob disputationem eliud incipiat, de hoc ipso eum redarguit quod cum deo disputare cupiebat. Et primo quidem quia hoc ipsum magnae praesumptionis videtur quod aliquis maiorem se provocet ad disputandum; unde dicit respondebo tibi, idest tuo desiderio quo disputare cum deo cupis, quod maior sit deus homine, unde praesumptuosum est quod homo cupiat disputare cum deo.

Et in hoc quidem iuste iob argueret si cum deo disputare voluisset ad contradicendum quasi de pari; iob autem cum deo disputare volebat quasi ad addiscendum sicut discipulus cum magistro, unde supra XXIII 4 dixit os meum replebo increpationibus ut sciam verba quae mihi respondeat; quod tamen eliud interpretabatur quasi hoc iob contentiose contra deum dixerit, conquerendo quod ei non responderet, unde subdit adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi; quod quidem ex praedictis verbis iob colligere voluit, et ex hoc quod etiam supra XIX 7 dixerat ecce clamabo vim patiens et nemo exaudiet, vociferabor et non est qui iudicet; quae quidem verba et si qua similia superius dicta sunt, non per modum contentionis dicebantur, sed quia desiderabat rationes divinae sapientiae cognoscere.

Ad repellendum autem praedicta verba iob quae interpretabatur eliud ac si contentiose dicta, ostendit consequenter eliud non esse necessarium quod deus homini ad singula verba respondeat, sed unicuique sufficienter loquitur ad eius instructionem, unde subdit semel loquitur deus, scilicet homini sufficienter ad eius instructionem; unde deinceps non oportet quod ad singulas hominis interrogationes respondeat, unde subdit et secundo id ipsum non repetit, quia quod sufficienter factum est iterare superfluum esset; quomodo autem loquatur deus homini ostendit subdens per somnium in visione nocturna.

Potest autem et alius esse sensus ut per hoc quod dixit semel loquitur deus, scilicet homini, referatur ad mentis instructionem quae est per lumen rationis naturalis, secundum illud Psalmi multi dicunt: quis ostendit nobis bona? et quasi respondens subdit signatum est super nos lumen vultus tui, domine, per quod scilicet discernere possumus bonum a malo; et quia naturalis ratio immobiliter in homine manet ut non sit necesse eam iterare, ideo subdit et secundo id ipsum non repetit; et deinde ostendit alium modum quo deus homini loquitur per imaginariam visionem in apparitionibus somniorum, unde subdit per somnium in visione nocturna: quod quidem potest referri ad propheticam revelationem, secundum illud Num. XII 6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum, vel potest referri etiam ad communia somnia quae credebat eliud divinitus procurari.

Modum autem et ordinem somniorum consequenter exponit, primo quidem tangens naturalem causam cum dicit quando irruit sopor super homines, quod quidem fit immobilitatis exterioribus sensibus per vapores ascendentes ad principium sentiendi.

Secundo ponit dispositionem ex parte voluntatis humanae cum subdit et dormiunt in lectulo, quia scilicet homines maxime ordinata et significativa somnia vident quando quiete dormiunt: unde infirmis propter inquietudinem apparent distorta somnia, unde signanter dicitur Dan. II 28 somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: tu rex coepisti cogitare in stratu tuo etc.. Tertio ponit operationem divinam circa dormientem, quae quidem attenditur primo quantum ad hoc quod, immobilitatis exterioribus sensibus per soporem et homine in lectulo quiescente, datur divinitus homini facultas quaedam percipiendi divinam instructionem eo quod eius anima circa exteriora non occupatur, unde subdit tunc aperit aures virorum; et satis convenienter vim perceptivam divinae instructionis in somniis vocat aures, quia de huiusmodi instructione loquitur sicut de locutione quadam, eo quod non fit per inspectionem ipsarum rerum sed per signa quaedam sicut et locutio. Data autem facultate audiendi consequens est ut doceat, unde subdit et erudiens eos instruit disciplinam; et sumitur hic disciplina pro instructione eorum quae homini occurrunt agenda vel vitanda, non pro cognitione scientiarum speculativarum quae non consueverunt in somnio revelari, unde subdit ut avertat hominem ab his quae fecit: frequenter enim homo in somniis corripitur de peccatis commissis; et quia principium peccatorum est superbia qua dei praecepta contemnuntur, subdit et liberet eum de superbia.

Per hoc autem quod homo liberatur a culpa consequens est ut evadat poenam, quod quidem consequenter ostendit quantum ad duplicem poenam: primo quidem quantum ad spiritualem poenam animae, unde subdit eruens animam eius de corruptione, quae scilicet est per deordinationem potentiarum animae; secundo vero quantum ad poenam corporalem, unde subdit et vitam illius, scilicet corporalem, ut non transeat in gladium, puniendus scilicet pro suo peccato; vel potest utrumque referri ad mortem corporalem, quae quandoque accidit per interiorem corruptionem, sicut cum aliquis ex aegritudine moritur quam deus immittit pro peccato, quandoque vero accidit ex violentia gladii.

Deinde subiungit alium modum divinae locutionis, quod scilicet corrigit hominem per aegritudinem corporalem, in qua primo notat dolorem sensibilem, unde dicit increpat quoque, scilicet hominem de peccatis praeteritis, per dolorem, scilicet corporalem ex aegritudine provenientem, unde subdit in lectulo, secundum illud Psalmi super lectulum doloris eius.

Secundo tangit debilitatem infirmorum cum dicit et omnia ossa eius marcescere facit, idest fortitudinem eius adnihilat quae in ossibus consistit. Tertio ponit amissionem appetitus cum subdit abominabilis ei fit in vita sua, idest dum adhuc vivit, scilicet propter infirmitatem, panis, qui scilicet est cibus communis, et animae illius cibus ante desiderabilis, quod refertur ad alios cibos qui diversimode a diversis desiderantur. Quarto ponit maciem cum subdit tabescet caro illius, idest deficiet, et sic per consequens ossa quae tecta fuerant, scilicet carne, nudabuntur, idest manifestabuntur sola cute contecta.

Quinto ponit mortis periculum et timorem, unde subdit appropinquabit corruptioni anima eius, idest vita ipsius quae est per animam, unde subdit et vita illius mortiferis, idest causis inducentibus mortem.

Notandum est autem quod haec proposuit ad respondendum conquestioni iob quod deus non ad singula ei respondeat; voluit enim per praedicta probare quod tripliciter ei deus sit locutus: primo quidem per naturalem rationem sicut ad omnes homines, secundo arguendo per somnia, dixerat enim supra terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties, tertio per infirmitatem, dixerat enim supra XXX 16 nunc in memet ipso marcescit anima mea etc.. Item considerandum est quod eliud, sicut et tres alii, credebat infirmitates pro peccato homini advenire, non tamen principaliter ad puniendum, sicut sonabant verba illorum trium, sed magis ad redarguendum.

Et quia iob non solum videbatur conquestus fuisse quod deus ei non loqueretur, sed etiam quod ipse accedere non posset ad colloquendum deo et ad ponendum iudicium suum coram ipso, ut patet supra XXIII 3, ideo huic questioni satisfacit: quia etsi homini non pateat manifeste accessus ad deum, sunt tamen Angeli medii inter deum et homines, qui iustitiam hominis deo proponunt non quasi eum instruentes sed sicut suis desideriis homines adiuvantes, et sic nihil deperit homini quod ipse per se ipsum usque ad solium dei non potest accedere ut ei iustitiam suae causae proponat. Unde ad hoc ostendendum subdit si fuerit pro eo, idest pro homine afflicto, Angelus loquens, idest intercedens; et ne timeretur quod unus Angelus non sufficeret ad interpellandum pro omnibus, subdit unus de millibus, secundum illud quod supra XXV 3 dictum est numquid est numerus militum eius? ut enuntiet hominis aequitatem, idest coram deo proponat si quid est ex parte hominis iustum; miserebitur, scilicet deus, eius, scilicet hominis afflicti, et dicet, idest Angelo imperabit: libera eum, ut scilicet sicut ipse est allegator iustitiae hominis apud deum ita etiam ipse sit executor divinae misericordiae apud homines.

Et a quo liberandus sit subdit ut non descendat in corruptionem, idest in mortem; et ut hanc liberationem deo esse gratam ostendat, subdit ex persona dei dictum inveni in quo ei propitier, idest apparet in homine aliquid aequitatis ex quo ei misereri possum, quod quaerebam. Et quia iob supra VII 5, quasi reparari non posset, dixerat induta est caro mea putredine, ad hoc excludendum subdit consumpta est caro eius a suppliciis, quasi dicat: hoc meae potestati non praeiudicat, unde subdit revertatur ad dies adolescentiae suae, idest recuperet vigorem sicut in adolescentia.

Sic igitur positis dei verbis liberantis, eliud utens suis verbis describit modum liberationis humanae dicens deprecabitur deum, quasi dicat: non sufficit quod Angelus pro eo loquatur, sed ad hoc quod liberetur oportet quod ipse etiam pro se oret; vel aliter potest continuari: quia enim supra ostenderat quod homo non potest conqueri de hoc quod iudicium suum coram deo ponere non possit, quia Angelus pro eo efficaciter proponit, nunc ostendit quod etiam ipse pro se proponere potest orando. Ut ostendat hoc etiam esse efficax sicut et primum, subdit et placabilis erit ei, scilicet deus homini, secundum illud Ioel. II 13 benignus et misericors est et placabilis super malitiam. Et ex hoc sequitur in homine fiducia cogitandi de deo cum quadam spirituali laetitia, unde subdit et videbit, scilicet homo, faciem eius, idest considerabit bonitatem ipsius, in praesenti quidem vita imperfecte in futura autem perfecte, in iubilo, idest in quodam inexplicabili gaudio; et sic reddet, scilicet deus, homini iustitiam suam, idest remunerabit eum pro meritis, remoto impedimento peccati. Sed hoc esse non potest nisi homo humiliter suum peccatum recognoscat et confiteatur, unde subdit respiciet homines, quasi ultro se offerens ad confessionem peccati, unde subdit et dicet: peccavi.

Et ut non credatur hoc ex humilitate dicere, subdit et vere deliqui, quod inducit contra iob quia supra dixerat XVII 2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et in sua confessione non murmurabit de poenae gravitate, unde subdit et ut eram dignus non recepi, quasi dicat: graviorem poenam merui, et hoc videtur dicere contra hoc quod iob supra VI 2 dixerat utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui etc.. Et fructum humilitatis ostendit subdens liberavit enim animam suam, scilicet confitendo peccatum, ne pergeret in interitum, idest in mortem, corporalem scilicet vel spiritualem, et ut ulterius bona consequeretur, unde subdit sed vivens videret lucem, scilicet vel corporalem vel spiritualem sapientiae.

Et quia deus non statim hominem finaliter damnat sed multotiens monet, ideo subdit ecce haec omnia, scilicet quae pertinent ad instructionem per somnia et increpationem per dolores et sanationem, operatur deus tribus vicibus, idest multotiens quandiu viderit expedire; sed utitur numero ternario ut congruat humanae consuetudini per quam solent homines ter moneri vel citari. Et hoc facit non uni tantum sed omnibus indigentibus, unde subdit per singulos, quos scilicet viderit instruendos et increpandos.

Et assignat utilitatem subdens ut revocet animas eorum a corruptione, quod pertinet ad liberationem a malo, et illuminet in luce viventium, quod pertinet ad consecutionem bonorum: et potest utrumque exponi corporaliter vel spiritualiter. Quod autem dicitur hic de tribus vicibus referendum est ad duos secundos modos locutionis: nam de primo dictum est quod secundo id ipsum non repetit; inducit autem hoc quasi ad ostendendum rationem quare aliquando peccatores sustinentur in prosperitate et non statim condemnantur.

Et quia videbatur ei quod efficaciter locutus esset, inducit iob ad tacite audiendum ea quae restant, unde subdit attende, iob, scilicet corde, et audi me, scilicet auribus, et tace dum ego loquor, scilicet ne me impedias. Et ne videatur ei auferre facultatem respondendi, subdit si autem habes quid loquaris, responde mihi; et quasi desiderans eius responsionem subdit loquere; et causam desiderii subdens dicit volo enim te apparere iustum, quod dicit ad ostendendum quod non intendebat eius confusionem. Et quia non credebat eum esse iustum subdit quod si non habes, quid scilicet pro tua iustitia dicas, audi me, tace, et docebo te sapientiam, quam scilicet ignoras.