Hic tangit destructionem arcis sion: et primo ponit divinam deliberationem: cogitavit; quasi, cogitans statuit, non statim implens, filiae sion, arcis vel ipsam jerusalem. Isa. 14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram etc.. Secundo justum judicium: tetendit funiculum, quasi ad metiendum justitiam suam, ut poena culpae aequaretur, non avertit, quia nihil dimisit de poena justa.
Isa. 34: extendetur super ipsam mensura, ut redigatur in nihilum. Tertio ostendit justitiae effectum: luxitque antemurale, idest destructum ad luctum provocavit, sicut supra 1: viae sion lugent. Isa. 21: luxit et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis.